Liber I, Epistola 75
Ad Gennadium, Patricium, et Exarchum per Africam.
Gennadium impense laudat, quod non terreno consilio, sed ut Christiana religio propagetur, Gentes expugnet. De datis Romanae Ecclesiae patrimonio incolis gratias agit. Hilarium ejusdem patrimonii rectorem commendat.
Gregorius Gennadio patricio et exarcho per Africam.
Si non ex fidei merito (Grat. 23, q. 4), et Christianae religionis gratia tanta excellentiae vestrae bellicorum actuum prosperitas eveniret, non summopere miranda fuerant, cum sciamus etiam haec antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum futuras, 560 Deo largiente, victorias, non carnali providentia, sed magis orationibus praevenitis, fit ut hoc in stuporem veniat, quod gloria vestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente, descendat. Ubi enim meritorum vestrorum loquax non discurrit opinio? Quae et bella vos frequenter appetere, non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae, in qua Deum coli conspicimus, loquitur, quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei praedicatione circumquaque discurrat. Sicut enim exteriora vos virtutum opera eminentes in hac vita constituunt, ita et interna morum ornamenta ex corde mundo procedentia in futura coelestium gaudiorum participatione glorificant. Plurima enim pro pascendis ovibus beati Petri apostolorum principis utilitatibus excellentiam vestram praestitisse didicimus, ita ut non parva loca patrimonii ejus, propriis nudata cultoribus, largitis Datitiorum habitatoribus, restaurasset. Quaecunque igitur illi Christiana mente confertis, horum retributionem per spem in futuro judicio sustinetis. Quamobrem praesentium quoque latorem Hilarum eminentiae judicavimus commendandum vestrae, ut in his quae sibi necessaria, justitia tamen praeeunte, suggesserit, solitum ei impendatis affectum. Persolventes autem paternae charitatis alloquium, petimus Dominum Salvatoremque nostrum, qui eminentiam vestram pro solatio sanctae reipublicae misericorditer protegat, et ad dilatandum per finitimas gentes nomen ejus magis magisque brachii sui firmitate confortet.
Chapter 75 of 846