Liber I, Epistola 68
Ad Anthemium Subdiaconum.
Sacram supellectilem Venafranae Ecclesiae, quam clerici Judaeo vendiderant, restitui curet, ac reos ad poenitentiam compellat.
Gregorius Anthemio subdiacono.
Fuscus archiater, ardore fidei provocatus, preces effudit, dicens Opilionem diaconum servum Dei, et Crescentium, clericos, Venafranae 555 Ecclesiae, oblitos timorem futuri judicii, ministeria antefatae Ecclesiae Hebraeo cuidam, quod dici nefas est, vendidisse: id est, in argento calices duos, coronas cum delphinis duas, et de aliis coronis lilios, pallia majora sex, et minora septem. Et ideo mox ut praesentem jussionem experientia tua susceperit, memoratos ecclesiasticos ad se faciat indifferenter occurrere; et requisita veritate, si ita, ut suggestum est, constiterit, memoratum Hebraeum, qui, oblitus vigorem legum, praesumpsit sacra cimelia comparare, per judicem provinciae faciat conveniri, et sine aliqua mora antefata ministeria reddere compellatur, ut ex eis saepe fatae Ecclesiae nihil possit imminui. Suprascriptos autem diaconum vel clericos, qui tantum nefas commiserunt, in poenitentia religare non differas, ut tale tantumque delictum suis lacrymis possint diluere.
Chapter 68 of 846