Skip to the text

Liber IV, Epistola 34

Ad Pantaleonem Praefectum.

Ut Donatistarum audaciam comprimat, et Paulum episcopum Romam quantocius mittat, hortatur.

Gregorius Pantaleoni praefecto Africae.

Haereticorum nefandissimam pravitatem, qualiter lex persequatur instantius, excellentiae vestrae non habetur incognitum. Hi igitur quos et fidei nostrae integritas et legum damnat districtio mundanarum, non leve peccatum est si vestris inveniant temporibus licentiam reserpendi. In illis igitur partibus, quantum didicimus, ita Donatistarum crevit audacia, ut non solum de suis Ecclesiis auctoritate pestifera ejiciant catholicae fidei sacerdotes, sed hos et quos vera 715 confessione aqua regenerationis abluerat, rebaptizare non metuant. Valdeque miramur, si tamen ita est, ut vobis illic positis, hujuscemodi liceat hominibus pravis excedere. Primum siquidem quale de vobis judicium hominibus relinquatis attendite, si hi qui aliorum temporibus justa ratione compressi sunt vobis administrantibus viam sui excessus inveniant. Deinde perditorum animas Deum nostrum de manu vestra scitote requirere, si tantum nefas, in quantum possibilitas exigit, emendare negligitis. Haec enim excellentia vestra non amare suscipiat. Nam quia vos ut filios proprios diligimus, propterea haec quae vobis prodesse non ambigimus indicamus. Paulum vero fratrem et coepiscopum nostrum ad nos sub omni festinatione dirigite, ne cuiquam impediendi eum aliqua excusatione detur occasio; ut veritatem plenius agnoscentes, qualiter tanti facinoris ultio debeat provenire, Deo adjuvante, rationabili possimus tractatu disponere.

Chapter 240 of 846