Skip to the text

5. De spirituali inopia et subtractione suavitatis internae

OA aupertas gratiae: gravior omni pauwe pertate naturae. Inopia spiritualis: dura afflictio est animae. Castigatur saepe iustus: interno solacio occulte subtracto. Eruditur tamen animus flagellis: ne de se praesumat in bonis. Novit ergo Dominus: quid tibi sit utilius. Saepe obest saluti: quod tu vehementer affectas. Est etiam saepe pro te: quod tu aestimas tibi adversari. Placita sibi cupit infirmus: sed medicus dat quod novit salubrius esse. Sanius iaces humi prostratus: quam stabas intus elatus. Liberior est pauper in modicis: quam dives in opibus multis. Nulla res prodest exterius: si interior gratia desit et virtus. Si Deus dulcedinem suam tibi subtrahit, ne mireris; quia multis sic accidit: ne sibi ipsis hanc gratiam ascribant. Iucundius est esse in tormentis et in carcere, cum gratia: quam in domo pulchra cum conscientia mala. Qui consolationem Dei est expertus: omnibus fastidit quae mundus sensibus offert. Cum senseris te caelesti rore perfusum: totum Deo humiliter re- DE RECOGNITIONE PROPRIAE FRAGILITATIS funde. Si aridum inveneris cor tuum et obtenebratum; ne cesses ad Dominum clamare pro lumine gratiae et oleo misericordiae: ne deficias in via recta prae slabore. Dabit enim Pater caelestis spiritum bonum animae quaerenti se.

Chapter 5 of 8