Skip to the text

Liber IV, Epistola 29

Ad Januarium Episcopum.

Phausiana quae pridem habuerat episcopum, nunc quoque habeat.

Gregorius Januario episcopo Caralitano.

Pervenit ad nos in loco qui intra provinciam Sardiniam Phausiana dicitur consuetudinem fuisse episcopum ordinandi, sed hanc pro rerum necessitate longis abolevisse temporibus. Quia autem nunc sacerdotum indigentia quosdam illic paganos remanere cognovimus, et ferino degentes modo, Dei cultum penitus ignorare, hortamur fraternitatem tuam ut illic secundum pristinum modum ordinare festinet antistitem, talem videlicet qui ad hoc opus moribus ac verbo existat idoneus, et aberrantes ad gregem dominicum pastorali studeat aemulatione deducere; quatenus eo illic ad animarum vacante compendium, nec vos inveniamini superflua poposcisse, nec olim destructa frustra nos reformasse poeniteat.

Chapter 235 of 846