Skip to the text

De spiritu blasphemiae

Quae in Evangelio leguntur de spiritu blasphemiae, obscura, ut dicis, et perplexa sunt valde. Expetis autem et exspectas audire ex me quid sentiam inde. Sed periculosa praesumptio de suo ingenio praesumere, quod praeclarissima ingenia non intactum, sed indefinitum reliquerunt. Solius Domini est certe quando, et cui voluerit, ejusmodi revelare. Ut autem verum fatear, videtur mihi durum valde petitioni tuae omnino deesse. Super hoc igitur involucro si videtur aliquid, quaerendo, non diffiniendo loquamur. Sunt qui se fatentur nescire quid sit spiritus blasphemiae. Audacter tamen affirmant quod hoc genus culpae omnino sit inexpiabile, adeo ut quisquis in hoc semel lapsus fuerit, de caetero omnino salvari non possit. Sunt autem et alii summae auctoritatis viri, qui nullum peccatum credunt inexpiabile, nisi quod impoenitentia facit irremediabile. Hinc est illa aestimatio putantium quod per impoenitentiam fit, peccatur in Spiritum sanctum, quia in eo specialiter agitur contra ipsum per quem omnis est remissio peccatorum. Sunt qui putant quod hoc sit peccatum in Spiritum sanctum, de Dei misericordia desperare propter immanitatem scelerum. Sed qui ejusmodi est, si iterum ad veritatem redeat et veraciter poeniteat, quis ei veniam patere contradicat? Attende ergo quod hominibus desperatis sola impoenitentia claudit viam salutis. Habere autem animum obstinatum, sunt qui putant peccatum in Spiritum sanctum esse. Secundum eos autem idem est obstinatio quod summa animi obduratio, qui adeo obduratus sit ut de caetero poenitere non possit. Sed quid in se eis aufert locum indulgentiae, nisi pertinacia impoenitentiae? Quod ergo diximus de desperatis, dicamus et de obstinatis, quod impoenitentia claudit eis viam salutis. Sed et alii qui peccatum in Spiritum dicunt irremediabile malum, hac ratione id fieri affirmant, quia sic statim obdurantur, ut deinceps poenitere non valeant. Sed juxta hoc eo ipso omni remedio carent quod poenitere non valent. Attende ergo quod in hoc unum concurrit horum omnium sententia, quod sola impoenitentia facit peccata insolubilia.

Notandum autem quod dicunt impoenitentes in Spiritum sanctum peccare, non tamen dicunt omnes impoenitentes spiritum blasphemiae habere. Juxta id autem quod in Scripturis sanctis specialiter attribuitur potentia Patri, sapientia Filio, bonitas vero Spiritui sancto: juxta hoc, inquam, dicunt quod peccare per infirmitatem sit peccare in Patrem; peccare vero per ignorantiam, sit peccare in Filium; per solam autem peccare malitiam, sit peccare in Spiritum sanctum. Et qui per infirmitatem vel ignorantiam peccant sicut aliquid excusationis habent in culpa, sic aliquid remissionis accipiunt in poena. Sed qui per solam malitiam peccantes in Spiritum sanctum delinquunt, nil ejusmodi remissionis accipiunt, et non remittitur eis in hoc saeculo, nec in futuro. Si enim poenitent, debetur eis plena satisfactio; si non poenitent, plena damnatio. Sed quamvis per malitiam peccantes dicantur in Spiritum sanctum peccare, non tamen dici possunt hujusmodi omnes sicut nec omnes impoenitentes spiritum blasphemiae habere. Ex verbis sane Dominicis perpendere possumus quod hoc genus culpae sit prae omnibus detestabile. Quaeramus itaque diligentius quid sit illud peccati genus quod est prae omnibus detestabilius. Quaedam hominum peccata specialiter pertinent ad corruptelam propriam, sicut ebrietas et stupra; quaedam specialiter ad proximi injuriam, sicut homicidia et furta; quaedam specialiter ad contumeliam divinam, quemadmodum blasphemia. Sed quis nesciat quod contumelia Creatoris sit detestabilior caeteris?

Sed si quis blasphemet tormentis compulsus, vel per ignorantiam deceptus, quis neget tolerabilius quam si blasphemet malitia sola ductus? Malignitate ergo blasphemia prae caeteris est pessima. Est autem in hoc genere sceleratissimum, et in quo malitia crescit ad summum, quando quis in Dei vituperiis delectatur, et in eis gloriatur. Quid est blasphemia, nisi vituperatio divina? Ad hoc autem quisque aspirat quod valitudo affectat, multumque desiderat. Quid ergo aliud videtur spiritus blasphemiae quam affectatio et desiderium vituperationis divinae? Miratur quis et forte non credit quod adhuc malitiae articulum humana corruptibilitas ascendere, imo descendere possit. Sed quem hujusmodi cogitatio pulsat, audiat quid de hujusmodi hominibus Dominus dicat: Nunc autem oderunt me et Patrem meum (Joan. XV). Pro certo quod quisque odit, hoc improbat, hoc vituperat, hoc et ab aliis odio haberi et vituperari desiderat. Hinc est quod qui ejusmodi erant, de Christo dicebant quod immundum spiritum habebat (Matth. III). Pro certo non ista dicebant quia verum esse credebant. Nam assidue videbant fieri ab eo quae nemo facere posset, nisi Deus esset cum illo. Ideo tamen dicebant, quia in eum quem odio habebant aliorum odia et vituperia concitare volebant. Attende ergo quam sint contrarii spiritus isti, spiritus blasphemiae et spiritus Dei. Spiritus blasphemiae aspirat ad odium Dei; Spiritus sanctus inspirat amorem Dei. Nam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Vides ergo quomodo spiritus blasphemiae Spiritui sancto adversatur, et semper in contrarium nititur. De hoc spiritu dicit Dominus quod non remittetur hominibus (Matth. XII). Ad idem respicit quod alias dicit: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti (Marc. III). Ex his Domini verbis, ut credo, assertionis suae argumentum trahunt, qui spiritum blasphemiae malum irremediabile omnino dicunt. Credo Augustinum ista legisse, tamen multo aliter quam istos sensisse. Quod Dominus per Prophetam ait: Convertam in profundum maris (Psal. LXVII). Augustinus, intelligit de hominibus desperatissimis. Alias autem dicit quod obstinatos Dominus doctores facit in eo quod mittit crystallum sicut buccellam (Psal. CXLVII). In libro Retractationum seipsum accusat vel potius excusat, quod de peccato in Spiritum sanctum quodam loco minus caute scripserat, quod tamen putando potius quam affirmando dixerat. Ibi aperte dicit quod de quocunque pessimo in hac vita constituto non est desperandum, quin potius pro ipso orandum, quoniam non impudenter pro eo oratur de quo non desperatur. Quid enim est dicere esse genus peccati de quo homo [non] possit veniam consequi? quid, inquam, aliud est hoc dicere quam ejusmodi hominem docere ut desperet, et cum Cain dicat: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear? (Gen. III). Quis audeat ut dicat modum humanae malitiae, modum excedere misericordiae divinae? Dicit Psalmista de Domino: Quod copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX). Sed quomodo, quaeso, copiosa erit, si est peccati genus quod nunquam in aliquo dissolvit? Ecce finis miseriae nostrae juxta quosdam invenitur, de quo nullus ad Dominum convertitur, contra illam sententiam qua dicitur: Reminiscentur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae (Psal. XXI). Nonne satius esset humiliter fateri Dominica illa verba se parum intelligere quam sua expositione aliquos ad desperationem trahere? Nonne satius est in magni illius (magistrum Hugonem loquor) nostri temporis theologi sententiam pergere, quam aliquibus pontem misericordiae praecidere, et in desperationis profundum dejicere? Superius eam breviter praelibavimus, nunc juxta ejus tenorem in explanandarum considerationem pergamus.

Secundum evangelistam Matthaeum audis dicentem Dominum: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur; et quicunque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XXI). Prius generalem sententiam ponit, postea excipienda excipit. Ponit remissibilia, excipit irremissibilia. Spiritus, inquit, blasphemiae non remittitur eo quod hoc malum in se nil habeat excusationis, nihil meretur accipere excusatoriae remissionis. Quod de hoc malo dixit, hoc idem adjungit de quolibet verbo in Spiritum sanctum prolato: Quicunque, inquit, dixerit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, nec in futuro. Quid hic dicturi sunt qui omnem vel semel in Spiritum blasphemantem aeternae damnationi addicunt! Nunquid dicturi sunt, quod omnis, qui qualecunque verbum contra Spiritum sanctum dixerit in aeternum peribit? Quod si abhorrent hoc dicere, exponant nobis quomodo oporteat intelligere quod dicitur de verbo contra Spiritum sanctum prolato, quia non remittetur in hoc saeculo, vel in futuro. Nam, si dicturi sunt hoc malum esse expiabile, juxta aliquid tamen irremissibile, videant ne idem dici possit de spiritu blasphemiae. Aliud est enim peccatum esse inexpiabile, atque aliud juxta hoc quod hic accipitur esse irremissibile. Peccatum diaboli inexpiabile est, quod nullo remedio expurgari potest; illud autem hominis peccatum non incongrue irremissibile dici poterit, cui nulla poenae relaxatio sit, quae in peccatis actualiter similibus fieri contingit. Ecce unam eamdemque blasphemiam unus facit ex coactione, alius ex aliqua deceptione, tertius ex sola malignitate. Ecce in tribus culpa, quantum ad actionem, per omnia similis. In duobus tamen accipit aliquid remissionis, quoniam habet aliquid excusationis. In tertio nullam accipit ejusmodi remissionem, quoniam nullam habebit excusationem. Primus, ex his peccat in Patrem, secundus in Filium, tertius (illi cui non remittitur) peccat in Spiritum sanctum, hoc est quod Dominus dicit secundum evangelistam Marcum: Qui blasphemaverit, inquit, in Spiritum sanctum non habet remissionem in aeternum (Marc. III). Quod dicitur remissio dari vel non dari secundum mutuum respectum accipientium, vel non accipientium, pro eodem opere debet intelligi. Nam de districtiss ma pro eadem blasphemia aliquid remittitur blasphemantibus in Patrem et Filium, nihil vero blasphemantibus in Spiritum sanctum. Bene ergo dicitur de eo qui blasphemaverit in Spiritum sanctum quod non habet remissionem in aeternum. Quoniam si poenitet, nihil ei de plenitudine districtissimae expiationis; si non poenitet, nihil ei remittitur de plenitudine districtissimae damnationis. Quod merito hoc fiat consequenter adjungitur, cum dicat: Sed est reus aeterni delicti. Quod dicit idem valet ac si apertius diceret: Idcirco remissionem non habet, sed nec habere debet, quia non est reus ejusmodi delicti cui debeat aliquid remitti. Sed est reus delicti omnium pessimi, quoniam reus aeterni delicti, et talis cui non debeat aliqua determinate remissionis relaxatio fieri sicut superius docuimus, hoc est in Spiritum sanctum blasphemare, ex sola malignitate verbum blasphemiae proferre. Sed talis blasphemia nunquam potest fieri delictum sine detestabili et exsecrabili odio Dei, procul dubio Dei odium delictum est aeternum. Aeternum delictum dici quod nunquam excidit, quod in perpetuum esse contingit. Pro certo sicut nunquam excidit amor Dei, sic nunquam excidit odium Dei: Charitas, inquit Apostolus, nunquam excidit (I Cor. XXIII). Quod ab Apostolo de Dei amore dictum est, de Dei etiam odio dici potest. Et, sicut Dei amor recte dici potest meritum aeternum, sic et odium Dei merito dicitur delictum aeternum. Quod dicitur de charitate quia nunquam excidit, non est intelligendum quod semel habita amitti non possit sed quod, contra fidei et spei proprietatem in aeternum esse non desistit. Sic sunt quaedam mala quae locum habent solummodo in hac vita, sicut adulteria et furta, quaedam vero et in hac vita simul et futura. Nam qui cum Dei odio ex hac vita discedit, sub eodem morbo in aeternum tabescit, et qui in aeternum odit, in aeternum delinquit, et sine cessatione delinquendo meretur quod sine cessatione patiatur. Qui igitur reus est divini odii, reus est aeterni delicti. Sed, sicut superius est demonstratum, blasphemia quae est in Spiritum sanctum nunquam est praeter Dei odium. Merito ergo dicitur de blasphemo hujusmodi quod sit reus aeterni delicti. Quidam autem ad id quod Dominus dicit, addunt de suo quod Dominus non dicit. Dominus dicit quod sit reus aeterni delicti; isti dicunt quod sit aeternaliter reus aeterni delicti. Qui enim dicit ejusmodi hominem nulla ratione posse veniam promereri, nonne dicit eum aeternaliter reum esse aeterni delicti? Sed forte hoc isti ex eo colligunt quod ex Dominica voce audiunt. Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum non habet remissionem in aeternum. Sed nunquid non idem dictum est ab eodem Domino de verbo contra Spiritum sanctum dicto? Qui dixerit, inquit, verbum contra Spiritum sanctum non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Quot, quaeso, homines poterunt inveniri qui audeant ut dicant nunquam verbum aliquod contra Spiritum sanctum dixisse. Nunquid caeteri omnes desperandi sunt qui hoc dicere non praesumunt? Nunquid de semetipsis desperare debent qui hoc dicere non audent? Sed si per hujusmodi doctrinam bos vel asinus in puteum desperationis cadat, timeo ne animalium Dominus animalium hominum pretium de manu doctoris, imo dejectoris requirat.

Sunt autem quidam temporaliter rei temporalis et transitorii delicti, et sunt quidam aeternaliter rei temporalis et transitorii delicti. Item sunt alii aeterni delicti aeternaliter rei. Cur non sint et alii aeterni delicti temporaliter rei? Adulterium in tempore actualiter fit et transit, et adulterantem reum constituit, sed temporaliter reum si veraciter poenituerit, aeternaliter autem si poenitere noluerit. Qui cum Dei odio de hac vita transit, aeterni delicti aeternaliter reus erit. Sic et delictum quod, juxta quod diximus, potest dici aeternum, veraciter poenitentem nonnisi ad tempus constituit reum. Siquidem possunt esse aeternaliter rei temporalis delicti juxta divinam justitiam, cur non aliqui credantur esse ad tempus rei aeterni delicti juxta divinam misericordiam? Miserationes ejus super omnia opera ejus. Ejus siquidem miserationibus nihil est mirabilius, et eo ipso super omnia opera ejus. Consideremus adhuc quid Marcus de suo adjungat ad ea quae Dominus dixerat: Quoniam dicebant, inquit, Spiritum immundum habet (Marc. III). In his verbis videtur evangelista rationem reddere; unde contingit Dominum de pessimo genere blasphemandi ista disserere. Ostendit ergo evangelista quod idcirco Dominus eos doceret de blasphemia quae remissionem non habet, quoniam dicebant quod spiritum immundum haberet. Absque omni ambiguo ista Christi contumelia erat detestabilis blasphemia. Sed istud, quaeso, blasphemiae verbum fuit contra ipsum hominis Filium, an contra Spiritum sanctum? Sed si dicitur contra Filium hominis esse, erit verbum remissibile; si contra Spiritum sanctum, erit irremissibile. Sed si dicitur remissibile verbum, nihil ad eam blasphemiam quae non habet remissionem in aeternum, et juxta hoc quod evangelista subjungit, nihil respondet ad Dominica verba quae praemisit. Compellit itaque cohaerentia dictorum credere Christi calumniatores blasphemasse in Spiritum sanctum. Quid ergo dicemus? Nunquid in illum peccabant quem non vituperabant, et in illum non blasphemabant quem verbis suis profanabant? Quis ad ista idoneus? Auctoritate itaque simul et ex ratione possumus aperte colligere Christi profanatores non per ignorantiam, sed per solam malitiam tam nequiter blasphemasse. Intelligebant absque omni ambiguo neminem posse talia signa facere nisi Deus esset cum illo. Quoniam ergo per solam malitiam blasphemabant, in eum cui bonitas specialiter attribui solet, peccabant, et eo ipso quantum ad id genus peccati acerbissimae poenae alleviatione et remissione indigni erant. Nam, si per ignorantiam peccassent et in ipsum qui Dei sapientia est deliquissent, in puniendo peccato remissius ageretur cum ipsis, et in eo reciperent aliquid remissionis. Ex his Domini verbis manifeste colligitur quod quaedam quae omnibus personis communia sunt, quibusdam personis non sine magno mysterio appropriantur. Multa sunt adhuc circa haec Dominica verba diligenti investigatione digna. Verum hoc melius atque consultius profundioribus ingeniis relinquimus. Super eo quod a me quaesisti dixi quod potui. Si insipiens factus sum, tu me coegisti.

Chapter 27 of 51