Skip to the text

De judiciaria potestate in finali et universali judicio

In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Ecce audivimus quid Veritas ipsa apostolicis viris promittat. Sed audiamus adhuc quid alio loco dicat: Qui non credit, inquit, jam judicatus est (Joan. III). Ex hac, ni fallor, gemina Scriptura oritur illa sententia, quod quatuor ordines sunt eorum qui ad illud tremendum judicium veniunt. Nam ex illa prima sententia colliguntur ordines tres, judicaturi, judicandi et salvandi, judicandi et damnandi. His tribus juxta aliam sententiam quartus ordo adjungitur, judicati et damnati. Sed si hujusmodi idcirco judicati dicuntur, quia eorum damnatio certa habetur, non satis video cur istis quatuor, quos jam diximus, quintum ordinem non annumeremus. Nam parvulorum statim post baptisma morientium tam est certa salvatio quam non credentium certa damnatio, nisi forte his qui nil proprii meriti unquam habuerunt velit quis summum perfectionis gradum attribuere, et judicantium ordini annumerare. Sed dico: Si quidam qui in hac adhuc vita sunt jam judicati dicuntur, illi qui jam sententiam suae damnationis acceperunt cur non multo rectius jam judicati dicantur? Non enim soli illi qui non credunt statim post mortem ad inferna descendunt. Si quis autem contendat illos solos ante generale judicium ad inferna descendere, illud saltem non audebit negare, omnes videlicet in exitu animae vel bonam vel malam sententiam accipere, et unumquemque vel ad supplicium, vel in refrigerium ire. Sed puniendi quidem atque salvandi eo ipso quo puniuntur purgantur. Unde et ignis ille purgatorius dicitur per quem in eis peccati rubigo consumitur. Qui autem puniuntur et purgantur eo ipso agnoscunt seipsos ad salutem reservari, quo se vident paulatim ab omni labe mundari. Caeteri vero eo ipso sententiam suae damnationis agnoscunt, quo nullum purgationis remedium accipiunt. Quorumlibet igitur mortuorum salvatio seu damnatio, quamvis sit incerta apud nos, videtur tamen certa apud illos. Si ergo recte jam judicati dicuntur qui necdum meritorum suorum retributionem acceperunt, quare non multo magis illi qui jam receperunt, et salvationis vel damnationis suae sententiam certissime, ut dictum est, agnoverunt? Qui ergo sunt illi qui ab apostolicis viris dicuntur judicandi? Si dicimus quia soli illi qui in Salvatoris adventu vivi inventi erunt, et nondum ullam retributionis suae sententiam acceperunt, Joannis nobis in hoc sententia contradicit, qui in Apocalypsi sua scribit: Et dedit, inquit, mare mortuos qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos qui in ipsis erant, et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum (Apoc. XX). Ecce audis quoniam mors et infernus dederunt mortuos quae erant in ipsis, ut secundum opera eorum judicaretur de singulis. Tu forte illos solos in illo extremo examine judicandos putabas, quorum salvatio vel damnatio exstat incerta. Sed quorum, quaeso, damnatio certior est, quam spirituum malignorum? Sed quid de illis dicit Apostolus: An nescitis quia angelos judicabimus? (I Cor. VI.) Ecce dicuntur judicandi, qui tamen juxta aliquid recte dicuntur judicati. Vide ergo ne forte similiter et illi qui jam dicuntur judicati, recte dicantur et adhuc judicandi. An forte idipsum tibi quaeris adhuc amplius probari? Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent, judicabunt nationes (Sap. V). Quid apertius? Judicabunt nationes. Nonne hi sunt qui non credunt, et idcirco jam judicati sunt? Videntur itaque omnes aut judicaturi, aut judicandi, et de judicandis quidem alii salvandi, alii autem damnandi. Videntur itaque in illo futuro judicio tres ordines tantum esse. Quomodo ergo quatuor, vel potius quinque? Ut autem de caeteris taceam, ut quid vel illi iterum judicantur quorum damnatio non dicam praenoscitur, sed jam inchoata rectissime creditur? Quo autem modo apostoli eos judicabunt qui ab eis absque dubio judicandi sunt? An forte dicturi sumus quia hoc sit apostolos judicium facere damnandis quia damnandi sunt, salvandis quia salvandi sunt? Sed quid magni erit dicere hoc illis quia damnandi erunt; illis, inquam, qui damnationis suae sententiam cognoverunt, seu etiam exceperunt? Sed forte dicis, quia hoc est apostolicos viros inferiores quosque judicare ex inspectione conscientiae singulorum quam juste isti salventur, illi damnentur discernere. Quomodo enim creditur Deus in illa die manifestare abscondita tenebrarum, nisi quod absque dubio revelabit intima et occulta conscientiarum? Non erit itaque illud judicium in altereatione sermonum, sed manifestatione cogitationum: Testimonium, secundum Apostolum, reddente singulis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium in die cum judicabit Dominus occulta hominum (Rom. II.) Sed procul dubio ad inspectionem mutuarum conscientiarum sicut palam erit apostolis quam recte reprobi damnentur, sic palam erit reprobis quam recte apostoli glorificentur. Sicut ergo apostoli dicuntur judicare reprobos, cur non recte et reprobi dicantur judicare apostolos? An forte dicturi sumus, quia boni vident conscientias malorum, sed mali non vident conscientias bonorum? Sed si boni quique mutuo conscientias alterutras conspiciunt, cur juxta praedictam judicandi rationem non se invicem judicabunt? Sicut ergo inferiores a superioribus, sic superiores judicabuntur ab inferioribus. An forte perfectiores videbunt conscientias inferiorum, inferiores vero non videbunt conscientias perfectorum? Sed si superiores quique videbunt conscientias inferiorum, boni utique omnes videbunt conscientias malorum. Cur ergo non dicuntur judicare reprobos quilibet electi quemadmodum et apostoli? Sed si ad majorem eorum confusionem patebunt omnibus conscientiae malorum, cur non aeque ad majorem eorum gloriam pateant omnibus conscientiae bonorum? Quomodo ergo non se invicem judicabunt qui se invicem exterius interiusque videbunt? Quid ergo quasi pro magno apostolis promittitur, cum eis a Domino dicitur: Sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel.

Ex hac itaque sententiarum perplexione, ut arbitror, patet in his omnibus sub quanto involucro veritas latet. In primis itaque sciendum est quod aliter consideratur judicium secundum hoc quod versatur in sola cogitatione, aliter secundum hoc quod exercetur in opere. Illud est praescientiae, istud, ut sic dicam, experientiae. Illud cognitionis, istud exsecutionis. Illud est praesentis vitae, istud vitae futurae. Illud itaque judicium quod dicitur praescientiae, non impedit illud in quo est exsecutio sententiae. Istud ergo quod est praesentis vitae non tollit illud quod est vitae futurae; imo si illud non esset futurum, istud esset nullum. Si igitur consideres judicium praesentis Ecclesiae secundum modum hujus vitae, invenies ordines quatuor, vel potius quinque. Nam, exceptis his quos novit in locum judicum assurgere, certa est de quorumdam damnatione, certa de quorumdam salvatione, et de quibus certam sententiam non habet, novit alios ad vitam, alios ad mortem pertinere. Quantum autem ad ultimum futurae vitae examen, tres ordines tantum inveniuntur. Alii autem judicant, non autem judicantur; alii vero judicantur et salvantur; alii judicantur et damnantur. Jam vides, ut arbitror, quam recte dicantur adhuc judicandi illi etiam qui jam dicuntur judicati. Judicium siquidem quod in praesenti praenoscitur, in futuro irrogatur. Sed illud forte erit adhuc aliquibus mirabile, quod illi qui post mortem retributionem pro meritorum suorum qualitate receperunt, adhuc ad judicium venturi, et pro suis meritis judicandi sunt, maxime illi qui damnationis suae sententiam et agnoverunt et acceperunt. Sciendum itaque est quod judicium aliquando est secundum partem, aliquando secundum plenitudinem. Secundum partem est, quod fit de sola sententiae qualitate, non autem de ejus quantitate. Tale est judicium praesentis Ecclesiae. Nam qualitatem sententiae (utrum videlicet damnandi vel salvandi sunt) de quibusdam novimus, sed quantitatem suppliciorum in hac vita vel unius alicujus damnati scire non possumus. Sed illud utique judicium quod mortem hominis sequitur non solum in qualitate, sed etiam in quantitate juxta meritorum modum dispensabitur. Moderabitur autem retributionum quantitas et secundum multitudinem, et secundum magnitudinem. Secundum multitudinem, ut ubi fuit multiplex culpa, ibi sit et multiplex poena. Secundum magnitudinem, ut in uno quoque genere peccandi, ubi fuerit culpa major, ibi sit et poena intensior. Judicium itaque hujus vitae videtur uniforme; nam est, ut jam diximus, de sola sententiae qualitate. Illud autem quod datur in hominis morte videtur esse multiforme, non tamen omniforme. Nam quamvis modificetur secundum totam vitam hominis, non tamen secundum totum quod est hominis. Quamvis enim unusquisque in morte accipiat prout gessit in corpore, recipit tamen in anima sola, non autem in anima simul et corpore. Vide ergo quid sit inter istud secundum et illud tertium ultimumque judicium. Istud quod fit in uniuscujusque morte, et illud quod futurum est in communi omnium resurrectione. Istud, ut dictum est, fit de tota vita hominis, non tamen secundum totum quod est hominis. Illud autem ultimum judicium erit de toto, et secundum totum. Istud fit cum aliquibus et coram aliquibus, illud fiet simul de omnibus et coram omnibus. Vide quam recte confunditur coram universis, qui hic non timuit offendere Dominum universitatis. Vide quam recte glorificatur coram omnibus, qui Dominum universitatis glorificavit in omnibus. Vide quam recte caput perditionis coram omnibus dejectionis suae ignominiam suscipit, qui a principio omnium dejectioni insudavit. Attende autem illud ultimum judicium quam sit congruum, vel ut sic dicam necessarium. Saepe divina judicia quasi injusta reprehendimus; saepe contra ejus flagella murmuramus. Ibi, judicantibus apostolicis viris, propalabitur coram universis quam justus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. Erit itaque ultimum illud judicium usquequaque plenissimum, ita ut sufficienter respondeat conscientiis singulorum, simul et omnium. Erit ergo omniforme quod ad omnia poterit satisfacere. Primum itaque dicatur uniforme, secundum multiforme, tertium omniforme. Primum autem et secundum judicium sunt secundum partem, solum vero tertium erit secundum plenitudinem. Nam quamvis secundum sit multo plenius primo, tertium tamen erit incomparabiliter plenius illo. Sicut itaque primum exigit secundum, sic secundum exigit tertium.

Restat solum illud quaerere, quis sit ille judicandi modus qui apostolis promittitur, cum dicitur: Sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel, vel illud: Judicabunt sancti nationes et dominabuntur populis (Sap. III). Videamus itaque quid Joannes de hoc judicio dicat cum in Apocalypsi sua scribat: Et vidi, inquit, mortuos magnos, et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitae, et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum (Apoc. XX). Quid intelligimus per hos libros, nisi singulorum conscientias? Apertio igitur librorum, manifestatio conscientiarum. His libris inscribitur quidquid ab eis memoriter retinetur. His libris quasi scriptum tenetur quidquid ab eis plena intelligentia comprehenditur. In aliis itaque hujusmodi libris continentur merita humana, in aliis vero etiam judicia divina. In illis qualitas actionum, in istis qualitas etiam retributionum. Unusquisque enim in corde suo quasi scriptum gerit unde sua eum conscientia accusat, vel defendit. Qui autem divinae contemplationi assistunt, qui in libro Sapientiae quotidie legunt, velut in cordium voluminibus transcribunt quidquid jam perspicua veritatis intelligentia conprehendunt. Quid itaque sunt judicandorum conscientiae, nisi quaedam, ut sic dicam, actiones scriptae? Quid vero sunt judicantium corda divinitus in omnem veritatem edocta, nisi quaedam quasi canorum decreta? Ex hac gemina Scriptura omnis sententia trahitur, unde judicandorum quilibet damnatur, vel absolvitur. Judicandos itaque nihil aliud est actionum suarum libros coram judicibus aperire, quam conscientias illis non posse abscondere. Nihil vero aliud est judices in hujusmodi codicibus legere, quam conscientiarum occulta manifesta visione penetrare, et quo quisque merito polleat, vel sordescat, indubitanter agnoscere. Judices autem coram judicandis decretorum suorum libros aperire, est ad cordium suorum inspectionem inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his quae ad judicii rationem spectant revelare. Judicandi vero, dum in hujusmodi quasi canonum decretis legunt, retributionis sententiam, sententiaeque rationem quam quisque meretur inveniunt. Hujusmodi itaque scripturam legere, hoc erit eis judicii sententiam accepisse. Hoc autem erit apostolicos viros judicandorum quemlibet judicare, dandae sententiae rationem oculis eorum ingerere. Certe si haberem aurem apertam ad verbum cordis sicut habeo ad verbum oris, posses utique me sola cogitatione de tuis quae velles secretis docere. Docenda namque cogitare hoc esset docere, et docenda cogitantem intellexisse, hoc esset discenda didicisse. Omne autem quod a sensato dicitur prius cogitatur quam dicatur. Proposita igitur quaestione solutionem cogitare, hoc esset quaestionem solvere si possemus mutuas cogitationes videre. Ecce quam facilis doctrina esset si aurem apertam haberemus ad alieni cordis cogitatum, quanto magis si ad ejus sensum oculum haberemus apertum? Attende quae dico. Aliud est videre cogitatum, et longe aliud videre sensum. Multa habeo in cognitione quae modo non habeo in cogitatione. Et innumera sunt de quibus certam et promptam sententiam teneo, de quibus modo nil cogito. In hujusmodi autem, cum placuerit, possum sensum meum videre, et in considerationem adducere. Quod agitur in corde meo, hoc, ni fallor, et in tuo. Si igitur possem videre cor tuum quemadmodum videt seipsum, ex sola saepe contemplatione sensus tui posset instrui ignorantia cordis mei, et quod nunc agitur verbo oris, tunc ageretur verbo cordis. Quid est enim cordis dicere, nisi sic sentire? Verbum itaque cordis sententia intelligentias. Judicantis itaque sententiam ad cordis ejus inspectionem vidisse et intellexisse, hoc est judicium dedisse et accepisse. Nonne in ultimo illo examine judicandorum conscientia etiam tacendo profitebitur coram judicaturis: talis et talis est culpa mea? Nonne judicantium intelligentia coram judicandis etiam tacendo protestabitur, quoniam pro tali et tali culpa debetur talis et talis poena? Quae est enim ista confessio vel attestatio, nisi mutua ad alterutrum conscientiarum vel intelligentiarum revelatio.

Miraris fortassis qui haec audis. Audi adhuc unde amplius mireris. Certe, si possemus mutuos sensus in alterius cordibus alternatim legere, possent te centum homines sub uno eodemque tempore de diversis quaestionibus consulere et responsum accipere. Nonne idem esset cuique propositae quaestionis solutionem accepisse, et certam sententiae tuae veritatem in corde tuo legisse? Nil itaque obstat ultimo examine uno etiam quolibet judicante diversos diversis de causis diversas sententias simul et sub eodem momento accipere. Alioquin quomodo duodecim homines, duodecim tribus Israel poterunt judicare, nisi forte putes eos in hoc negotio multa tempora expendere? An forte quia multi sunt qui in numerum judicantium concurrunt putandi sunt inter se officium dividere, et tali modo vel ordine negotium accelerare? Sed quantulus, quaeso, numerus judicantium in comparatione judicandorum? Sed cur de rebus invisibilibus non credimus quod in rebus visibilibus similitudinis attestatione probamus? Certe si multarum quaestionum solutiones scriptae essent in uno tomo, et coram multis inspectoribus explicaretur, et a diversis per diversas quaestiones legeretur, sub uno eodemque momento posset simul et sub eodem tempore diversis ad diversa satisfacere, et nodos dubitationum dissolvere. Cur ergo non credatur charta incorporea digito Dei inscripta hoc posse praestare oculis incorporeis, quod charta corporea digito humano exarata praestare probatur oculis corporeis? Dicis ad haec fortassis: Ecce concedamus unum eumdemque judicem multis pro singulis causis juxta ostensae similitudinis rationem sub eodem temporis momento posse satisfacere. Sed nunquid aeque concedendum est unum eumdemque hominem posse simul et semel pro omnibus quae gessit et rationem reddere, et pro singulis sententiam retributionis accipere? Nam testimonium habemus ex Evangelio: Quia oportet nos rationem reddere etiam pro omni verbo otioso (Matth. XII). Sed si credimus nos de singulis verbis vel factis, cogitationibus, voluntatibus siggillatim et succedenter respondere, quot, quaeso, tempora oportet in ejus examinatione expendere quem constat, ut scribitur, nongentos annos, et eo amplius vixisse? Sed miramur quaeque, vel etiam minime credimus quae experti non sumus. Miramur utique utpote qui interim alienas conscientias non videmus, et proprias nonnisi palpando, nec nisi ex parte cognoscimus. Certe, si contingit quempiam quemlibet domum inter densas nocturni temporis tenebras intrare, potest multa eorum quae ibi latent etiam palpando deprehendere. Sed si alius supervenerit et cum lucerna intraverit, cogita quam multa sunt quae potest sibi et aliis sub uno et simplici aspectu ostendere, non solum eorum quae vix potuit per multa tempora palpando cognoscere, sed et eorum quoque quae nullo modo posset palpando deprehendere.

Ut enim de caeteris taceam, quando inter album et nigrum, inter formosum et deforme palpando discernere poterimus, quod ad lumen lucernae sub primo statim aspectu dijudicamus? Quid autem sunt perfectorum corda divinae sapientiae splendore illustrata, nisi luminaria accensa? De his lucernis Dominus minatur ubi per prophetam loquitur: In tempore illo scrutabor domos Hierusalem in lucernis (Soph. I). Hierusalem idem sonat quod visio pacis. Domus itaque Hierusalem sunt conscientiae securae: nam hae sunt quae videntur internam pacem habere. Quid igitur fiet de domibus Babylonis quando domus etiam Hierusalem scrutandae sunt cum lucernis? Quid erit de conscientiis turpibus et desperatis, si confidentiae praesumptio tollitur etiam male securis? Domus itaque Hierusalem a Domino perscrutandae perhibentur, quia in illis etiam conscientiis quae securae sibi videbantur nihil occultum, nihil indiscussum relinquetur quod a veritatis lumine non arguatur. Hoc autem domorum scrutinium cum lucernis se Dominus facturum perhibet, quia latebrosarum etiam cogitationum vel voluntatum judicium, illorum utique ministerio faciet, quos summa veritatis intelligentia ad omnis judicii examen intime illuminavit. Splendor ergo quidam divini luminis de perfectorum cordibus radiabit, qui unicuique universa quae in corde suo bona vel mala latebant, manifesta visione denudabit. Cogita igitur quomodo nunc ad hujus corporeae lucis infusionem eorum quae in domo sua sunt statim omnia circumspicit, et non solum quantitatem, sed qualitatem rerum sub uno et simplici aspectu deprehendit. Constat autem lucem illam incorpoream, multo praestantiorem, multo efficaciorem in genere proprio, quam ista sit vel esse possit in genere suo. Parum itaque est quod dixi quod radius ille incorporeus plene demonstrat singulos sibimetipsis, imo et sibi et aliis. Videmus quomodo ad primum radium emergentis solis omnia quae omnium oculis caeca nox abduxerat, iterum omnium oculis reddat, quomodo statim omnia pateant quae prius latebant. Vix adhuc montium cacumina lucis radium suscipiunt, et jam ex luminis reverberatione quam in valles refundunt, omnia quae ibi sunt, omnia quae ibi fiunt omnibus patefiunt. Sic utique, sic summi et perfecti viri perpetua stabilitate fundati, stupenda sublimitate magnificati et vere montes aeterni, radium divinae sapientiae immediate suscipiunt, et ex suscepta, ut sic dicam, reverberatione quam circumquaque diffundunt, omnia, quae pro judicii ratione manifestari oportet, sub temporis momento in lucem adducunt. Hinc est illud quod audis in Psalmis: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV). Jam, ut arbitror, ex parte perpendis ista illuminatio a montibus aeternis quam fit absque omni ambiguitate mirabilis. Nam ex illo divini splendoris lumine quod immediate suscipiunt ad inferiora refundendo judicandorum quibuslibet tam meritorum quam retributionum qualitatem haud dubia visione ostendunt. Certe nos qui in hac adhuc vita sumus cum aliquos illustrare volumus, multos ad idem, sed diversos ad diversa sub uno eodemque tempore illuminare non possumus. Sed, si non possumus simul et sub eodem tempore erudire diversos ad diversa, quanto minus unum eumdemque ad multa multumque diversa? Cogita ergo quam sit mirabilis illuminatio illa ubi sub una visione in multitudine maxima singulorum quilibet simul et semel illuminatur ad innumera. Sed istam mentis dilatationem qua ad tam multa sub una visione comprehendenda in Dei lumine dilatatur animus humanus, quia per experientiam interim probare non possumus, difficile credimus. Hic illud occurrit quod venerabilis papa Gregorius de beato Benedicto scribit (lib. II Dialog., cap. 35). Refert siquidem de illo quod quodam tempore, dum nocturnis insisteret orationibus, subito fusa desuper luce totus mundus quasi sub uno solis radio collectus ante ejus oculos est adductus. Sed audiamus quid ipse Gregorius ad haec velut exponendo adjungit: « Quod autem, inquit, collectus mundus ante ejus oculos dicitur, non coelum et terra contracta est, sed videntis animus dilatatus. » Si igitur animus in hoc adhuc mundo positi in Dei lumine tantum dilatari potuit, qui mortali carne circumdatus, et sub hujus vitae statu eatenus constitutus fuit, quid de illo futurae vitae statu credere debemus ubi alterutras conscientias mutuo videbimus? Sed si ad corporeae lucis infusionem innumera possunt sub uno aspectu cadere, quanto magis ad illam incorporeae lucis infusionem credendum est incomparabiliter plura posse comprehendi sub una et simplici visione? Si igitur juxta proprietatis suae similitudinem demus incorporeae luci quod experimento probamus de luce visibili, nescio quid impediat ultimum illud judicium sub omni celeritate fieri. An forte hoc ipsum Dominus per similitudinem exprimere voluit cum dixit: Sicut fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, sic erit adventus Filii hominis? (Matth. XXIV.) Fulgur certe cum paret, subito apparet, et sub omni celeritate disparet. De illa itaque luce quae malorum conscientias detegit, et quales qualia mereantur ostendit, nunquid credere oportet quod subito illis appareat et subito dispareat, quamvis memoria eorum quae viderint omnino non pereat? Non enim sine causa fortassis adventum suum fulguri potius quam radio solis comparavit: nam et ipse ab oriente usque in occidentem pertingit, sed fulgur nunquam nisi ad modicum apparet; nam de radio solis multo aliter accidere solet. Apparebit itaque sicut fulgur, et ab oriente in occidentem attingens a fine usque in finem, ut sub miranda celeritate omnia quae ubique terrarum sunt, erunt, vel fuerunt, proferat in lucem, et quantum spectat ad judicii rationem omnia simul et semel prodeant ad manifestationem: Omnes, inquit Apostolus, resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, etc. (I Cor. XV). Qui poterit omnium corpora sub tanta festinatione reparare, nunquidnam sub eadem celeritate non poterit omnium corda ad quaecunque voluerit in quantum placuerit illuminare? Si tantae claritatis radium qualem superius designavimus de virorum apostolicorum cordibus radiare non putamus, quid de illo corde dicturi sumus in quo habitat candor ille lucis aeternae, in quo absconditi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, in quo habitat plenitudo illius luminis quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? Nemo utique fidelium est qui dubitare audeat lucem ad omnia sufficientem de Christi corde posse radiare, et, quod consequens est, nemo qui negare praesumat tantae illustrationis radios viros apostolicos immediate suscipere, et in alios refundere, ut constet quod scriptum est: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Erunt itaque absque dubio apostolici viri prae hominibus caeteris, imo et prae omnibus spiritibus malignis, non solum veritatis intelligentia perspicaciores, sed et potestatis praerogativa supereminentiores, in tantum ut caeterorum omnium nemo omnino possit eorum vel sententiam refellere, vel violentiae resistere. Nam et tortores daemones qui prius homines trahebant ad tormenta, jam versa vice juxta decreta judicantium hominum disponentur per loca poenalia. Ecce jam apparet, ut arbitror, quae sit illa judiciariae potestatis praerogativa apostolicis viris ab uno omnium Domino collata. Ecce quae prius putabatur nullius esse momenti tantae sublimitatis inventa est, quanta a minus eruditis vix poterit credi.

Chapter 26 of 51