Skip to the text

Liber IV, Epistola 43

Ad Bonifacium Virum Magnificum.

Veniat Romam, de fide sua, jam non per epistolas, sed per semetipsum responsurus. Qui cum eo dubia patiuntur, secure venire posse, cum non potestate, sed ratione erga ipsos usurus sit.

Gregorius Bonifacio viro magnifico Africae.

Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita de animae suae vita cogitaret, nequaquam se mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere. Nam quod 723 in excusationem molestia corporalis adducitur, exspectato salutis tempore, laborem summopere potuistis pro commodo aeternae salutis assumere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus. Ea enim quae meis scripsi epistolis replicanda nunc non sunt, neque alia ratiocinatione monstranda, quia apud nolentis animum, quamvis sit evidens ratio, haec ipsa obstaculum esse solet. Sed per vos venite, et beati Petri apostolorum principis liminibus vosmet praesentate, et cuncta quae scripsi, nisi ex lectione monstravero, cum qua vultis disputatione recedite. Hortor vos tamen ut dum vitae spatium superest, ab ejusdem beati Petri Ecclesia, cui claves coelestis regni commissae sunt, et ligandi ac solvendi potestas attributa, vestra anima non inveniatur divisa, ne si hic beneficium ejus despicitur, illic vitae aditum claudat.

Hi autem qui dubitationis vestrae participes sunt, si ad me venire voluerint, nullam in me quasi ex potestate prodeuntem violentiam pertimescant. Nam nos licet in omnibus causis, in his tamen praecipue quae Dei sunt, ratione magis stringere homines quam potestate festinamus.

Chapter 249 of 846