Liber IV, Epistola 40
Ad Marcellum Scholasticum.
Pro Maximo indulgentiam postulanti amice indicat id rectitudinem disciplinae non pati.
Gregorius Marcello scholastico.
Gloriae vestrae charitas sic in nostro corde semper invigilat, ut nihil sibi corporalis defendat 721 absentia. Nam quamvis a carnalibus oculis longe est, mentis tamen aspectibus nunquam deest. Frequenter enim nos voluntas ad scribendum desideranter impellit, sed occupatio non permittit. Dum ergo nobilitatis vestrae peritia non ignoret quantis sit locus noster occupationibus involutus, quod a scribendi interdum cessamus officio, non voluntatis, sed necessitatis esse consideret. Gloria autem vestra quod tardius in sua nos requirit epistola, qua possit excusatione defendere non videmus. In hoc igitur sola me debui taciturnitate defendere, sed fervor charitatis linguam meam non pertulit habere silentium. Salutantes itaque cum omni affectu atque dulcedine, indicamus nos graviter contristatos quod illa a nobis voluistis expetere in quibus dum voluntatem vestram perficere, quia obsistit ratio, non valemus, contristare vos, quod nolumus, videmur. Nam hoc nos sine correptione relinquere ecclesiastica non sinit aliquo modo disciplina; nec vos pro talibus decet petere, ne non rectitudini, sed indisciplinationi, quod absit, videamini consentire. Causa vero ejusdem Maximi pro quo nobis scribitis, quem si missarum solemnia celebrare praesumpserit, jam sacri corporis communione privavimus, matura quando oportuerit deliberatione, sicut Deo nostro placuerit, judicabitur atque disponetur. Oramus autem omnipotentem Dominum, ut et hic vos sua propitiatione custodiat et ad aeternae vitae praemia perducat. Mense Augusto, indictione 12. (Vide sup. ep. 10.)
Chapter 246 of 846