Liber III, Epistola 51
Ad Maximianum Episcopum.
De miraculis Patrum in Italia factis scribere cogitans, Maximianum rogat ut ea quorum meminit indicet.
Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Fratres mei qui mecum familiariter vivunt omni modo me compellunt aliqua de miraculis Patrum quae in Italia facta audivimus sub brevitate scribere. Ad quam rem solatio vestrae charitatis vehementer indigeo, ut ea quae vobis in memoriam redeunt, quaeque cognovisse vos contigit, mihi breviter indicetis. De domno enim Nonnoso abbate, qui juxta domnum Anastasium de Pentomis fuit, aliqua retulisse te memini, quae oblivioni mandavi. Et hoc igitur, et si qua sunt alia, tuis peto epistolis imprimi, et mihi sub celeritate transmitti, si tamen ad me ipse non properas.
Chapter 190 of 846