Skip to the text

4. De supportatione fraternae infirmitatis

Im doctrina: patientiain angustia. NZ Salutare verbum: factum verbi.

Qui implet mandatum: tremendum iudicium non pavebit. Confundit se ipsum: qui promissum non servat, nec facit quod dicit. Sustine patienter et longanimiter aliorum defectus: quos Deus omnia videns , sustinet. A multis Deus contemnitur: et tacet usque ad tempus. Quae emen- DE RECOGNITIONE PROPRIAE FRAGILITATIS dare non vales, fer bono modo tacendo: et converte te ad Deum magis orando. Siquidem et tu in multis deficis: nec semper facis quod proponis aut dicis. Pronus ad vindictam: non effugiet iram. Qui se semper vult vindicare: paucos habebit amicos. Displiceat semper malum: placeat tolerantia mali. Tristitiam facile vincit: qui nil terrenum novit amare. Exterminat seminarium litis: qui abicit vitium cupiditatis. Sive divitiae sive honores excreverint: non satiant amatores suos, sed implicant et torquent. Desine concupiscere: et desines indignari. Nil stabile sub sole: sed cuncta mutantur, et res et honores. Stabilitur nemo: nisi in solo Deo. Dilectio Dei, stabile fundamentum: humilitas autem meretur hanc gratiam. Qui in Deo confidit: sustinet 200mnia patienter. Et qui Deum pure quaerit: facile contentus erit. Qui se ipsum quaerit: se ipsum inveniet. Sentiet detrimentum: qui loqui vult ad omne verbum. Fluctuat semper animus: quamdiu consolari quaerit in terrenis. In Deo vera laetitia cordis: extra Deum non est pax nec requies.

[Ij QXG9X539X5397453 LAS DLOSDLOSHLOSH)

Chapter 4 of 8