Liber III, Epistola 47
Ad Clerum Ecclesiae Salonitanae.
Honorati electionem in episcopum approbat.
Gregorius Clero ecclesiae Salonitanae.
Dilectionis vestrae scripta relegentes, electionem vos in Honoratum archidiaconum vestrum fecisse didicimus, et omnino nobis gratum fuisse 658 cognoscite quod olim expertum virum et gravem moribus ad episcopatus ordinem elegistis. Cujus etiam et nos personam, quia dudum est nobis bene cognita, comprobamus, eumque vobis juxta desiderium vestrum et nos ordinari voluimus sacerdotem. Pro qua re hortamur vos in ejus electione sine aliqua ambiguitate persistere. Nec quaedam vos res ab ejus debet persona deflectere, quia sicut ista laudabilis nunc probatur electio, ita si, quod absit, dilectionem vestram ab eo quisquam deviare seduxerit, et animae vestrae gravamen, et opinioni maculam infidelitatis imponet. Eos vero qui ab electionis vestrae unitate desideratae discordant, ut vobiscum sentire possint, ab Antonino subdiacono nostro fecimus admoneri. Cui etiam de persona Malchi fratris et coepiscopi nostri quid oporteat fieri, jam pridem injunximus. Sed quoniam et ipsi scripsimus, credimus eum ab inquietudine vestra sine mora quiescere. Qui si fortasse obedire quocunque modo neglexerit, contumacia ejus modis omnibus canonicae ultionis districtione multabitur.
Chapter 186 of 846