Sectio 6, art. 1: UTRUM ACCIDENTIA PANIS ET VINI REMANEANT SINE
SUBJECTO IN HOC SACRAMENTO
Status qucsstionis: Videtur quod non : 1° quia hoc est contra ordinem rerum; 2° quia ad definitionem accidentis pertinet quod sit in subjecto, et nec miraculose accidens potest suam definitionem amittere; 3° accidens individuatur a subjecto, et sic sine subjecto esset quid universale et non sensibile; 4° nec esset compositum ex materia et forma, esset proinde quid simplicius quam angelus.
Responslo tamen est: Accidentia in hoc sacramento manent sine subjecto.
Probatur 1° auctoritate Traditionis, expressaj in textu S. Gregorii citato in argumento « sed contra ». Concilium Tridentinum (Denz. 884) dicit : « Si quis dixerit, in sacramento Eucharistiaj remanere substantiam panis... negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantia; panis in corpus et totius substantia; vini in Sanguinem manentibus dumtaxat speciebus panis et vini, a. s. ». Ex hoc habetur saltem quod species panis non sunt in proprio subjecto. Sed ex damnatione 2" propositionis Joannis Wicleff (Denz. 582) habetur contradictoria hujus propositionis infallibiliter damnatae ad minus ut erroneaa: « Accidentia panis non manent sine subjecto in hoc sacramento ». In hac propositione legitur non solum species panis sed etiam « accidentia panis ».
DK ACCIDENTIBUS EUCHAKISTICIS
Unde est de flde quod accidentia eucharistica remanent sine proprio subjecto, et est saltem theologice certum quod remanent sine ullo subjedo, ut clarius statim patebit.
2° In corpore articuli sunt dua> partes:
In prima S. Thomas intentum probat inductive, per exclusionem cujuslibet subjecti, sive substantise panis, sive substantia; corporis Christi, sive substantise aeris aut similis corporis.
Etenim substantia panis non remanet; insuper substantia corporis Christi, sive ut humanum est, sive ut gloriosum et impassibile, non potest afiiei his accidentibus alienis, quidquid dixerint postea Cartesiani; fieret album, rotundum, frangeretur, et esset cireumscriptive in duobus locis distantibus, ut dictum est.
Denique hajc accidentia panis non possunt esse in substantia aeris aut similis corporis 1° quia aer non est susceptivus horum accidentium; 2" quia ha?c accidentia non sunt ubi est aer qui depellitur ad motum eorum ; 3° quia accidentia non transeunt de subjecto in subjectum, individuantur enim a subjecto; 4° quia aer haberet simul accidentia propria et aliena. Ergo hsec accidentia panis sunt in nullo subjecto.
In secunda parte articuli, S. Thomas probat hoc non esse impossibile sic:
— Effectus magis dependet a causa prima quam a causa secunda.
— Atqui Deus est causa prima accidentium, dum substantia creata est eorum causa secunda.
— Ergo Deus potest conservare in esse ha?c accidentia, subtracta substantia, sicut potuit formare humanum corpus Christi, sine virili semine.
Ad lum: Hoc est quidem prater ordinem naturalem, sed est miraculum immediate consequens transsubstantiationem, et sic expressum est per verba consecrationis, quse efficiunt id quod significant.
Ad 2um respondetur huic objectioni: Quod est de essentia alicujus nequidem miraculose potest ab eo separari. Atqui esse in subjecto est de essentia accidentis. Ergo nequidem miraculose hoc potest ab eo separari.
Respondetur: concedo majorem; distinguo minorem: esse in 3ubjeeto aptitudinaliter, concedo; actualiter, nego; et pariter distinguitur, conclusio.
Ratio est, ut dicit S. Thomas ad 2um : quod, cum ens (quod dicitur ab esse) non sit genus, hoc ipsum quod est esse non potest esse essentia substantia vel accidentis. Non est ergo definitio substantiaa, ens per se sine subjecto, nec definitio accidentis, ens in subjecto; sed essentia substantias competit habere esse non in subjecto ; essentiaj autem accidentis competit habere esse in subjecto. In hoc autem sacramento non datur accidentibus quod ex vi suse essentite non sint in subjecto, sed ex divina
QUOAD KORUM ESSE ET OPERARI 151)
virtutc sustentante, et ideo non desinunt esse accidentia, quia nec separatur ab eis definitio accidentis, qucE est aptitudo ad subjectum, qua; 8emper manet in iis, non actualis inhcerentia, nec competit eis definitio substantia; ». Deus non potest gerere vices causa» materialis, hoc esset imperfectio in eo, sed est causa efficiens conservans, accidentia eucharistica.
Ut ostendit P. del Prado, De Veritate fundamentali philos. christianm p. 585, hoc non potest admitti, nisi admittatur distinctio realis inter essentiam creatam et esse, qua» negatur a Scoto et a Suarezio. S. Thomas autem multis locis ostendit quod, ante considerationem mentis nostrai, vera est htec propositio: Petrus non est suum esse, item panis non est suum esse, item accidentia panis non sunt suum esse; solus Deus esi suum esse, quia est ipsum Esse subsistens. In Deo solo esse est pradicatum essentiale, in creaturis est prajdicatum non essentiale sed contingens. In hoc judicio autem negativo « creatura non est suum esse », non est negat identitatem realem subjecti et pradicati. Si autem prasdictum judicium negativum est verum et ab omnibus theologis admittitur, sequitur quod ante considerationem mentis nostraj non est identitas realis inter creaturam et suum esse. Sed ubi non est identitas realis, est distinctio realis; etiamsi sit minima, adhuc realis est seu ontologica, dummodo existat ante considerationem mentis. Distinctio enim logica seu rationis ea est qua? sequitur considerationem mentis. Nec potest dari, ut vult Scotus, distinctio formalis-actualis a parte rei, qua3 esset media inter distinctionem realem et distinctionem rationis. Nam distinctio antecedit aut non antecedit considerationem mentis, nec datur medium inter ea quse contradictorie opponuntur.
Instantia: Sed Petrus non est sua humanitas, et tamen non realiter distinguitur ab ea. Ergo pariter non realiter distinguitur a suo esse.
Respondetur: Distinguo antecedens: Petrus non realiter distinguitur a sua humanitate ut res a re, concedo; ut totum a parte essentiali, nego; et propterea non potest dici: Petrus est sua humanitas, quia totum non est pars ejus. Ad consequens, nego paritatem, quia esse vel cxistentia non est pars essentialis Petri, sed prasdicatum contingens, unde in Petro essentia et existentia distinguuntur non ut totum a parte essentiali, sed ut res a re, vel ut realitas ab actualitate, ut participans a participato. Est distinctio realis adasquata, dum inter totum reale et partem ejus est distinctio realis inada?quata.
Insuper persona Petri, imo personalitas ejus, non est suum esse, quod contingenter prasdicatur de illo; esse enim non pra»dicatur essentialiter nisi de Deo. Ergo remanet distinctio realis inter essentiam creatam et esse.
S. Thomas jam clare applicavit hanc doctrinam distinctionis realis ad accidentia eucharistica in rv Sent., d. 12, q. 1, a. 1, qa. 1, ad 2um ubi dicitur: « Esse seu existere in nulla quidditate creata est intrineccum (seu essentiale) pradicatum ». Hoc enim solius Dei est proprium. Si ergo existentia ut sic non sit de essentia entis creati ut sic, sequitur
DlO ACCinKNTTRUS Pitfil MHSTIOIS quod talis existentia, scil. in alio, non sit de essentia talis entis, scil. accidentis, sed solum aptitudo ad talem existentiam.
Insuper prffisens responsio fundatur in doctrina fundamentali exposita 1" q. 104, a. 1: creaturse indigent ut a Deo conserventur in esse, quonlam Deus est causa non solum fiendi, verum etiam essendi omnium rerum.
Sic Deus conservando accidentia eucharistica, supplet causalitatem substantise. Sed, ut recte animadvertit Card. Billot (De Sacra Eucharistia in ni" q. 77, a. 1), Deus supplet non materialem causalitatem substantia?, sed ejus causalitatem quasi efficientem, in quantum scil. accidentia ab ea dimanant per quamdam resultantiam. Id est Deus non gerit vices subjecti, sed sublato substantiffi influxu, quicumque ille sit, conservat accidentis essentiam sub proprio esse.
Instantia: Sed existentia accidentis est inesse. Atqui luec accidentia non amplius habent in esse. Nec proinde amplius habent esse.
Respondetur: Distinguo majorem: existentia accidentis est in esse, prout non habet esse proprium, nego; prout ejus esse proprium naturaliter dependet ab esse substantiffi, concedo. Concedo minorem. Distinguo conclusionem : non amplius habent esse: si non haberent antea e=se proprium, concedo; secus, nego. Adhuc habent esse proprium, quod tamen non amplius dependet ab esse substantia?, sed sustentatur miraculose ab omnipotentia divina.
Instantia: Suarezianorum. Irituerentia actualis est de essentia accidentis actu existentis. Etenim omne quod actu existit, essentialiter existit aut in se, aut in alio. Atqui accidens actu existens non ejtisti} essentialiter in se. Ergo existit essentialiter in alio.
Respondetur: Distinguo majorem: ha;c divisio (aut in se, aut in alio) potest quidem dici essentialis respectu actualis existentim, concedo; non vero respectu entis creati, quod non est suum esse. Existentia actualis ut sic non est enim de essentia entis creati, quod sic distinguitur a Deo.
Instantia: Ergo saltem in hoc casu, speciali Dei miraculo, accidens fit substantia, quod est impossibile.
Respondetur: Si non retineret aptitudinem ad esse in subjecto, concedo; secus nego.
Ultima instantia: Minus dependet substantia ab accidentibus, quam accidentia a substantia. Atqui non potest esse substantia corporea sine omni accidente, v. g. sine ubi et quando. Ergo nec accidens sine omni substantia.
Respondetur: Concedo majorem. Nego minorem: substantia quidem corporea non potest esse sine ubi et quando fundamentali et radicali, sed potest esse sine ubi et quando formali et actuali; nam ha;c accidentia sunt modi resultantes tn corpore localiter extenso ex mensuratione loci
QUOAI» EORUM ESSE ET OPERARI ct temporis. Et Deus potest impedire ne resulteut isti modi, sicut impedivit subsistentiam propriam humanitatis Christi, ut dicitur IIP q. 4, a. 2.
Ad 3am: S. Thomas solvit aliam difficultatem, scil. accidens individuatur a subjecto, ac proinde sine subjecto esset quid universale et non sensibile.
Respondetur: Hffic accidentia virtute divina remanent in illo esse individuato, quod prius habebant, quia retinent aptitudinem ad substantiam, ita aliquomodo anima separata remanet individuata per relationem ad corpus suum, quod elarius apparebit in articulo sequenti.
Ad 4um: Nec haec accidentia sunt quid simplicius angelo. Nam « habent esse » (non sunt suum esse), unde sunt composita ex esse et quod cst sicut angeli; et insuper habent compositionem partium quantitativarum.
Notandum est quod S. Thomas dicit, sicut S. Albertus, angelos componi ex esse et quod est, unde in eis non solum est distinctio realia inter essentiam et esse; sed inter suppositum et esse. Persona Michaelis, imo personalitas ejus, non est suum esse, ac proinde personalitas ejus realiter distinguitur ab existentia, qua? in eo est prffidicatum contingens.
Notandum est insuper quod secundum S. Thomam in hac responsione ad 4unl, quantitas panis prius erat solum id quo panis erat quantus et habebat esse quantum, nunc est id quod est 1 ; retinet tamen aptitudinem ad esse in subjecto.
Cajetanus in hunc articulum notat quod proinde quantitas panis fit vice-substantia, scil. accipit modum, vim, proprietatemque substantiffi. Id est, ut dictum est ad 4um, quantitas transit de quo est in quod est et est compositum ex quod est et esse; cf. articulum sequentem.
Chapter 27 of 84