Skip to the text

2. De contemptu vanae gloriae

Ded Erum mundi facies indicat: quod JWAN mundus amari non debet. Cum enim tam facile se variat: profecto corruptibilem se demonstrat. Nulli fidem firmam servat; sed modicum in apparentia blanditur: et in fine decipit et isilludit. Non ergo pulchritudines hominum, non divitiae rerum, non laudes adulantium non favores potentium te moveant et delectent; quia vana sunt et mortifera quaecumque a summo bono retrahunt: et ad infima cogitatum inclinant. Omnis quippe caro faenum: et omnis gloria eius quasi flos faeni. Igitur humanas laudes non affectes; nec vane aliquem extollas: nescis enim quid futura pariet dies. Saepe novissimi sunt primi, et primi novissimi. Fuge laudari tamquam venenum: ne seducaris et perdas boni operis meritum. Vani sunt et stulti: qui laudibus delectantur humanis. Laudetur QX$39X539539X«53 23 LOSDLOSOLESDLOSD Deus: non homo fragilis. Sapiens plus facta ponderat quam verba. Res bene gesta se ipsam laudat. Qui verba tantum sectatur: nihil inveniet. Virtus in Deo facta: a Deo gloriam recipiet. Si poniss vitam tuam in ore hominum; eris modo aliquid, modo nihil: numquam tamen liber et quietus. iustus verbis non movetur ornatis: sed quod Deo placet attendit. Saepe homines laudant: quod o improbat Deus. Multotiens Deus acceptat: quod homines vituperant et spernunt. Ille ergo digne laudatur: quem Deus omnia sciens commendat. Ille adiutus est et valet: quem adiuvat Deus. Ametur veritas, non hominum loquacitas; qui saepe pro odio vel amore moventur: nescientes quid sit in homine velatum. Redi ergo ad conscientiam tuam ubi veritas videt; et scito te infirmum esse et peccatorem: atque cito moriturum. Siquidem in mortis articulo patebit, quam fallax fuit omnis gratia mundi: quam stulta laetitia, laus ab hominibus quaesita.

Chapter 2 of 8