Skip to the text

Liber II, Epistola 2

Ad Praejectum Episcopum Narniensem.

Ex mortiferae luis occasione, cives ad poenitentiam et fidem hortandos.

Gregorius Praejecto episcopo Narniensi.

Pervenit ad nos, peccatis imminentibus, in civitate vestra Narniensi mortalitatem omnino grassari, 570 quae res nos nimis addixit. Quamobrem salutantes fraternitatem tuam modis omnibus, suademus ut a Langobardorum sive Romanorum, qui in eodem loco degunt, admonitione sive exhortatione nulla ratione cessetis, et maxime a gentilium et haereticorum, ut ad veram rectamque fidem catholicam convertantur. Sic enim aut divina misericordia pro sua eis forsitan conversione, et in hac vita subveniet; aut si eos migrare contigerit, a suis, quod et magis optandum est, transient facinoribus absoluti. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 50.)

Chapter 87 of 846