Liber III, Epistola 54
Ad Theotimum Medicum.
Post amicissimam salutationem commendat Sabinianum.
Gregorius Theotimo medico.
Fuerunt quidam veteres philosophorum qui in duobus corporibus unam esse animam dicerent, non affectu jungentes duos, sed unam in duos animae substantiam partientes. At contra nos esse in multis unam animam dicimus, non dividendo substantiam, sed corda jungendo. Nam de illis primis fidelibus scriptum est: Erat in eis cor unum, et anima una (Actor. IV, 32) . Quod ego sic in Actibus apostolorum lego, ut in me et domno Theotimo recognoscam, quia sic unanimis mecum et, 665 ut mihi et praesens corpore, nunquam defuerit, et absens corpore, semper per spiritum praesens fiat. Ago autem omnipotenti Deo gratias, qui charitatis suae gratia, mentis vestrae viscera infundit; et deprecor ut magis magisque in vobis dona sua augeat, et hic bona nobis praesentia, et in futuro saeculo gaudia aeterna concedat. Filium meum Sabinianum diaconum venientem charitati vestrae commendo, petens ut eo amore quo me diligitis etiam nostros ametis.
Chapter 193 of 846