75. Iesus dilectum sibi humiliatum deiectumque animat
Fili mi dilecte, in tribulatione tua et
vilitate propter me noli deficere,
quia ad quae Pater meus misit me, misi te.
Memor esto obprobrii mei, paupertatis
et fellis, ut tu regnares in caelis.
Ictum unum formidare non debes pro me,
qui corpus totum percutientibus et vel-
slentibus prius dedi pro te.
IESVS DILECTO. VERSVS.
Attolle iam cordis lumina
et defige oculos tuos in mea vulnera
et vide, si est dolor similis dolori meo.
Memor. i
DILECTVS.
En ego prostratus pietati tuae, bone Iesu,
gratias ex animis ago, qui me ut pater
unicum tractasti atque amasti dulcissime.
I5S[ctum. VERSVS. :
DILECTVS.
In manus tuas, Iesu bone, qui me amasti
ita, totum resigno, omnia propter tuum
nomen, dulcis Iesu, subire paratus dura
20et aspera.
Fili mi.
Chapter 69 of 103