Liber X, Epistola 2
Ad Fortunatum Neapolit. Episcopum.
Ecclesiam pro monachis, absque missis publicis, baptisterio et presbytero cardinali consecret.
Gregorius Fortunato episcopo Neapolis.
Fraternitati vestrae esse non putamus incognitum quia Romanus clarissimae memoriae vir, per ultimae suae voluntatis arbitrium, in domo juris sui ecclesiam, quae in civitate vestra sita est, aedificari deputavit. Et quia, Deo miserante, defuncti noscitur voluntas impleta, sanctitas vestra illic ingravanter accedat; et si nullum ibidem corpus constat humatum, locum ipsum in honorem sanctorum Hermetis, Sebastiani, atque Cyriaci, necnon et Pancratii solemniter studeat absque missis publicis cum veneratione debita consecrare; ita ut in eodem loco baptisterium nunquam construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Sed quoties missas ibi degentes illic monachi fieri voluerint, a dilectione vestra presbyterum noverint postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur.
Chapter 586 of 846