Liber I, Epistola 73
Ad Petrum Subdiaconum.
De restituendis Taurominitanae Ecclesiae possessionibus atque pecuniis.
Gregorius Petro subdiacono.
Quanto apostolicae sedi ab Ecclesiis reverentia caeteris exhibetur, tanto eam in earum decet esse tuitione sollicitam. Et quia domus vel fines atque possessiones Taurominitanae juri Ecclesiae pertinentes ab actionariis dicuntur nostrae Ecclesiae contra rationis ordinem occupatae, experientiae tuae praesentis hujus praecepti pagina deputamus, quatenus, cognita veritate, si ita est, cuncta quae occupata didiceris in ante fatae Ecclesiae pristina jura restituas. Quia vero pervenit ad nos, vivente adhuc Victorino episcopo, ejusdem Ecclesiae perisse pecunias, ad earum requisitionem te Secundino fratri et coepiscopo nostro volumus praebere solatia, et utilitatibus ejusdem Ecclesiae in quo necessarium fuerit salva aequitate concurrere. Ita etenim cuncta quae in hujus praecepti pagina continentur effectui mancipare festina, ut de aequitate servata praefati episcopi relationibus ipse lauderis.
Chapter 73 of 846