De superexcellenti baptismo Christi
Sanguine cognato, sanctitate domino, dilecto suo N., suus qualiscunque R., idem in uno unanimiter velle. Promissionis meae poenitentia ductus, pene malui falso promisisse quam vana scribere, eo quod super his quae a me vobis explanari postulastis, nil omnino sentire quod dictu quidem, necdum scriptu dignum judicarem, maxime tamen idcirco quod in his quae tenuiter sentio verborum inopia laboro. Sed quoniam parvulus Jesus in pannis latere non erubuit (Luc. II), tenuitatis meae pauperem sensum sub verborum pannis transmittere minime puduit. Toties Maria parvulum suum pannis involvit, quoties mens casta veritatem quem vel tenuiter sentit verbis simplicibus exponit. Et forte, ni fallor, vaniloquium quam falsiloquium satius erit incurrere. Attendite itaque, obsecro, quis, cui loquatur, magis quam quid quo dicatur. Orationem itaque pro oratione non tam disertam quam devotam, non illam verborum varietate distinctam, sed lacrymarum imbre refertam deposco. Si quae tamen in his quae a me exigitis melius ipsi sentitis, id a vobis jure retributionis exquiro. Sed nunc ad prophetae verba novitate plena, admiratione digna quae vobis reserati desideratis stylum converto. Illumina faciem tuam, etc. (Psal. CXVIII). Deus autem incrementum dat intus illuminando et sanctificando. Ecce quam magnus Joannes, quam magnus Paulus. Non tamen magna sed humilia de se sentiebant, quia illuminati erant ut se agnoscerent. Nos nihil sumus, et tamen magna de nobis aestimamus, quia caeci habentes albuginem in oculis: Qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: Super quem videris, etc. (Joan. I) Spiritus sancti descensionem sicut et ipsius Filii missionem quidam simpliciores, minus sane intelligunt. Cum enim audient ab ipsa Veritate: Ego exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI), sic intelligunt quasi prius fuerit in Patre, et non in mundo. Et cum a Patre exivit Patrem deservit, et a Patre recessit. Et cum in mundum venit, illuc venit ubi prius non fuit. Haec intelligentia prava, et ab omni corde fideli eliminanda. Hi enim Dei immensitatem non animadvertunt. Deus enim cum sit immensus, est in omnino loco, omnem locum replens. Ideoque non potest transire de loco ad locum, quasi unum locum deserens, et alium occupans. Nec solum est in omni loco quia est immensus, sed etiam ubique est totus, quia simplex. Haec est enim natura simplicitatis quod ubicunque est, ibi tota est. Cum ergo Deus sit immensus et simplex, consequens est quod ubique sit totus. Nec, cum dicitur esse ubique totus, praedicatur habere partes, imo in hoc ipso habere negatur partes; quia, si partes haberet, totus ubique non esset. Nec, cum dicitur totus ubique, intelligendum est quasi omni creaturae secundum plenitudinem se infundat. Sed ubique est totus in seipso, id est ubicunque est se totum habet. Hoc de Patre, hoc de Filio, hoc de Spiritu sancto est intelligendum. Quid est ergo Filii missio nisi formae servilis susceptio? Et quid Spiritus sancti descensio, nisi quaedam symbolica ipsius praesentatio et mystica significatio? Non enim sic in columba descendens in se est motus qui semper in se immotus manet. Nec aliquo modo coepit esse in Domino quo prius non fuit in eo. Nobis non habentibus datur, et habentibus ut amplius habeatur. Domino quasi non habenti non est datus, nec habenti ut amplius eum haberet, cui in sua conceptione datus est secundum plenitudinem. Sicut enim Pater cum Filio erat majestate et in homine assumpto gratiae infusione, sic et Spiritus sanctus. Solus autem Filius in eo erat personali unione. Unde ipse solus non Pater, non Spiritus sanctus dicitur Emmanuel, id est nobiscum Deus. Spiritus sancti igitur descensio non est nisi mystica quaedam ipsius significatio. In hoc enim quod visibiliter tali specie super Dominum baptizatum se manifestavit, insinuavit quid in nobis invisibiliter fiat cum in Christo renascimur, sicut Filius non propter se quasi indigens aliquo remedio, sed ut nobis humilitatis praeberet exemplum salutis conferret remedium, baptizatus est. Et ipse Pater sic intonuit: Hic est Filius meus dilectus, etc. (Matth. III), sic demonstrans nos ejus filios effici per virtutem tanti sacramenti.
Considerate quanta sit hujus sacramenti dignitas, quod ipse Filius sic commendavit illud suscipiendo, et Spiritus sanctus se praesentando, et Pater sic intonando per efficaciam ejus efficimur membra Christi, templum Spiritus sancti, et filii Dei. Insuper coeli, prius per culpam clausi, nobis aperiuntur; non sine magno mysterio Spiritus sanctus descendit, non in corvo, vel milvo, vel in alia specie, nisi in sola specie columbae. De columba scriptum est in Canticis canticorum: Una columba mea, una matri suae (Cant. VI). Per columbam intelligitur Ecclesia. Ecclesia est corpus Christi; Spiritus sanctus est spiritus Christi. Convenienter ergo Spiritus sanctus in columba apparuit, et non in alia specie, quia spiritus Christi non est nisi in corpore Christi. Et solum corpus Christi vivit et spiritu Christi, sicut corpus meum solum vivit ex spiritu meo, et corpus tuum vivit ex spiritu tuo. In corpore Christi nil mortuum, extra nihil vivum invenitur. Ad cujus corporis unitatem nos invitat Apostolus, dicens: Solliciti estote servare veritatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). Unitatem vocat spiritus, illam unitatem quam facit spiritus in corpore Christi, quod est Ecclesia, cujus unitatis vinculum est pax ad quam unitatem nos invitat, dicens: Unum corpus, et unus spiritus (ibid.), quasi dicat: Ideo unitatem spiritus servare debemus quia sumus unum corpus, et unus spiritus. Unum corpus cum proximo, et unus spiritus cum Deo; unum corpus adinvicem subministrando, unus spiritus idem volendo. Unum corpus sumus multorum membrorum adunatione et unus spiritus habitat in nobis. Ideo et debemus servare unitatem spiritus, quia nobis est unus Dominus, et una fides, et unum baptisma. Non oportet nos dissentire pro diversitate dominorum, quia nobis est unus Dominus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Qui enim diversos dominos habent, quandoque discordant pro eorum discordia. Sunt etiam qui habent eumdem Dominum, sed non diu manet unus, sed fere singulis momentis mutatur, modo laetus, modo tristis, modo justus, modo injustus. Noster autem Dominus sicut unus est, sic et unus et idem semper perseverat. Et una fides, idem jubemur omnes credere, sicut et idem dicere. Non decet nos fideles in fidei confessione dissentire. Sit ergo pura et sincera fidei integritas in corde, sit pura et sincera fidei confessio in ore, quia corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Si non possumus omnia credenda ad plenum intelligere, saltem illum usum et formam loquendi teneamus quas sancti Patres in Scripturis nobis tradiderunt, maxime cum sermo fit de Verbi incarnatione, vel de ipsius aeterna generatione. Veluti pueri prius erudiuntur ut sciant verba sana formare, deinde docendi sunt ut ea quae dicunt intelligant. Ecce quotidie audio in Ecclesia quod Christus est perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens.
Et item quod ipse est ex substantia Patris ante saecula genitus. Contra hanc formam loquendi multi loquuntur, dicentes, quia Christus non est aliquid inquantum est homo, nec ex substantia Patris genitus, cum sancti in pluribus locis dicant quod divina essentia genuit divinam essentiam, et natura naturam, et substantia substantiam, sicut Deus Deum, et persona personam. Non est mirum si linguas habent leprosas quorum manus sunt leprosae. Quaedam enim lepra volatilis est, quae transit de membro ad membrum. Quid ergo mirum, si prave intelligunt qui male vivunt. Caeci et duces caecorum solidissimis sanctorum Patrum auctoritatibus humanae rationis argumenta, imo fragmenta praeferunt, quae omnia ad petram fidei ut baculus arundineus franguntur. Vera est sententia Veritatis quam protulit de fidei soliditate, quia Portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Et oves meae vocem meam audiunt, et alienum non sequuntur (Joan. X). Et illud Apostoli: Fundamentum fidei firmum stat, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II). Vos autem, fratres, oves Domini; filii columbae, filii matris Ecclesiae, membra Christi, quos ipsa unctio docet de omnibus, manete in unitate, quia nobis est unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et pater omnium. Unum baptisma, id est ejusdem virtutis et efficaciae a quocunque detur, quia intus est qui interius operatur indifferenter, per differentes ministros. Multi gloriantur se habere Spiritum sanctum, cum tamen eum non habeant. Natura columbae nos docet agnoscere eos in quibus est Spiritus sanctus. Est enim columba, simplex, sine omni felle, non vivit rapina, gemit ex amore. In his ergo qui sunt simplices, sine totius malitiae felle, gementes ex amore, et dilatione futurae vitae habitat Spiritus sanctus. Et in his qui sunt concordes, et veram pacem et dilectionem inter se custodientes quam significant oscula columbarum. Hanc simplicitatis innocentiam Scriptura nobis commendat per agnum, etiam et puerum. Unde ipse Dominus propter omnimodam innocentiam dictus est Agnus Dei (Joan. I). Et de ejus consimilibus dicit ad Petrum: Pasce agnos meos (Joan. XXI). Et dictum est pastor ovium, et fideles oves pascuae ejus (Joan. X). Et legis praeceptum est ut quotidie sacerdotes duos agnos offerrent, unum mane, et alterum in vespere (Exod. XXIX). In mane incipiunt homines operari. Ideo pro mane intelligitur principium actionis, sicut per vesperam datur intelligi finis. Quid est ergo duos agnos offerre nisi opera innocentiae incipere et ad finem perducere? hoc est sacrificium juge, quia semper Deus requirit a nobis innocentiae virtutem quae per puerum etiam significatur. Ut ibi: Ecce ego et pueri mei (Isai. VIII); et in Evangelio: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Marc. X); et alibi: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis regnum coelorum (Matth. XVIII). Si ergo volumus esse de grege Domini simus agni. Si volumus intrare regnum coelorum simus parvuli, sed malitia, non sapientia. Si volumus ut Spiritus sanctus in nos descendat, et in nobis maneat, simus simplices sicut columbae. Insuper prudentes sicut serpentes, haec est praecipua serpentis prudentia ut caput suum observet. Et nos ergo omni custodia custodiamus caput nostrum in quo vita est nostra, videlicet Christi qui est Dei sapientia. In hoc capite oculos nostros semper fixos habeamus juxta illud: Oculi sapientis in capite suo (Eccle. II). Si quis oculos suos ab hoc capite evulserit, necesse est ut caecus fiat. Sed dicet aliquis hoc caput jam in coelo est, non indiget ut illud custodiam, hic audiat quid dicat Apostolus Christum habitare per fidem in cordibus nostris (Ephes. III): fides enim Christi in corde tuo, Christus est in corde tuo, hoc igitur caput illaesum et integrum custodiamus, quia in hoc capite est vita nostra, quoniam justus ex fide vivit; hoc caput, inquit, custodiamus sicut ille qui ait, fidem servavi quasi serpens prudens. Ne autem simplicitas nostra sit frigida, oportet nos esse ferventes spiritu. Unde Spiritus sanctus super apostolos apparuit in igne. Quoniam vero hic fervor spiritus non solum dicitur esse in corde, sed etiam in ore ut peccantes arguamus, et frigidos inflammemus, ideo in linguis igneis se ostendit Spiritus almus. Sunt quidam qui alienum ignem portant in ore, qui sicut serpens mordent in occulto. Iste ignis non est coelestis, sed gehennalis; nec lucidus, sed caliginosus, quia qui male agit odit lucem. Ille qui misit me baptizare, etc. Joannes baptizabat in aqua solum sicut homo. Jesus in aqua et Spiritu sancto, sicut homo et Deus, baptizare in Spiritu est ab omni sorde peccati mundare, insuper gratias infundere. Prius enim Dominus Jesus baptizans in Spiritu effundit amaritudinem, post infundit dulcedinem, prius vasa cordium mundat, post mundata replet. Unde Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet eam gloriosam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V).
Considerate ordinem et vim verborum. Dilexit, et tradidit. Magnae dilectionis magnum indicium. Quid ei contulit illa traditio? Audite. Ut prius eam mundaret ab omni contagione peccati, deinde eam sanctificaret donorum collatione, et tandem in futuro exhiberet eam sibi gloriosam, id est in animo et corpore rutilantem, et gemina stola decoratam non habentem maculam in carne, nec rugam in mente. Et hoc totum non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum magnam misericordiam suam fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti quem effudit in nos abunde, id est per lavacrum baptismatis per quod regeneramur in filios adoptionis qui prius eramus filii perditionis. Et per Spiritum sanctum in hoc sacramento nobis datum, deposita vetustate, quotidie renovamur in cognitione et amore Dei. Quem Spiritum effudit in nos abunde, id est ad omnium peccatorum remissionem et copiam virtutum. Per remissionem peccatorum eripimur de potestate tenebrarum, per copiam virtutum transferimur in regnum filii Dei, per remissionem peccatorum incipimus non esse quod fuimus, per copiam virtutum incipimus esse quod non fuimus. Intuemini una mecum supereminentem scientiae charitatem Christi, ex qua non solum homo fieri, sed etiam homo factus pro nobis mori voluit. Prius se dedit nobis, deinde se dedit pro nobis. Nobis per incarnationem, pro nobis per passionem. Spiritum suum in corda nostra misit, Patris visionem promisit, potestatem qua filii Dei efficiamur contulit. Et talem dignitatem tribuit ut ipsum habeamus caput, et simus ejus membra, et haeredes vitae aeternae. Cum ergo sit omnipotens quid amplius nobis dare potuit? Non enim angelicae naturae collata est haec dignitas, ut a Verbo Dei in unitatem personae assumeretur. Tantae igitur gratiae referamus gratias quas possumus quia condignas non valemus. Non simus ingrati. Nemo sanguinem Christi, sanguinem Novi Testamenti, sanguinem quo sanctificatus est pollutum dicat. Nemo Spiritui sancto contumeliam faciat. Dico vobis quia multo deteriora meretur tormenta qui Filium Dei jam glorificatum, jam super omnem supercoelestium essentiarum dignitatem sublimatum, et in sede paternae majestatis locatum contempserit, quam Judaei qui eum adhuc mortalem crucifixerunt per ignorantiam meruerunt. Nos jam cognovimus veritatem, et ideo inexcusabiles erimus si tantam contempserimus salutem. Utraque via nobis annuntiata est, et illa quae ducit ad sinistram, et illa quae ducit ad dextram. Via lata et spatiosa quae ducit ad perditionem, et via arcta quae ducit ad vitam. Via salutis arcta quidem est in principio, id est incipientibus quasi in janua, quia inchoatur a timore gehennae et vitiorum mortificatione quae non fit sine amaritudine, priusquam vero quis januam transierit jam in atriis Domini constituto occurret latitudo charitatis et suavitas internae dulcedinis, per quas ea quae prius videbantur amara fient jucunda. Tunc primum proferet gemitum columbae. Quis est gemitus columbae? Heu me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX)? et: Quando veniam, quando apparebo ante faciem Domini (Psal. XL)? et: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I); et: Veni, Domine Jesu, veni ostende faciem tuam (Psal. LXXIX). Renuit consolari anima mea, memor fui Dei et delectatus sum (Psal. LXXVI). Omnis enim anima Deo devota, et vulnerata charitate, et amore languida nihil invenit sub sole in quo consoletur. Sola memoria Dei eam delectat, cujus omne desiderium est ut sit ante Dominum. Corvus vero longe alium habet gemitum. Tunc enim gemit corvus cum ei desunt cadavera in quorum fetore immergat rostrum, tunc gemit corvus cum dicitur ei ut egrediatur de corpore. Tunc clamat, et dicit: Non hodie, sed cras; non hodie, sed cras. Columba non dicit cras, sed hodie, cum monetur exire de carcere. Videat ergo unusquisque quid diligat, et sic unde sit, et qualis sit, corvus an columba intelligat. Fratres, omne studium nostrum et tota animi intentio sit carnis morbidum affectum mortificare, et a concupiscentiis mundi animum avellere, et in amore aeternae vitae corda nostra accendere, quod fit assiduitate orandi, legendi et meditandi. Ad illam vitam in qua nemo moritur, nemo nascitur, nemo esurit, nemo sitit, nemo formidat inimicum, nemo prodit amicum, in qua est aeterna satietas, summa beatitudo. Ad quam nos perducere dignetur qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
Chapter 32 of 51