Sectio 3, art. 6: UTRUM AQUA SIT VINO PERMISCENDA
Status qucEstionis: Hic non amplius agitur de materia necessaria necessitate sacramenti ad validitatem, sed solum de necessitate prsecepti, quoad liceitatem, jure ecclesiastico.
Armeni septimo sasculo vinum absque aqua consecrabant, et hanc consuetudinem Lutherani et Calvinistse amplexi sunt.
Responsio pluries data est ab ipsa Ecclesia (cf. Denz. 416, 441; Concilium Florentinum: 698 (3043), 945, 956). Legitur enim in Concilio Florentino (698): « Tertium EucharistiEe sacramentum, cujus materia est panis triticeus et vinum de vite, cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet. Aqua ideo admiscetur, quoniam juxta testimonia sanctorum Patrum ac Doctorum Ecclesise... creditur, ipsum Dominum in vino aqua permixto hoc instituisse sacramentum. Deinde hoc convenit... quia utrumque, scil. sanguis et aqua, ex latere Christi profluxisse legitur. Tum etiam, quod convenit ad significandum hujus sacramenti effectum qui est unio populi christiani ad Christum. Aqua enim populum significat », et ibidem citantur antiqua testimonia. Concilium Tridentinum, 945 et 956, eodem modo loquitur.
In corpore articuli, S. Thomas dat quatuor rationes easdem qure postea dantur ab ipsis Conciliis Florentino et Tridentino.
1° Quia probabiliter Christus ita fecit, secundum morem judaeorum.
2° Quia hoc convenit reprsesentationi Passionis, nam ex latere Christi profluit aqua et sanguis.
3° Quia hoc convenit ad significandum effectum Eucharistise, scil. unionem populi christiani ad Christum, ut ait Julius L papa.
4° Quia significatur sic ultimus effectus Eucharistise, scil. vita asterna, secundum illud Ambrosii « redundat aqua in calice, et salit in vitam seternam ».
Chapter 13 of 84