Skip to the text

Liber VIII, Epistola 16

Ad Marinianum Ravennae Episcopum.

Redeuntem Roma Claudium abbatem impense commendat.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennati.

Quod communem filium Claudium abbatem latorem praesentium longa apud nos hactenus mora retinuit, res illa fecit quod magnum nobis, sicut nostis, erat in verbo Dei solatium; quem etiam hic adhuc volueramus diutius retinere, si et ipse non festinasset ad suum monasterium, et nos congregationi fratrum ejus praesentiam esse omnino necessariam sciremus. Et ideo quia illum sicut petiit et exigebat utilitas relaxandum esse prospeximus, commendantes eum, hortamur ut sanctitas vestra sacerdotali eum affectione suscipiat, paternam illi monasteriisque ipsius charitatem, sicut decet, impendat benignitatis suae eum consolatione refoveat, in ejus se tuitionem instanter accommodet, et praesidii sui beneficio liberum ab omni inquietudine redditum quieti et utilitatibus fratrum vacare permittat, atque peculiariter sicut a nobis eum scit diligi diligat; quatenus et charitatis vestrae affectum quem olim expertus est, in se multiplicius recognoscat, et nos in vobis invenisse se gaudeat.

Chapter 438 of 846