Liber III, Epistola 66
Ad Theodorum Medicum.
Ostensa latae legis iniquitate, Theodorum hortatur ut epistolam suam imperatori offerens, ipsi de revocanda lege suadeat.
Gregorius Theodoro medico.
Quanta bona omnipotentis Dei et serenissimi domini mei imperatoris habeam, lingua mea non sufficit explere. Pro quibus bonis quid est meum retribuere, nisi eorum vestigia pure amare? Peccatis autem meis facientibus, ex quorum suggestione vel consilio nescio, transacto anno, talem in republica sua legem protulit, ut quisquis eum pure amat, flere vehementer debeat. Ad quam legem tunc respondere non potui, quia aegrotus fui. Modo autem eidem domino aliqua suggessi. Praecipit enim ut nullus qui actionem publicam egit, nullus qui optio, vel manu signatus, 678 vel inter milites fuit habitus, ei in monasterio converti liceat, nisi forte si militia ejus fuerit expleta. Quam legem primum, sicut ii dicunt qui leges veteres noverunt, Julianus protulit, de quo scimus omnes quantum Deo adversus fuerit. Quod si ideo serenissimus dominus noster fecit, quia forte multi milites convertebantur, et exercitus decrescebat, nunquid per virtutem militum subjugavit ei omnipotens Deus imperium Persarum? Nunquid non solae lacrymae illius auditae sunt, et eo ordine quem ipse nescivit, ejus imperio Persarum imperium subdidit? Valde autem mihi durum videtur ut ab ejus servitio milites suos prohibeat, qui ei et omnia tribuit, et dominari eum non solum militibus, sed etiam sacerdotibus concessit. Nunquid si intentio est servandarum rerum, non poterant ea ipsa monasteria, quae milites suscepissent, alienas res reddere atque ad conversionem homines tantummodo habere? Haec quia mihi valde dolent, eidem domino suggessi. Sed vestra gloria opportuno tempore secrete suggestionem meam ei offerat. Nolo eam a responsali meo publice dari, quia vos qui ei familiarius servitis, loqui ei liberius et apertius potestis quae pro ejus sunt anima, quoniam in multis est occupatus, et vix animus ejus invenitur a curis majoribus vacuus. Tu quidem, gloriose fili, pro Christo loquere. Si auditus fueris, lucrum est animae praedicti domini tui, et tuae. Si vero auditus non fueris, lucrum solummodo tuae fecisti.
Chapter 205 of 846