8. De laude Dei ex devotione
Omnes sancti, omnes fideles et omnes mWwEZA creaturae Deum laudare tenentur: quia exaltatum est nomen eius super omnes. Qui Deum laudant: laudabiles erunt. Qui vero Deum non laudant; confusione sunt digni: et omni honore privandi. Honorabile servitium est, et delectabile officium: corde et voce Deum laudare, et sancta vita glorificare. Si Deum laudas, facis quod debes: et adis quod creatus es. Si Deum non laudas; ingratus es et peccas: luesque ingratitudinis tuae poenas acerbas. Angelorum opus est, et sanctorum omnium gaudium singulare: Deum ac creatorem suum, incessabili mentis affectu laudare, benedicere, et glorificare. Imitantur autem eos qui divino officio libenter intersunt, et in ecclesia Dei devote orant: aut in choro debitis horis alacriter psallunt. Numquam a laude Dei et gratiis cessandum est, quia Deus numquam benefacere cessat: nec communem gratiam cunctis influere tardat. Ipse namque singulorum — DE RECOGNITIONE PROPRIAE FRAGILITATIS curam gerit; paratus ampliora tibi dona largiri, si viderit in minimis te fidelem: et ad regratiandum esse ferventem. Ad quid accepisti os et linguam; nisi ut Deo sreferas laudem gloriam et honorem? Si tu alicui benefacis aut in melius provehis; nonne aegre capis, si gratias non rependit? Quapropter divinis insta laudibus: et in canore iubilo Deum lauda locum omnibus creaturis; ne contra te testimonium ferant et clament: quod ipsis Deum benedicentibus et ad nutum oboedientibus, tu tacuisti a gratiarum actione et laude divina. Ad excitandam ergo mentem tuam in Dei nominis laudem: lege dum vacat orationem hanc subsequentem si placet.
ODS meus laus mea et gloria mea. f 4 Cupio te laudare tam excelsa voce et tam devota mente: sicut umquam laudatus es ab aliqua creatura in caelo et in terra. Desidero te honorificare tam magno et digno honore: sicut umquam honorificatus es ab aliquo sancto in regno tuo caelesti. Opto te venerari et amare tam ardenti affectu et amoroso corde: sicut aliquis devotus et perfectus homo ICN CY CNCY CNC C NEE BLOND LOND LOND 4 ONS) te dilexit et diligit in hoc mundo. Renovetur semper in me tui amoris sacer et purus affectus; et velut ignis desuper accensus renes meos et cor meum exurat: omnia quoque interiora mea purgets et inflammet; ut nil vitiorum in me remaneat: quod oculos tuae claritatis offendat. O Deus meus cordis mei scrutator verus; coram te est omne desiderium meum et multiplex gemitus meus to pro defectibus meis: nam prae inopia internae suavitatis ac caritatis deficit saepe spiritus meus. Offero igitur tibi desiderium desiderii mei in laudem nominis tui; accipe vota mea in holocaustum matutinum: et oratio mea sicut incensum vespertinum ad te ascendat et placeat in aeternum. Amen.
EXPLICIT LIBELLVS DE RECOGNITIONE
Chapter 8 of 8