Skip to the text

6. De humili subiectione et propria resignatione

Vis a malo liberari et in bono confortari: humilia te sub Deo, et propter Deum sub omni creatura. Testatur hoc sanctus David qui dicit. Humiliatus sum, et liberavit me. Non est isbonum rebellare Deo: et contradicere sermonibus sancti. Idcirco inclina autem tuam ordinationi divinae humiliter: maioribus et minoribus subiectus. Humilitas pacem parit et concordiam: et novit omne onus portare. Et homini utilior contemptus suus: quam favor laudis inanis. Felix humiliatio animae dolentis, quae cognitionem propriae infirmitatis sibi aperit: ut plangat intense quod propria iniquitate commisit. Suppleat semper humilitas: ubi deficit perfecta caritas. Cito illi ignoscendum est: qui reatum suum humiliter confitetur. Facile placat iratum: qui humile dat responsum. Valde CINCIN ICAA 67 LOSOLOSDLENDLOSD magnam rem facit: qui propter Deum se resignat, et in omnibus vincit. Nam qui victor est sui: Dominus est mundi, et haeres caeli. Qui se ipsum non vincit in parvis; quando maiora superabit? Illis Deus est ad votum: qui se reliquit ex toto.

Chapter 6 of 8