Skip to the text

Sectio 3, art. 5: UTRUM VINUM DE VITE SIT PROPRIA MATERIA

HUJUS SACRAMENTI

Responsio affirmativa habetur ex Concilio Florentino (Denz. 698) et ex perpetua traditione Ecclesias.

In corpore articuli S. Thomas eam probat tripliciter:

1° Quia Christus in vino de vite hoc sacramentum instituit, ut patct cx co quod ipac dicit, Matth. XXVI, 29: « Non bibam amodo de hoc genimine vitis ».

2° Quia ad materiam sacramentorum assumitur id quod proprie et communiter habet talem speciem. Proprie autem vinum dicitur quod de vite sumitur, non vero quod sumitur vg. de malis aut piris.

3° Vinum vitis magis competit ad effectum hujus sacramenti, qui est spiritualis lsetitia, quia scriptum est Ps. CIH, 15, quod « vinum laitificat cor hominis ».

Ad lunl: Vitis non ubique crescit, sed facile vinum deferri potest ad terras in quibus vites non crescunt.

Ad 2am: Si vinum fit proprie acetum, invalida est consecratio, non trero si solum incipiat ejus corruptio et adhuc sit vinum; sed tunc illicita est consecratio.

Ad 3um: Non potest confici sacramentum ex agresta (gallice verjus) quse ex uvis immaturis exprimitur, quia est tantum in via generationls, et ideo agresta nondum habet speciem vini. Secus de musto MU de vino recenter expresso, sed hoc, extra casum necessitatis, est prohibitum, ut indecens.

Dubium: An vinum congelatum sit materia apta consecrationi ?

Responsio: Hoc est illicitum, quia vinum congelatum non habet I ittonem potus, sed quoad validitatem multi probabiliter respondent:

>K MATKRIA KlJCHARISTI« est materia consecrabilis, quia remanet substantia vini. Et rubricae missalis jubent vinum post consecrationem congelatum liquefieri et deinde sumi ut verum sacramentum.

Chapter 12 of 84