Skip to the text

1. De recognitione propriae fragilitatis

Cognovi Domine quia aequitas humiliasti me. Haec verba YN sunt sancti prophetae, et humilis regis David. Quid ergo tu vilis homo ad haec dicis; qui terra es et cinis? Quid grande aliquid de te imaginaris; et alta vanitate delectaris? Aut cur te alicui bono homini comparare audes; cum sis revera peccator, et totus in peccatis natus et totus vitiis ac concupiscentiis plenus? Vere si in veritate te discutis et intueris: omnibus deteriorem te recte iudicabis. Dic mihi qualem meretur confusionem et poenam ; qui Dominum terrae aut principem regni contumeliosis verbis iudicia tua: et in veritate tua s © et factis indignis offendit? Vel certe quantae vituperationis iaculo ille feriendus esset; qui in conspectu regis et ministro- DE RECOGNITIONE PROPRIAE FRAGILITATIS rum suorum foetidissimum cadaver tangeret, aut lutum immundum revolveret? Nonne statim confusibiliter expellendus esset; aut etiam carceri tradendus, ab somnibus iudicaretur? Tu es pro pudor stultus ille: qui pessimam hanc rem fecisti. Nam ecce in praesentia divinae maiestatis, et sanctorum angelorum eius: peccare non timuisti. Multa etiam illicita phantasmata versaris quae citissime respuere deberes: et plusquam lutum platearum detestari. Insuper permittis cor tuum in omne paene saeculum vagari; etiam tempore orationis et in loco sacro, ubi cum maiori reverentia et sollicitiori attentione iuberis assistere: ac soli Deo et tibi ipsi firmissime vacare. Quomodo ergo digne dicendus es religiosus; tam longe a Deo et a corde tuo abstractus? Nonne propter tua gravia et multa demerita, velut canis immundus meruisses a conventu sanctorum fratrum expelli, ac duris increpationibus castigari; ut fieret ultio de inimicis regis, quem offendisti peccatis quam plurimis, nec adhuc peccare desistisP Sed o quanta est misericordia Dei super te homo miserrime; quod etiam post tantas offensiones patitur te Deus in hac luce vivere: et pro tantis malis, aotam multa bona largitur indigno et ingrato. Si quis in faciem tuam spuisset, ONC CON CY CNCY CN ELON ZOND LOND ZONED) aut verbis contumeliosis confudisset: quantam indignationem adversus eum de illatis iniuriis conciperes; vel quali eum correptione puniendum censeres? Sed quis tu et cuius potestatis in comparatione Dei; cuius faciem offendisti? Vere magna misericordia Dei super te: quod iam consumptus non es, quod adhuc iudicium differt, nec furorem suum in te exagitat; sed clementissime tuam emendationem expectat, et propter paenitentiam vindicare suam iniuriam dissimulat: ut cognoscas, quia suavis et mitis est, et multae misericordiae Deus in omnibus operibus suis. Quomodo poteris oblivisci omnium misericordiarum Domini, ab initio vitae tuae usque ad hanc horam? Proinde sis gratus et humilis; sis mansuetus ad omnia ferenda contraria: propà ter peccata tua delenda, et propter iram Domini super te mitigandam. Nisi enim citius ac diligenter vitam tuam emendaveris, et in alterum virum te mutaveris: veniet super te calamitas, quam nescis; et stabunt contra te caelum et terra: et omnes creaturae conclamabunt adversus iniquitates tuas; quia indigno serviunt ad necessitates varias: et tu creatori tuo digne non servis. Sed ne divina iustitia super te repente et furibunde oriatur, et stipulam siccam persequatur et conterat;

DE RECOGNITIONE PROPRIAE FRAGILITATIS dum tempus adhuc miserendi est, et locus veniam inquirendi remanet: loquere cum propheta in psalmo, et ora humiliter et confidenter dicens. Fiat misericordia tua sut consoletur me: secundum eloquium tuum servo tuo.

Chapter 1 of 8