Liber III, Epistola 42
Ad Felicem Episcopum.
Ecclesiarum ministeria, pecuniae, etc., Ecclesiae Sipontinae describantur, quorum index Romam mittatur.
Gregorius Felici episcopo Sipontino.
Propositi nostri sollicitudo nos vehementer astringit ut ita rerum ecclesiasticarum, Deo auxiliante, debeamus providere cautelam, quatenus in eis nulla possit ex neglectu evenire jactura. Proinde fraternitas tua una cum Bonifacio, necnon et Pantaleone latore praesentium, sedis nostrae notariis, res Ecclesiarum, quae apud Sipontinam noscuntur esse Ecclesiam, curet subtiliter singulas quasque describere, ut tam ministeria Ecclesiarum, 655 quam etiam usuale argentum, vel quidquid aliud est, idem brevis a vobis conscriptus, veraciter rerum facta inspectione, contineat. Nec quamdam ad hoc moram vel excusationem fraternitas tua tentet adducere; sed, omni excusatione cessante, haec quae a nobis injuncta sunt modis omnibus implere festina, eumdemque nobis brevem manu tua subscriptum per ante dictum Pantaleonem transmitte, quatenus quid de hoc fieri salubriter debeat, divina possimus gratia suffragante disponere.
Chapter 181 of 846