Skip to the text

Liber XIII, Epistola 3

Ad Adeodatum Monachum.

Permittit donationem ante susceptum monachatum verbo factam scriptis consignari et firmam haberi.

Gregorius Adeodato servo Dei.

Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Quia igitur priusquam in monasterio sancti Adriani ubi es conversus, intrares, rerumque tuarum illic donationem emitteres, et domos et hortos intra civitatem, seu terras sationales, vel vineas in fundo, sicut nos docuisti, Carsiniano, pariter et portiones tuas in fundo Fulloniaco, vel ex aliquibus mancipiis tuis quibus a te concessa libertas est, verbo largitus es; ipsaque donatio licet possit jure subsistere, praecipue in hoc quod ab illis tribuitur qui, cum pompis suis saeculum relinquentes, ad Dei se eligunt conferre servitium, quoniam tamen, ne quid futurum tempus oblivionis nubilo huic derogare quidquam valeat largitati, scripturae hoc desideras tradere monumentis, quod ut queat robustum existere a nobis tibi poscis dari licentiam; idcirco hujus praecepti nostri pagina, liberam tibi hoc faciendi concedimus facultatem, quatenus dum omnia a te fuerint diligenter expressa, et designatione tua noverint esse quod suum est, quod cunctis modo commune est, et ipsi sine contentione donata possideant, et voluntas tua quid ad quem pertinere voluerit esse non possit ambigua. Quidquid enim hujusmodi scriptura interveniente feceris firmum stabileque et ex rei ipsius veritate et hac nostra auctoritate non dubites, quippe qui non novum aliquid facere quod lege est vetitum, sed dudum factum videris exprimere, et salubriter amputandi causa litigii litterarum memoriae servanda deponere.

Chapter 783 of 846