Sectio 3, art. 1: UTBUM MATEHIA HUJUS SACRAMENTI
SIT PANJS ET VINUM
Status qucEstionis Agitur de confutatione haereticorum qui hunc iumctum fidei negaverunt, et de convenientia hujusce duplicis materiae:
1* difficultas est: Carnes animalium occisorum, vg. agni occisi, »>xpressius repraesentarent Christi passionem - 2" In multis terris non invenitur panis triticeus et in aliquibus non invenitur vinum - 3" Vinum i et quibusdam infirmis.
Responsio tamen est : Panis et vinum sunt materia simpliciter necesturia ad conficiendum hoc sacramentum, et sunt materia conveniens. lloc est de fide.
Probatur hoc esse de fide auctoritate plurium conciliorum, scil. IV Lftteranensis, Florentini (Decret. pro Armenis) et Tridentini, cf. Denz. Bdex systematicus XH, f. p. (33). Materia est panis triticeus (692, 698, 110; c- 815), sive azymus (apud Latinos) (350, 465, 692), sive fermen- ia (apud Graecos) (692; c. 816), et vinum de vite (414, 416, 430,
198; c. 815, § 2) (quod, ubi opus est, ebullire licet ad 65°, n. 1937, et Mborare alcoholo ad 12 % vel 18 %, n. 1938) cui modicum aquae admilioori debet (416, 441, 698, 3043; c. 814), ob mysticam significationem (008, 945, 956), « quia videmus in aqua populum intelligi »... signifiiDiilur sic quod Christo populus adunatur.
I hvc autem fides Ecclesiae sic solemniter definita in Conciliis expri- Bllur in Sacra Scriptura; pro pane habemus testimonia Matth. XXVI, t)K MATKKIA BUOHAWBTl I
26, Marc. XIV, 22, Luc, XXII, 19, I Cor. XI, 23; pro vino habemua testimonia Matth. et Marc. ibidem.
/n corpore articuli S. Thomas duo facit, scil. refert errores de hac re et ostendit convenientiam hujusce materiae.
Quoad errores: Artotyrita? in hoc sacramento offerebanl panem et caseum, ad melius offerendos fructus terrae. Cataphrygae offerebant simul cum pane sanguinem infantis. Aquarii, praetextu sobrietatis, offerebant aquam et non vinum. Quidam alii adjungebant oleum benedictum, etc. etc. Non necesse est, ut patet, in his immorari.
Convenientia autem hujusce materia? ostenditur tripliciter: 1° quoad usum sacramenti, 2° quoad passionem commemorandam, 3° quoad effectum exprimendum.
1° Quoad usum sacramenti, conveniunt panis et vinum, quia ex eis homines communius reficiuntur. Id est: convenienter assumuntur in hoc sacramento ad usum spiritualis manducationis, sicut aqua baptismalis ad ablutionem spiritualem. Nec necesse est quod vinum sit tam in usu quam materia baptismi, quia sumptio sacramentalis Eucharistiae non est tam necessaria quam baptismus aquae. Panis est alimentum quasi per excellentiam, et inter potus, vinum melius etiam convenit. S. Albertus ostendit quod melius convenit quam birra, ratione syrabolismi, vinum laetificat cor hominis.
2° Quoad passionem commemorandam, convenienter seorsum sumuntur panis, ut sacramentum corporis, et vinum, ut sacramentum sanguinis, quia in passione Christi, sanguis a corpore separatus est. Hoc argumentum convenientiae non spectat panem et vinum in se, sed eorum separationem, ut scil. Christus sit realiter praesens quasi in statu mortis, seu separationis sanguinis a corpore. Ut videbimus, agendo de sacrificio Missae, haec est immolatio non physica et cruenta, ut in cruce, sed sacramentalis seu mystica et « incruenta t> ut dicit Concilium Tridentinum (Denz. 940). Sic possumus dicere quod durante Missa, momento consecrationis, sanguis Christi, non quidem physice, sed sacramentaliter effunditur. Jam apparet ex hoc quod immolatio seu destructio dicitur non univoce, sed analogice de immolatione cruenta seu physica, et de immolatione sacramentali seu mystica.
Unde convenit duplex materia, et quaedam separatio utriusque.
3° Quoad effectum Eucharistim convenit pariter haec duplex materia, primo pro unoquoque sumentium, quia significat gratiam cibantem, datam ad nutritionem seu refectionem spiritualem animae.
S. Ambrosius, hic citatus, dicit modo quasi metaphorico, non ad litteram sumendo : « corpus Christi sub specie panis pro salute corporis ; sanguis vero sub specie vini pro salute anima? offertur ». Haec non sunt aceipienda in sensu proprio, sed verum est dicere quod Eucharistia producit effectum etiam in corpore nostro, prout dat salutem animse,
QU/E EST PANIS KT VINUM 49 moderat passiones et ex salute aeterna sequetur corporis resurrectio et ejus glorificatio.
Denique quoad effectum respectu totius Ecclesiw, quae conatituitur ex diversis fidelibus, convenit panis confectus ex multis granis et vinum fluens ex diversis uvis, ut habetur ex Augustino tr. 26 in Joan., super illud: « I Cor. X, 14: Fugite ab idolorum cultura... Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam (est) unus panis, (ita) unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus... Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum ».
S. Thomas, ut patet, non deducit in hoc articulo conclusiones theologicas, sed defendit fidem contra negantes, et ostendit convenientiam veritatis fidei, methodice ordinando ea quae jam inveniuntur in Sacra Scriptura, ubi non est ordo logicus alicujus tractatus, sed veritas revelata cum ordine caritatis, seu sancta subordinatione omnium affectuum sub amore Dei et proximi. Non inutile est adjungere huic ordini caritatis ordinem logicum, ut lapides pretiosi, qui sunt veritates fidei in Sacra Scriptura express», in aliquod corpus doctrinale ordinentur. Sic melius apparet earum valor; et quo magis progreditur theologia oo magis se abscondit ut veritas Verbi divini melius appareat. Theologia per respectum ad Verbum divinum in Sacra Scriptura expressum est aliquomodo sicut preecursor Joannes Baptista ad Verbum incarnatum; praecursor dicebat: « Illura oportet crescere, me autem minui ». Ita S. Albertus et saepe S. Thomas in Commentario in Joannem vel in Epistolas S. Pauli, utuntur theologia, modo quasi abscondito, ut melius lapides pretiosi Sacrae Scriptura? appareant in corpore doctrinali. Sic theologia sese abscondendo disponit ad contemplationem Verbi divini. Convenit propterea quod praedicator fidei bene cognoscat theologiam, sed non nimis eam ostendat, et loquatur potius secundum verba Sacrae Scriptura? quam secundura terminologiam scholasticam, quae non est in usu apud fideles.
Sic magis ac magis apparet quod fides, virtus theologica, valde superat theologiam studio humano acquisitam, et quod nobilior pars theolo- Kiae est defensio et explicatio fidei, ante deductionem conclusionum theologicarum, quae quodammodo sunt minoris momenti, per respectum iid ipsas fidei veritates.
Solvuntui dilficultates:
Ad lum: Absolute loquendo Christus potuisset assumere non panem, |ed carnem agni paschalis occisi; hoc expressius repraesentasset Christi ionem, sed hoc minus competebat ad communem usum hujus saicnti, et ad ecclesiasticam unitatem significandam. Ad 2um: De facili ad omnes terras deferri potest panis et vinum. Ad 3um: Vinum in modica quantitate sumptum, non potest multum grotanti nocere. (iAiimoouLAORANQi. De KucharisUa.
r>o
Dl MATKRIA EUOHAKIBTM'.
Oublum: An una ex his duabus materiis possit consecrari sine altera? S. Thomas in responsione ad 2um tanjfit hanc qusestionem, dicens: « Propter defectum panis aut vini, unum non est sine altero consecrandum, quia non esset perfectum sacramentum » seu non perficeretur sacramentum. Remanet quadam difficultas, quia non dicit « non conficeretur sacramentum », sed dicit « non esset perfectum » et alibi « non perficeretur » ; atqui « perficeretur » potest intelligi aut quoad essentiam et validitatem, aut quoad integritatem et liceitatem.
Responsio communior sic exponitur:
Una species valide consecratur sme altera, sed jure divino Ulicitum est sic consecrare, et sacrifidum incruentum Missa; ut a Christo institutum, esset invalidum.
In hac responsione sunt tres partes.
1° Consecratio sic faota esset valida, quia eonsecratio panis, ante consecrationem vini jam efficit id quod significat. Ita S. ThonW in IV Sent., d. XI, q. 2, a 1, qu. 1, ad 4. Si sacerdos moreretur subito post primam consecratiomem ante secundam, prima esset valida.
2° Attamen hac consecratio sic « voluntarie » facta est jure divino iUicita, quia hoc esset contra prseceptum Christi, qui, juxta Conc. Trid., per hfflc verba : « Hoc f acite in meam commemorationem » prascepit ut hoc sacramentum non conficiatur, nisi simul offeratur Deo sacrificium incruentum quod duplicem consecrationem requirit. Insuper ad convivium requiritur cibus et potus.
3° Sacrificium incruentum Missw esset invalidum. Hoc est saltem probabilius. Agitur de sacrificio incruento Missse ut institutum est a Christo, juxta Conc. Trid. sess. 22, cap. 1. De essentia enim hujusce sacrificii incruenti est ut sanguis sacramentaliter separetur a corpore, sicut de ratione sacrificii cruenti crucis, cuius Missa est repraasentatio, f uit, ut sanguis realiter separaretur a corpore. Atqui hsec separatio sacramentalis vel mystica fieri non potest nisi per duas separatas consecrationes. Ergo si esset una sola consecratio, sacrificium non perficeretur in hoc sensu, non solum quod deesset ejus integritas (quae jam deficit quando deest communio sacerdotis), sed deesset pars essentialis sacrificii. Ad essentiam sacrifkii Missos ut institutum est a Christo pertinet utraque consecratio.
Coroll. Summus Pontifex non potest dispensare ut in aliquo casu sacerdos licite consecret unam tantum speciem. Etenim non potest dispensare in pracepto Christi superioris, maxime quando prasceptum istud est absolute et simpliciter a Deo, nec dependet a facto humano, ut v. g. adimpletio votorum religionis.
Solvuntui objectionea:
1* objectio: Christus in castello Emmaus consecravit paaem sohim.
Responsio: Hoc est incertum, forte eonsecravit etiam vinum, quamvis hoc non narretur, et insuper Christus potuit, ut aacramentorum auctor, hoc facere ex plenitudlne potestatis excellentife.
QUJE EST PANIS ET VINUM
2" objeotio: In sola consecratione panis reperitur quadam oblatio rci sensibilis cum immutatione; ergo jam in ea sola salvatur ratio iiucrificii.
Responsio: In ea salvatur ratio sacrificii, ut sic, transeat; ratio micrificii ut instituti a Christo et passionis commemorativi, nego. Quia corpus et sanguis Christi debent sacramentaliter separari in Missa, Hicut realiter seu physice separata sunt in cruce. Sacrificium crucis onim importabat effusionem sanguinis.
Instantia: In sola consecratione panis, vi verborum, sacramentaliter ponitur corpus sine sanguine, ergo jam in ea sola significatur scparatio sanguinis a corpore.
Responsio: In sola consecratione panis ponitur vi verborum corpus sine sanguine, distinguo; prcecise et formaliter vi verborum solius consecrationis panis, nego ; adjuncta consecratione calicis, concedo. Non nalvaretur ratio sacrificii, quale Christus instituit, in consecratione unius materia. Si Christus instituisset unam solam consecrationem, scil. j>anis, sanguis ejus non sacramentaliter separaretur a corpore. Quando enim dicitur : « hoc est corpus hujus hominis » intelligitur corpus cum sanguine si postea non fit mentio de eorum separatione.
Instantia: Una species licite sumitur sine alia a laicis.
Responsio: Hoc sacramentum non consistit in usu, sed in consecratione inaterias; unde de hac qusestione non judicandum est ex usu sacramenti.
Restat ergo quod saltem probabilius est quod duplex eonsecratio sit de essentia sacrificii Missas; secunda eonsecratio non solum ad ejus integritatem pertinet, sed ad ejus essentiam. Per eam perficitur ejus cssentia.
Objectiones sunt potius cavillationes contra sensum obvium verborum institutionis Eucharistise.
Solulio conllrmalur ex Rubricis Missalis.
Rubric» principales de defectibus in celebratione Missarum occurrentibus sunt sequentes:
H. De defectibus materias:
De defectu panis: « Si sacerdos post consecrationem advertit holUam esse corruptam aut non esse triticeam, posita alia faciat oblationcm (saltem mente conceptam) et a consecratione incipiat, « Qui prldie... ».
« Si hoc contingat (scil. si hoc advertat) post sumptionem san- Kiilnis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua, et facta prius oblatione, ut supra, sacerdos consecret... ».
IJK MATKItlA KUCIIARISTI/K
« Si hostia consecrata dispareat, vel caau aliquo, ut vento, aut miraculo, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri: tunc altera consecretur... ».
IV. De defectu vmi: « Si vinum sit factum penitus acetum... non conflcitur sacramentum. Si post verba consecrationis advertat vinum non fuisse positum, sed aquam: deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum acqua ponat in calice, et consecret resumendo a, verbis: Simili modo...
« Si hoc advertat post sumptionem Corporis vel hujusmodi aquaa, apponat aliam hostiam iterum consecrandam et vinum cum aqua in calice: offerat utrumque et consecret et sumat, quamvis non sit jejunus. Vel si Missa celebretur in loco publico, ubi plures adsint, ad evitandum scandalum, poterit apponere vinum 1 cum aqua, et facta oblatione, ut supra, consecrare, ac statim sumere, et prosequi cetera >.
Sed etiam in isto ultimo modo faciendi requiritur quod sit duplex consecratio, quod Christus fuerit si non simultanee, saltem successwe prcesens sub specie panis et sub specie vini, velut in statu mortis, seu separationis sacramentalis sanguinis a Corpore.
Chapter 8 of 84