7. De laude Dei in tribulatione
Ises Dominum laudare in tribulatione quam pateris: et fac de necessitate virtutem; ut meritum tuum augescat: et poena minuatur peccatorum. Vis murmurare contra Deum; quia te flagellat et probat? Hoc tibi non expedit: is sed magis ora ut malis tuis non parcat. Confitere ergo Domino quia bonus in donis suis: confitere etiam, quia iustus in flagellis tuis. Bonitas sua sine meritis tuis contulit tibi bona; iniquitas autem tua quid meruit nisi flagella? Dic igitur ei in oratione prostratus. Domine Deus ego nil aliud ex me promerui, quam pati et flagellari; nec dignus sum vel minimam a te consolationem recipere: quon- 2s iam in multis te offendi. Sis igitur in omnibus benedictus: in quibus me affligis et uris. Si minus est: addes amplius. Modicum est totum secundum quod merui.
DE RECOGNITIONE PROPRIAE FRAGILITATIS Afflictio mea, laus tua sit et gloria. Gloriari enim me oportet hoc modo in cruce Domini mei Iesu Christi. Duret et valeat dolor meus: quantum tibi placuerit. Laudem tuam imple in me: scio enim quod nihil iniuste agere potes. Voluntatem tuam et summum beneplacitum, peto in me perfici usque in finem. Gaudio dixi. Quid tu mihi sine Iesu salutari meo? Nolo oin me venias: nisi dixerit Iesus. Dolor mihi dulcior est et erit, quam tu: propter Iesum qui diligens me affligit. Nam salus ubi crux. Et plerumque sub gaudio dolus est occultus: et risus decipit multos. Vir isautem sapiens vix tacite ridebit; nam futura metuens mala: considerat quam cito laeta labuntur. Plus te gravare debet culpa commissa: quam quaelibet poena inflicta. Et si remurmurat caro infirma: 2 spiritus tamen debet esse promptus ad omnia ferenda. Itaque dicas. Libenter Domine portabo virgam tuam per gratiam tuam: et quicquid patiendum est pro salute mea aeterna. Multo enim melius ac levius est modo cum bonis et electis affligi: quam postea cum malis aeterno igne cremari. Esto igitur severus iudex in propria causa: ut Deus tibi indulgeat universa mala commissa. Dei enim es creatura etiam cum peccas; ideoque correctioni eius te humiliter submitte: ut QU SXeX SIX 39453 S Leere e veniam consequaris et salutem. Nam salus iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis.
Chapter 7 of 8