Liber III, Epistola 58
Ad Cyprianum Diaconum.
Si non habet Cosmas unde solvat, cum illius creditoribus paciscatur; atque ejusdem filios, pactam summam persolvens, liberet.
Gregorius Cypriano diacono.
Cosmas ex variis periculorum necessitatibus multis se dicit debitis obligatum, ita ut pro eis a creditoribus suis suos dicat filios detineri. Quae res si ita est, nos omnino commovit. Quamobrem hortamur dilectionem tuam, ut quia de rebus pauperum dandis agitur, causam ejus cum summa subtilitate perquiras; et si inveneris eum praedictis debitis veraciter involutum, ut non sit substantia unde possit haec ipsa persolvere, praedictos creditores ejus adeas, et propter recolligendos filios ejus, quanta cognoveris quantitate componas. Et quia, sicut dictum est, hic non habet unde restituat, de rebus pauperum ex praesenti nostra auctoritate persolve; sciens quidquid illic te providente datum fuerit, patrimonii nostri pensionibus esse reputandum. Mense Augusto, indictione 11. (Vid. ep. 45 indict. 12. Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)
Chapter 197 of 846