Caput 5: De eodem
PPROPINQUANTE itaque die, qui ab ipsa tot jucundis desi- A deriis fuerat preoptatus, tamque devotis orationibus premunituscum jamagonizareccepisset, videbatur Dominustotus festinus occurrere, comitatus dextera laevaque beatissima Matre sua predilectoquediscipulo Joanne Evangelista; post quos se~ quebatur multitudo totius coelestis curie, specialiter Virginum exercitus, qui videbantur perdiem illum domumimplere, admiscentes se inter Conventum, qui etiam per diem illum mansit ibidem, desolationem suam fletibus et suspiriis deplangens, matrisque transitum devotis precibus commendans. Dominus autem Jesus tam dulcissimis gestibus ipsi intima videbatur blandiri, quod exinde mortis amaritudo potuit digne leniri. Cum vero in Passione legeretur, et inclinato capite tradidit spiritum, Dominus yelut ex incontinentia ferventissimi amoris inclinatus super agonizantem ambabus manibus Cor proprium aperiens super eam expandit.
1 =
Chapter 231 of 257