Liber III, Epistola 59
Ad Secundinum Episcopum.
Baptisterium de monasterio auferatur, ut monachis liceat opus Dei securius celebrare.
Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano.
Pridem praecepimus (Grat. 18, q. 2, c. 7) ut de monasterio sancti Andreae, quod est super Mascalas, baptisterium propter monachorum insolentias debuisset auferri, atque in eodem loco quo fontes sunt altare fundari. Cujus rei perfectio hactenus est protracta. Admonemus igitur fraternitatem tuam ut nullam jam moram post susceptas praesentes litteras nostras inserere debeas; sed, repleto loco ipsorum fontium, altare ad sacra celebranda mysteria illic sine aliqua dilatione fundetur; quatenus et praedictis monachis opus Dei securius liceat celebrare, et non de negligentia vestra contra fraternitatem tuam noster animus excitetur.
Chapter 198 of 846