Skip to the text

Caput 3: Quod curistus spipsum in ea suscepit

Lia vice cum esset communicatura, soror ejus orabat A Dominum, quatenus seipsum in ea dignaretur suscipere, et Deo Patri laudes et gratiarum actiones condignas persolvere, eo quod per se loqui non posset. Ad quod Domiliter bene erant composita et parumper arcuata; per quod sibi videbatur innui ejus providentia, qua tam provide omnia quae ad suum pertinebant officium disponebat. Oculi ejus singulari splendebant radio, significantes respectum misericordiae ejus, qua subjectorum indigentiam multa compassione et misericordia respexerat. Os ejus roseo nitebat colore, designans assiduitatem doctrinae et affluentiam utilium verborum, quibus subditos et alios multos delonge venientes studuerat informare.

Item cum hee soror ejus quadam vice communicasset, dixit ad Dominum: « Obsecro, mi Domine, recordare quam fideli studio famula tua a sororibus exigebat modo blanditiis, modo increpationibus, quatenus saepius et libenter communicarent, et quod nunc infirmitate impedita venerandum corpus tuum suscipere non valet, teipsum illi, prout tuam regiam condecet liberalitatem, impertiri digneris. » Cui Dominus: « Ego me in sponsum, et amicum fidelissimum, et unicum solatiumipsi donavi. » Et illa: « Quomodo, inquit hoc verum est, quod unicum ejus solatium sis, cum beneficia hominum et dona cum hilaritate et gaudio quodam suscipiens, in terrenis aliquantulum delectari videtur ? » ‘Ad quam Dominus respondit : « Nonne et hoc consideras, quod cum ejus nutusnonintelligentes, contra ejus voluntatem facitis, simili modo tam benigne arridet ac si magnum fecissetis ei bonum? Ideoque scias quod sic in me firmata est, quod ad omnia quae illi eveniunt, sive lta sive tristia, uno et eodem modo se habeat. »

Alia iterum vice cum esset communicatura, vidit hac soror sua Dominum Jesum quasi jayenculum duodennem, pulcherrimum et delicatum nimis, eam dextera amplexantem, et inter alia multa hee etiam verba sibi dicentem : « Pro dextera quam abstuli tibi, ero cooperator tuus in omnibus quae agis; pro pede et crure ero ductor tuus. Virginitate perpetua decorabo te, gaudium et lietitiam pro : universis infirmitatibus dabo tibi, agilitatem «ternam pro i omni gravamine corporis habebis, jucunditate continua k meipso perfrueris. » i

Chapter 229 of 257