Liber VIII, Epistola 17
Ad Maurentium.
De sacrae lectionis studio gratulatur. Sic studentium deflet raritatem; se collegam spondet.
Gregorius Maurentio magistro militum.
Dilectissimus filius meus Cyprianus diaconus revertens mihi valde placuerat, si ad me totus rediisset. Sed postquam gloria vestra in Sicilia sese retinuit, certissime scio quia praedictus filius meus ad me quidem corpore rediit, sed mente in Sicilia remansit. Haec tamen dicens, tantum quieti vestrae congaudeo, quantum de meis occupationibus ingemisco. Atque hoc summopere exhortor, ut si palatum cordis dulcedo tetigit intimae suavitatis, ita introrsus rapiatur animus, ut triste sit omne quod foris sonat, omne quod foris delectat. Laudo autem quod humana conventicula cavetis, quia saepe animus qui renovari in Deo per compunctionis gratiam desiderat, per prava colloquia atque verba iterum veterascit. Quaesivi autem qui vobis adhaereant in lectionis sacrae collegio, et neminem reperi, et vehementer ingemui paupertatem boni. Et quamvis peccator ego valde occupatus sum, tamen si ad beati Petri apostoli limina venire volueritis, in sacro eloquio strictum poteritis me habere collegam. Omnipotens Deus coelesti vos protectione custodiat, atque ab antiqui hostis insidiis munitos permanere concedat.
Chapter 439 of 846