Liber IV, Epistola 36
Ad Leonem Episcopum.
Ne subdiaconi cum suis uxoribus misceantur. Speciosi subdiaconi uxor, in monasterium ob secundas nuptias detrusa, dimittatur.
Gregorius Leoni episcopo Catanensi.
Multorum relatione comperimus hanc apud vos olim consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur conjugibus (Grat. dist. 32, can. 2; et caus. 27, quaest. 2, c. 20). Quod ne denuo quisquam praesumeret, a servo Dei sedis nostrae diacono, ex auctoritate nostri decessoris, est isto modo prohibitum, ut eodem tempore hi qui jam uxoribus fuerant copulati unum ex duobus eligerent, id est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe nulla ratione ministrare praesumerent. Et quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit officio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit officium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessavit. Post cujus obitum, quia relicta ejus Honorata marito est sociata, a tua eam fraternitate 717 in monasterio cognovimus esse deputatam. Ideoque si, ut fertur, ejus se maritus ab administratione suspendit, ante dictae mulieri non debet officere, quod ad secundam conjugii copulationem migravit, praesertim si non tali mente subdiacono juncta est, ut a carnis voluptatibus abstineret.
Si ergo ita se veritatem quemadmodum edocti sumus habere cognoscis, praedictam te mulierem de monasterio per omnia convenit relaxare, ut ad suum maritum sine aliqua possit formidine remeare.
De caetero vero fraternitas tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc jam officium contigerit promoveri, hoc quam maxime diligenter inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta observare sua nihilominus districtione constituat.
Chapter 242 of 846