76. Quod Iesus solitudinis et quietis amator est
YS
Anima mea dilecta Deo, usquequo
NZ
foras errabunda defluis, quaere
illum, in quo sunt omnia, ecce intra cubi-
953975397453 LXXVI. LXXVII ZessYeseveso
culum tuum latet solitudinis amator, sede,
vide, tace et adventum dilecti tui prae-
stolare.
Vox dilecti.
Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum s
et cenabo cum illo, et ipse mecum.
Hic est Iesus, dulcis et gloriosus, sponsus
tuus et amator, rex caelestis, qui te ita
et ita dilexit. versus.
Anima mea liquefacta est, ut dilectus
locutus est, quaesivi Iesum et inveni, ex-
pectavi et respondit mihi. Si quis. versus.
Quapropter elegit suspendium anima
mea, et mortem ossa mea, omnia propter
Iesum arbitratus ut stercora. Hic. versus.
Eia ergo ad te nunc dilectus advenio,
bone Iesu, ad cenam tuam invitatus gratias
ago sciens, quod super omnia te sitiebam,
tuo suavi amore totus nunc fragrans et
ardens. Amen. O a(nima). : ]
Chapter 70 of 103