Skip to the text

Liber IV, Epistola 37

Ad Maximianum Episcopum.

Euplo patris et matris bona reddi jubet.

Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Euplus praesentium portitor Eusanium Agrigentinae civitatis episcopum suum fuisse memorat genitorem, matrisque suae res apud eum plurimas indicat mansisse. Quem quoniam intestatum asserit esse defunctum, ideo et res maternas sibi petit debere restitui, et ante dicti episcopi patris sui se permitti substantiam adipisci. Qua de re fraternitati tuae hujus praecepti serie deputamus, quatenus diligenter curet addiscere; et si quid apud praedictam Ecclesiam de rebus matris ipsius inveniri potuerit, si quidem nihil est quod ante dicto Euplo rationabiliter possit obsistere, ei secundum suam faciat portionem restitui. Proinde et de rebus paternis quas ante episcopatum dignoscitur habuisse, si eas in jus Ecclesiae suae quolibet modo non transtulit, ei, quantum portioni ejus legaliter scit competere, ut satisfieri possit immineat. Nam omnino et contra rationem et contra nostrum probatur esse propositum, si cui ea quae juste competunt, restitui ac satisfieri denegemus. Ita ergo haec fraternitas tua implere festinet, ut suprascripto portitori ad nos denuo ex hac re nulla remeandi necessitas imponatur. Nam quod beatae recordationis decessor noster praeceptum direxerat, ut lapso eo omnes res ejus Ecclesiae remanerent, hoc ideo eum credimus praecepisse, ne per eas adhuc amplius deperiret; nunc vero aequum esse pensamus ut filium patris culpa non ingravet, sed fraternitatis tuae dispensatione quidquid ei legaliter potest competere consequatur.

Chapter 243 of 846