Liber X, Epistola 1
Indictione tertia.
Ad Romanum in Sicilia Defensorem.
Ablatas, tum a Lucillo quondam episcopo, tum a Petro illius filio, res Melitensis Ecclesiae jubet restitui. Trajano jam episcopo monachos in solatium ita concedit, ut idipsum reservet dioecesani episcopi arbitrio. Quae idem Trajanus, dum erat abbas, acquisivit, non ejus, sed monasterii esse declarat. Alia quaedam ut tollat permittit.
Gregorius Romano defensori Siciliae.
Nihil proficit sacerdotum culpas ulcisci, et commissa dejectione crimina vindicare, si eis qui convincente facinore deponuntur, amissio honoris solatium, et casus sui coeperint esse compendium.
Questus itaque nobis est frater et coepiscopus noster Trajanus Lucillum, quondam insulae Melitensis episcopum, flagitii sui iniquitate perterritum, non solum res Ecclesiae, cujus non rector sed inimicus potius exstitit, abstulisse, verumetiam plurima eum ejusdem Ecclesiae competentia de praeteritis retinere, quippe qui in fabricam, vel sarta tecta ipsius nihil pertulit expendere, sed mente sacrilega suis totum studuit compendiis applicare. Et quia grave nimis ac contra Deum est ut sua illi dejectio non sit poena, sed commodum, experientia tua eum districte commoneat ut quidquid abstulit, vel apud se de praeteritis retinet sine mora restituat. Qui si indita sibi nequitia negare fortasse voluerit, quia facile dicitur posse convinci, una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Joanne Syracusano residens subtili inquisitione hujus rei veritatem rimare, quatenus probatione habita, quidquid eum tulisse vel suppressisse claruerit, palam verecundia confusus restituat quod inverecunde clam abstulit. Petrum autem praedicti Lucilli filium similiter tui studii sit admonere, ut quia et ipse supradictae Ecclesiae tulisse plurima perhibetur, honesta ea consideratione restituat; alioquin vestro 1042 et ipse est judicio praesentandus, ut praecedente subtili inquisitione, utrorumque causa valeat uno fine concludi.
Praeterea petiit a nobis suprascriptus Trajanus frater noster ut de monasterio suo, quod in civitate Syracusana situm est, ei quatuor vel quinque dari monachi debuissent. Quod pro ejus solatio nequaquam aestimavimus denegandum, quia ad locum proficiscens incognitum, si proprios quorum consolatione utatur non habeat, mens affecta tristitia minus se ad ea quae utilitatis sunt erigit, et ante incipit succumbere quam laboret. In qua re ne suprascripti reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Joannis privilegiorum videremur praerogativam minuere, ita hoc illi noveris esse concessum, ut tamen fratris et coepiscopi nostri Joannis sit arbitrio per omnia reservatum. Quia ergo petitioni suae praedictus frater noster adjecit ut pueros quos de propria pecunia comparavit, ac suos patrisque sui Codices, aut res alias, quas in eodem monasterio habet, ei sit tollendi licentia, ratio nos hoc negare non pertulit. Sed ne postulata videamur indiscrete concedere, hanc tenendam observantiam scito, id est ut quidquid postquam ab abbatis remotus est officio comparavit, vel quolibet titulo acquisivit, libera illi tollendi facultas sit. Sed et hoc quod de monasterio illo in quo conversus est, quod in provincia Valeria in possessione juris sui patrem ejus manifestum est construxisse, pellente hostilitate decedens abstulit, secumque detulit, sine aliqua dubietate ei reddendum est, quia alterius acquisitionis jus effugit quod semel monasterii fuerit dominio sociatum. Si quid autem dum adhuc illic abbatis fungeretur officio acquisivit, non suum, sed monasterii ipsius esse cognoscat. Et ideo de jure illud ejusdem monasterii auferri ulterius quolibet modo non patimur. Legatum igitur quod antedictum fratrem nostrum Capitulana conditrix supradicti monasterii singulis annis de eodem monasterio 1043 per ultimam voluntatem suam habere constituit, experientia tua solatiante, justitia faciente, sine aliqua faciat dilatione percipere.
Chapter 585 of 846