Skip to the text

De differentia sacrificii Abrahae a sacrificio beatae Mariae Virginis

Audivimus de magno patriarcha Abraham quod obtulerit in sacrificium Domini turturem et columbam, beatae vero Virginis Mariae sacrificium fuit par turturum, et duo pulli columbarum. Multum omnino videtur differre sacrificium patriarchae Abrahae a sacrificio beatae Virginis Mariae. Quid horum majus, quid horum melius? Sed quis audeat aliquem sanctorum nisi solum Sanctum sanctorum beatae Virgini Mariae anteferre, vel aequiparare? Indubitanter itaque quod optimum est tantae dominae attribuimus, sed iterum valde durum ut perfectioni tanti patriarchae aliquid detrahamus. Omnino tamen non videtur esse sine causa talis vel tanta hostiarum differentia. Sed si juvat ista plenius intelligere, opus est altiori consideratione. Videtur autem ad turturis volatum et cantum pertinere in aeternorum malorum consideratione, gemitum et planctum effundere. In aeternorum vero bonorum contemplatione gemere et suspirare, hoc est columbinum cantum habere. Recolat itaque homo quid boni peccando amiserit, vel quid mali eodem modo incurrerit, ut melius pleniusque intelligat ad quem statum laborando, gemendo, suspirando anhelare oporteat. Geminam namque captivitatem peccando incurrit, et geminam dignitatem amisit. Sponte siquidem subditus culpae, invitus quidem addictus est poenae, et de caetero perdidit stabilitatem gratiae et perpetuitatem gloriae. Tali itaque gratia et gloria nudatus, homo volens nolens subservit peccato et subjicitur flagello, et brevi vivens tempore repletur multis miseriis, qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet. Geminam itaque captivitatem, utpote exactionem culpae et poenae nascendo contrahimus, et quandiu hic vivimus fixam gratiae stabilitatem gloriaeque perpetuitatem recuperare non possumus. Debemus ergo omni diligentia, et quanta possumus instantia ad hoc utique laborare, modumque in omnibus obtinere, ut mala quae contraximus nascendo, deponamus moriendo, et bona illa quae in procursu hujus vitae recuperare non possumus, statim ad ingressum subsequentis vitae obtineamus. Perfecti namque viri in ipso statim exitu animae, in ipso primordio incipientis vitae emancipantur a culpa, et liberantur a poena, confirmantur in gratia, et sublimantur in gloria. Hanc autem geminam libertatem a culpa et poena, hanc vero geminam dignitatem in gratia et gloria, quas soli perfecti accipiunt in egressu animae, quid aliud dixerim quam quasdam primitias plenitudinis futurae? Accipiunt ergo perfecti primitias istas in sola anima, accepturi postmodum plenitudinem in utraque natura. Pro primitiis vero geminae libertatis gemere et suspirare, et de ipsis per mortem obtinendam firmam spem tenere: hoc erit, ut arbitror, par turturum offerre. Pro primitiis autem geminae dignitatis gemitus et suspiria effundere, et eorum obtentum in exitu animae de Domini pietate praesumere: hoc erit, ni fallor, duas columbas in Domini sacrificio impendere. Geminam libertatem, et geminam, ut diximus, dignitatem in morte accipiunt soli perfecti, unam vero libertatem, et unam tantum dignitatem accipiunt omnes electi. Nam statim post egressum animae sub eodem temporis momento, et emancipantur a peccato, et confirmantur in bono. Siquidem electorum, sed minus perfectorum animae sicut et caeterae mox in corporis sui depositione sortis suae sententiam accipiunt, et ex eo quod aeternam damnationem evaserunt, ex eo quod futuram glorificationem suam praenoscunt, ex eo quod a gratia Salvatoris Christi post tot delicta se nunquam destitutos esse cognoscunt, ad tantum Conditoris sui amorem convalescunt, ut nemo eorum de caetero aliquid omnino facere vellet unde Deum offenderet, etiamsi id impune liceret. Econtra autem omnes reprobi postquam damnationis suae sententiam accipiunt, ad quantulamcunque divini amoris scintillulam nunquam assurgunt, et ex quo de aeternis bonis penitus desperant, ad ea quae in hac vita noverant, et perverse amaverant, desiderant redire, et in eis semper vivere vellent, si impune hoc possent. Constat itaque eos peccato in perpetuum subservire, non tam actione quam voluntate. Malorum itaque animae in exitu suo confirmantur in malo, bonorum vero confirmantur in bono.

Et quamvis electae quaedam, sed minus perfectae teneantur adhuc satisfactionis debito, et multo forte tempore purgentur a vitio, absit tamen ut de caetero aliquo modo subserviant peccato. Emancipantur itaque a culpa, non tamen liberantur a poena, confirmantur in gratia, nec tamen sublimantur in gloria: sed quod post mortem Salvatoris agitur erga minus perfectos, hoc ante solutum redemptionis nostrae pretium agebatur etiam erga valde perfectos. Emancipabantur namque a servitute peccandi, nec tamen liberabantur ab omni debito patiendi. Nam, ut de caeteris taceam, patiebantur certe exsilium et ergastulum. Sed quale ergastulum? Certe infernum. Taceo quod non rapiebantur ad gaudia coeli, sed nec revertebantur ad amoena paradisi. Quamvis igitur confirmarentur in bono, non tamen consummabantur in gaudio. Audenter dico, quod nec ipse Abraham geminam illam libertatem quae est a culpa et poena in corporis depositione accepit: nam illam quae est a captivitate longinquae peregrinationis nec petere, sed nec sperare praesumpsit; merito ergo non turtures, sed turturem obtulit, et pro hac parte hostiam suam duplicare non debuit. Quod dico de obtentu geminae libertatis, idem dico de obtentu geminae dignitatis. Stabilitatem namque prioris gratiae quam speravit et quaesivit in morte accepit, sed ante Salvatoris adventum ad aeternitatis gloriam transire non potuit. Merito ergo ejus oblatio in ejusmodi avium genere, nonnisi una columba fuit. Beata vero virgo Maria, quoniam de utraque tam libertate quam dignitate in carnis depositione obtinenda secura fuit, recte hostiam suam ex utraque parte duplicare potuit. Jam, credo, tenetis quam merito debuit ejusmodi differentia interesse inter sacrificium Abrahae et sacrificium beatae virginis Mariae. Sed adhuc illud in his videtur inquisitione dignum, cum magis elegerit offerre par turturum quam par columbarum, e converso autem duos pullos columbarum potius quam duos pullos turturum. Unum autem scio, quia bona coelestia, bona aeterna, quanto certius, quanto fidentius speramus, tanto libentius, tanto propensius pro eis laboramus. Quanto autem pro eis amplius desudamus, tanto majora vel potiora speramus. Quanto autem meliora speramus, tanto ardentius amamus. Quanto vero ardentius amamus, tanto vehementius, tanto anxius desideramus. Sic utique sic ex securitate spei nascitur anxietas desiderii. Habes itaque avem in spei securitate, habes ejus pullum in desiderii anxietate. Spes siquidem quae coelestibus et aeternis inhiat, avium more ad alta quidem et longinqua volat. Pullus de volucre nascitur, et desiderii anxietas eo ordine quo diximus de spei certitudine generatur. Pullorum est assidue clamare, et raro a clamore cessare. Novit hoc ille qui dixit: Sicut pullus hirundinis, sic clamabo (Isa. XXXVIII). Pullus itaque satis anxie clamare solet, et anxium desiderium in aure Conditoris vocem magni clamoris habet. Hinc est quod Moysi tacenti, sed anxio desiderio aestuanti dicitur a Domino: Quid clamas ad me? (Exod. XIV.) Hinc est illud Psalmistae: Desiderium pauperum exaudivit Dominus (Psal. X). Solet autem hujusmodi desiderium in quibusdam adeo crescere, ut taedeat eos vivere, ita ut veraciter vox illorum videatur esse: Taedet animam meam vitae meae (Job X). Illud namque bonum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quis, quaeso, poterit cum spei certitudine exspectare, et ingenti desiderio non aestuare, et pene nonnisi impatienter vivere? Pertinet autem ad avem, ut dictum, confidentia spei, ad ejus vero pullum impatientia desiderii. Audi vocem volucris in loco solitudinis suaviter modulantis: Scimus, inquit, quoniam si terrestris domus nostrae hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V). Ecce quanta confidentia spei. Attende et in alio vehementiam desiderii, simul et intellige clamorem vociferantis pulli: Quando veniam, inquit, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI). Sed quando aliquis hujus vitae fastidio, futuraeque vitae desiderio aestuat, interest utique qua intentione id agat. Nam alium ad hoc ipsum timor impellit, alium vero amoris vehementia trahit. Illum exagitat timor ancipitis periculi, et incumbentis mali, istum amor et aestus perfruendi desiderii. Audi vocem de medio periculorum anxiantis: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Accipe et illam amoris nimietate aestuantis: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I). Utrobique audis desiderium mortis, et taedium vitae praesentis. Illa vox pertinet ad pullos turturum, ista ad pullos columbarum. Qui enim jam geminae, quas superius distinximus, captivitatis odio geminaeque libertatis desiderio mori desiderat, et multis gemitibus atque suspiriis in idipsum anhelat, quid aliud in Dei auribus quam mors pullorum de nido turturum clamitat? Qui autem cum moriendi desiderio orat et plorat pro abundantia gratiae et gloriae quam in futuro exspectat, quid aliud quam pullorum more voce columbina clamat? Geminam namque libertatem in carnis depositione firmiter sperare, et in hac exspectatione patienter vivere, hoc est, ut jam diximus, par turturum offerre. Harum vero libertatum desiderio ardentius aestuare, et pro earum obtentu citius mori velle, et hoc ipsum quod vivit impatienter ferre, hoc esse videtur de pullis turturum hostiam immolare. Similiter qui sublimationem geminae dignitatis in spe securitatis patienter exspectat, par columbarum in Domini sacrificio immolat. Qui vero morarum impatiens in idipsum anhelat et aestuat, de pullis columbarum Domino sacrificium parat.

Quis enim plenitudinem illam gratiae et gloriae quantumlibet perfectus in hac vita obtinere, quam statim post animae exitum obtinere non dubitat, sic ut possit jugiter divinae contemplationi inhaerere, et ab illa nulla abduci cogitatione, ut possit in illo solo delectari, et in illo omni hora vel momento gloriari? Non est hoc hujus vitae ut oportet quantumlibet perfectum tantae jucunditatis dulcedinem, ut caetera taceam, saltem dormiendo interpolare. Quis illud primum et maximum mandatum in hac vita ad plenum possit implere, Deum videlicet toto corde, tota anima, tota virtute diligere? Qui igitur pro obtinendo tantae plenitudinis desiderio vitam istam fastidit, et pro implendi desiderii acceleratione suspirat, ingemiscit, et lacrymas fundit, pullos columbinos Domini sacrificio impendit. Multi in magnis tribulationibus et tentationibus sunt, et fortiter agunt, securi de gemina libertate, si detur perseverare. Sed saepe non novelli eorum qui ejusmodi sunt, propter metum cadendi, et laborem patiendi, desiderant cito mori, ut ab omni periculi suspicione de caetero possint esse securi. Sed attende ne forte videatur esse signum nonnullius impatientiae laborum certamina subterfugere vel signum similiter nonnullius diffidentiae sub cadendi metu ultra modum trepidare Certum namque esse debet perfectis omnibus, quia fidelis est Deus, qui non patietur nos tentari supra id quod possumus ferro, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X). Hinc est quod quidam inter summa pericula tam constanter agunt, tam securi de Domini protectione consistunt, ut indubitanter audeant et dicant, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII). Quantum itaque ad considerationem evadendi periculi, majus videtur firma de Domini protectione securitas spei, quam nimia vehementia desiderii. Sed illud pertinet ad par turturum, istud ad pullos corum. Majus ergo videtur esse par turturum quam eorum pullos offerre. Sed absque dubio alia videtur esse lex timoris, atque alia, ni fallor, amoris. Velle quiescere et esse securum, non est tam amantis amicum quam amantis semetipsum. Illum vero quem diligit anima sua velle videre, illius desiderio aestuare, et donec illum videat, apprehendat, inhaereat nullo modo posse quiescere, videtur esse signum summae devotionis et admirandae charitatis. Videtur itaque pro hac parte multo majus aliquid esse impatientia aestuantis desiderii, quam sine ardenti desiderio sola securitas spei. Sed istud ultimum pertinet ad par columbarum, illud primum ad pullos earum. Majus itaque sacrificium videtur esse, duos pullos columbarum quam ipsas columbas offerre. Ecce quod diu quaesivimus tandem aliquando invenimus, quia majus aliquid est offerre par turturum, quam pullos eorum; econtrario vero minus videtur offerre par columbarum quam pullos earum. Jam non miraris, ut arbitror, si sanctarum sanctissima, perpetua Virgo Maria in utroque genere hostiae obtulit quod juxta mysterii dignitatem utrobique optimum esse cognovit. Absit ut dicamus vel credamus beatam Virginem Mariam propter metum patiendi, vel timorem cadendi mortis desiderio urgeri. De nullo enim sanctorum rectius creditur quam de ipsa quod parata fuerit semper quantum in ipsa fuit, ad omnia tormentorum genera pro Christi nomine sustinenda. Metu vero cadendi quomodo urgeri potuit, quae in carne qua Christi carnem genuit, nutrivit, nil contradictionis portavit? Ad momentaneum contactum dextrae salutaris leprosus mundatur (Matth. VIII), ad tactum fimbriae mundata est et illa quae fluxum sanguinis patiebatur (Luc. VIII), quanto magis illam ab omni contagio mentis et corporis mundari oportuit, quae tandiu totum in utero, quae toties totum in gremio circumplexa fuit, quae illius, ut sic dicam, medelae plenitudinem modo intus infusam, modo exterius adhibitam sufficienter habuit; illius, inquam, medelae quae tollendis omnibus omnium morbidorum morbis satis superque sufficere possit? Quomodo, obsecro, cadendi vel patiendi metu usque ad vitae taedium urgeri potuit, quae juxta angelicae salutationis praeconium gratia plena fuit? Sed quo eam impellere non potuit timor, potuit attrahere amor. Quis unquam ex omnibus Christi dilectoribus libentius mori vellet, ut ejus divinitatem videre posset, ut majestati illius immensitatique perpetua contemplatione inhaereret? Quis unquam hujusmodi desiderii fervore ardentius aestuavit? Quanto certe prae caeteris dilexit, tanto prae caeteris divinae visionis dulcedinem, dulcedinisque sempiternitatem ardentius desideravit. Audenter dico quod nec illa quae prae caeteris dilexit huic dulcedini inseparabiliter inhaerere, vel hanc solam et sine interpolatione haurire potuit, quandiu in hac vita fuit, et corpus corruptibile portavit. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. VIII)

Quia igitur illam plenitudinem gratiae et gloriae in hac vita obtinere non potuit, quam in sua assumptione accepit, quid mirum si acceptionis illius horam ardenter desideravit, quam nullus cadendi vel patiendi timor ad mortis desiderium impellere potuit? Par turturum in eo quidem obtulit, quod geminam libertatem in carnis suae depositione quam confidenter tam patienter exspectavit. Pullos vero columbinos potius quam par columbarum obtulit, in eo quod ad geminam illam superius jam dictam gratiae et gloriae plenitudinem, etiam cum mortis desiderio anhelavit. Abraham vero, ut dictum est, ad carnis depositionem, non de obtentu gloriae, sed de sola acceptione stabilis gratiae securus fuit, non tamen in ea plenitudine quam beata Virgo Maria, vel perfectorum quilibet sub hoc tempore accepit. Quid ergo mirum, si horam acceptionis tepidius desideravit, qui minus speravit? Recte ergo non pullos vel pullum columbarum, sed solam columbam obtulit. Turturem itaque Abraham in spe certa obtinendae libertatis a culpa, columbam obtulit in spe certa percipiendae perpetuae stabilitatis in gratia. Si perfectionis studia aemulari, si spirituales effici volumus, in sacrificio Domini juxta exemplum Abrahae, animalibus etiam aves adjungere debemus. Aves quidem se in aera suspendunt, quod animalia facere utique non possunt. In avibus itaque intellige studia spiritualia, in animalibus exercitia corporalia. Ad animalia pertinent studia exteriora, ad aves studia interiora. Ad illa exercitia corporis, ad ista exercitia mentis. Interiora autem nostra solus Deus videt, exteriora vero nostra videre etiam proximus valet. Illa quae intus agimus fiunt propter solum Deum, illa quae extrinsecus gerimus partim propter Deum tantum, partim etiam propter proximum. Multa enim fiunt propter solum beneplacitum divinum, multa propter utilitatem vel beneplacitum hominum. Recte ergo de Abraham Scriptura dicit, quod animalia divisit, aves vero non divisit (Gen. XV). In illis namque exercitiis quae solummodo patent divinis conspectibus, et qualia ad aves pertinere jam diximus, nihil aliud oportet intendere, nisi ut merito debeant divinae voluntati placere. In corporalibus vero exercitiis quibus tum propter Deum, tum propter proximum insistimus, intentionem geminamus, et pro hac parte hostiam nostram dividimus. Debemus vero hostiam nostram non solum juxta hunc modum dividere, sed etiam divisiones ipsas altrinsecus contra se invicem ponere, et utramque partem alterna consideratione pensare. Nam in his quae propter proximum facimus, offensam Dei cum omni cautela cavere debemus, et in his quae propter Deum gerimus, inquantum possumus, proximi scandalum vitare debemus. Solam autem illam hostiam quae ex animalibus est debemus dividere, sed tam istam quam et illam quae ex avibus est oportet juxta exemplum Abrahae a volucrum rapacitate defendere (ibid.). Nam volucres, ut scriptum est, super ejus hostiam descendebant, et Abraham eas abigebat. Quid autem intelligimus per hujusmodi volucres, nisi vanas et ineptas cogitationes? Saepe ex bonis quae intus vel exterius operamur, modo superbia, modo inani gloria tangimur, et apud nosmetipsos in immensum gloriamur. Sed, si hujusmodi ineptis cogitationibus viriliter non resistimus, boni operis fructum nobis in Dei oculis evacuamus. Dictae autem volucres quasi ad sacrificiorum nostrorum rapinam descendunt, quando improbae cogitationes a spiritibus malignis ad meritorum corruptelam immissae cordi nostro superveniunt. Nam spiritus quidem maligni eo ipso quasi supra nos sunt, quo eminentioris conditionis et angelicae naturae existunt, et in Evangelio volucres coeli dicti sunt (Matth. XIII; Marc. IV; Luc. VIII). Debemus itaque ineptas cogitationes, et quaslibet immissiones per angelos malos, per increpationem ferire, et hoc erit ejusmodi volucres abigere. Qui igitur haec audit vel legit, apostolico documento addiscat, quomodo elationis vel ineptae gloriationis rapacitatem abigere oporteat. Quid, inquit, habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV.) Solum malum habere potes de teipso, nullum autem bonum, nisi ex munere divino. Attende ergo quam sit impudens gloriatio gloriari de malo tuo, vel de bono non tuo. Si ista diligenter, si ista frequenter retractamus, devotionis nostrae hostiam citius ab ea quam diximus volucrum rapacitate eripimus. Ecce habemus quales hostias debeamus Domino Deo nostro offerre, ecce habemus quomodo eas oporteat a rapacitatis incursu defendere. Utinam unusquisque nostrum hujusmodi studiis cousque insistat, donec sol occumbat, et vanitatis amor paulatim deficiat, et carnalis prudentiae radio subducto fervore concupiscentiae tepescat. Per globum namque igneum atque corporeum qui molem terrae circumire non desinit, et in circuitu pergens nunquam requiescit, quid melius, quid rectius hoc loco intelligimus, quam amorem terrenorum, amorem transeuntium qui infima ambit, et animum quem inflammat nunquam quiescere sinit? Sol iste et per prudentiam carnis splendet, et per carnis concupiscentiam fervet. Sol iste absque dubio tunc occumbit, quando carnalis prudentia hebescit, et carnalis concupiscentia sensim refrigescit.

Ut autem sciamus quid ejusmodi solis occasum quandoque sequi soleat, audiamus quid Scriptura dicat: Cumque sol occubuisset, irruit sopor super Abraham, et horror magnus et tenebrosus invasit eum (Gen. XV). Solis itaque occasum sopor, soporem sequitur horror. Per soporem corporis, ut omnes novimus, sensus corporeus sopitur, et animus humanus a rebus adjacentibus alienatur. Congrue igitur satis per soporem mentis alienatio intelligitur. In hujusmodi vero sopore mens saepe ex divina revelatione cognoscit, et quasi per somnum apta visione cernit quae prius et velut vigilans vix tenuiter, vel nullo modo cognoscere potuit. Hinc est illud quod in Job per Eliu dicitur: Per somnium in visione nocturna quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina (Job XXXIII). Hujusmodi sopor juxta arbitrium hominis nullo modo venit, sed pro beneplacito ipsius qui illum immittere consuevit. Merito ergo de hoc sopore dicitur quia irruit, eo quod subito et inopinate venit. Sopor itaque irruit, quando spiritualis quispiam repentino impetu in mentis alienationem transit. Quando autem homo juxta hunc modum soporatur, et extra semetipsum rapitur, mira et stupenda sunt saepe quae per excessum videntur. Miraris fortassis qui haec audis, quia nil in te tale adhuc experiris. Nescis quia omnia tempus habent. Vigilantia utique et sopor tempus habent. Vigilantia in die, sopor in nocte. Forte tibi nondum sol occubuit, necdum vanitatis amor defecit. Sole fervente, nescit ille quem determinavimus sopor irruere. Solis occasum, ut diximus, sequitur sopor, soporem nihilominus quandoque subsequitur horror. Multa enim mens humana sub hujus saepe soporis tempore videt, quae sine pavore et tremore seu etiam horrore videre non valet. Unde est illud Eliphat Themanites: In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt (Job IV). Audi et alium, et attende quid intellexerit quasi per somnium: Ego dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX). Quid mirum, si ejus animus inhorruit qui se a facie Domini projectum vidit? De hujusmodi terrore vel horrore per ipsum Job dicit: Si dixero. Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties (Job XVII). Quasi enim per somnia terretur, et per visiones horrore concutitur, quando mens humana supra semetipsam ducta, et ad divinorum judiciorum contemplationem rapta, ex divina revelatione videt quantis periculis quotidianis momentis subjacet. Videt quam sint infinita aeterna bona quae perdidit, quam sint horrenda aeterna mala quae meruit; videt quam facile sit omni hora cadere, semel lapso quam sit impossibile per semetipsum resurgere; videt quomodo quidam a summis virtutum studiis in ima vitiorum cadunt, quomodo e converso quidam ab imo vitiorum ad summa virtutum fastigia consurgunt, et in his omnibus nescit homo finem suum, sed, sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit. Quid ergo mirum si quodam horrore concutiuntur qui sub quanto periculorum incerto humana infirmitas laboret divinitus erudiuntur? Denique attende quid Abraham quasi per soporem didicerit, et animadvertes quam merito inhorruerit. Dictum namque est ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum sit futurum semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis (Gen. XV). Per semen Abrahae, si vis, intellige ipsas virtutes. Per semen Abrahae, si vis, intellige virtutum aemulatores, Abrahae exemplo viventes, et vitae ipsius imitatores. Nonne virtutes ipsae regi Pharaoni deserviunt, quando sinistra intentione fiunt, et per hypocrisim depravatae nil nisi mortis lucra conquirunt?

Et saepe fit ut virtutum studia quae inchoata fuerant intentione bona, tandem actitentur intentione mala. Nonne semen Abrahae regi Pharaoni in luto et latere servit, quando quilibet virtutum aemulator fortis, qui egrediens de terra et de cognatione sua, diu juxta Abrahae exemplar, juxta tandem aliquando in modum David in aliquod flagitium cadit? Nam et hujusmodi quilibet, si iterum ad justitiam revertitur, inter filios Abrahae reputatur. Attende ergo quam sit plenum timoris pariter et horroris, quod nec in excelso quodam vel de fastigio virtutis detur homini in hac vita ullus locus securitatis. Valde est rarum et vere paucorum magna agere, nec se magnum putare, multis praeeminere, neminem despicere. Cum enim quilibet nostrum miranda agit, caeterosque studiorum bonorum agilitate praecedit, facile est ut illud Pharisaei dicat apud semetipsum: Non sum sicut caeteri hominum (Luc. XI). Unde fit saepe ut his qui ejusmodi sunt gratia divina subtrahatur, et cadere permittantur, et eousque nonnunquam paulatim perducuntur, ut tandem aliquando sint tam pertinaces in malo quam prius fuerant constantes in bono. Nonne hoc est quod Dominus minatur, cum ad Abraham dicitur: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua? Cum caetera elementa semper fluctuare soleant, sola terra in aeternum stat, unde congrue satis cordis stabilitatem designat. Sed quam bonum est esse stabilem in proposito bono, tam malum est esse stabilem in proposito malo. Illud est constantiae, istud pertinaciae. Constantia itaque in bono, terra est bonorum; pertinacia in malo, terra est malorum. Quando itaque quilibet praedestinati ad viam aeternam perducuntur, paulatim ad ejusmodi pertinaciam vere peregrinantur in terra aliena, in terra non sua. Ecce quid facit superbia, ecce quid facit arrogantia. Vasa itaque misericordiae cum incipiunt de suis meritis intumescere, pia Dei dispensatione permittuntur cadere, ut discant humiliter sapere, et de infirmitate sua vera sentire. Cognitio autem humanae infirmitatis ut plena sit in quatuor gradibus consistit: duos habemus in consideratione mali, duos in consideratione boni. In consideratione mali, primo ut sciamus nos nullum malum nostra virtute posse cavere; secundo ut sciamus a nullo malo post lapsum nostra virtute posse resurgere. In consideratione boni, ut cognoscamus nos ad nullum bonum nostra industria posse convalescere, secundo ut cognoscamus nec in eo quod divinitus accepimus nostra industria posse perseverare. In cognitione autem sui multiplex promotio profectuum, quid aliud est quam quaedam successio alternantium dierum? Omnis autem alternatio crescentium seu decrescentium dierum sub anno concluditur, et solis cursu consummatur. Recte ergo per annum in qualicunque re plenitudo et consummatio cognitionis intelligitur. Ad hoc vero, juxta quod superius dictum est, permittitur homo in uno aliquo vitio multoties multiformiter cadere, ut per multa experimenta plene et integre addiscat ab ejusmodi servitute nulla sua virtute se posse eripere. Quando autem ista experientiae multiformitas usque ad cognitionis plenitudinem perducitur, quasi annus consumatur. Quando autem eumdem infirmitatis suae defectum quilibet in aliis et aliis vitiis per quotidiana experimenta addiscit, et eamdem veritatis sententiam quam in multis experimento probavit, etiam in aliis ex ratione colligit, et tandem idem in omnibus universaliter sentit, jam annorum numerus in cognitionis multiplicatione in centenarium surgit. Nam, quia omnes digiti et articuli ab eisdem denominati et ab utrisque compositi infra centenarium concluduntur, recte in centenario universitas figuratur. In anno itaque plenitudinem, et in centenario intellige universitatem. Quando ergo necessariae cognitionis abundantiam et in singulis sufficienter, et in omnibus generaliter habemus, annualem eruditionis nostrae procursum in centenarium producimus. Infirmitatis autem nostrae cognitionem superius per quatuor gradus distinximus. Oportet ergo quasi quadringentorum annorum numerum explere, si volumus hanc, quam praelocuti sumus, quadrifidae scientiae plenitudinem apprehendere. Pro certo habeas, nec est unde haesitare debeas, quod eo usque oporteat te Pharaoni Aegyptiisque subesse, vitiis vitiorumque incentoribus subservire, donec experientiae magisterio docearis de tua infirmitate vera sentire, donec plene addiscas in cavendis vel corrigendis malis, in obtinendis vel conservandis bonis nil omnino de tua virtute praesumere. Ecce jam audivimus unde patriarcha inhorruit, et quidem unde merito inhorrere debuit. Audivimus quae erant ad terrorem, audiamus et quae esse poterant ad consolationem: Verumtamen gentem, inquit, cui servituri sunt, ego judicabo. Et post haec egredientur cum magna substantia. Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona: generatione quarta revertentur huc. Necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus (Gen. XV).

Ecce, ut ex istis animadvertere possumus, ex divina revelatione, et velut per somnium addiscimus modo tristia, modo jucunda, modo autem ex utrisque permista. Gentem, inquit, cui servituri sunt ego judicabo. Per gentes siquidem sive vitia, sive vitiorum incentores velis intelligere, utrosque utique habet Deus judicio suo atterere, et de bonorum cordibus exturbare, et illa quidem sic atterendo ut undique omnino non sint istos vero damnando ut de caetero semper miseri sint, et bonis in aliquo in aeternum praevalere non possint. Et post haec, inquit, egredientur cum magna substantia. Scimus quidem quia filii reconciliationis ex casu suo erudiuntur ad discretionem, ad circumspectionem, ad humilitatem et compassionem, ad constantiam, ad patientiam simul et perseverantiam. Egrediuntur itaque cum magna substantia quando secum reportant hujusmodi virtutum lucra, et scientiae talenta. Habes ergo animarum substantiam in poenitentiae fructibus et virtutum lucris; habes virtutum substantiam in scientiae et sapientiae thesauris. De hujusmodi substantiae thesauro intelligitur illud in psalmo: Et eduxit eos cum auro et argento (Psal. CIV). Vide ergo quam sit mirandum, quam jucundum, quam stupendum quod ipsa etiam ruina morum bonis cooperatur in bonum, et impletur quod in Apostolo legitur: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VI). Cooperatur itaque in bonum quod in terra non sua ad tempus subserviunt, qui tandem aliquando inde cum magna substantia exeunt. Cooperatur in bonum quod aliquantulum temporis vitiis succumbunt, qui postmodum quanto exercitatiores tanto cautiores, quanto humiliores tanto constantiores vel robustiores resurgunt. Verum illi supra modum felices judicandi sunt qui ad humilitatis gratiam ex praevidentiae dono proficiunt, qui humanae infirmitatis modum non tam ex propria quam aliena ruina addiscunt. Horum persona in Abraham exprimitur cui a Domino dicitur: Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Nec Dominus praedicit, nec aliqua Scriptura innuit quod Abraham alicubi alicujus servitio addictus fuerit. Non igitur saepe cadendo, saepe resurgendo vitiisque subserviendo ad humilitatis gratiam profecit. Sed dum in libro providentiae, revelante Deo, lectitat, per aliorum exempla probat quid de sua infirmitate sentire debeat. Videamus ergo si illam humilitatis revelatam quam superius per quatuor gradus distinximus in istius divinitus edocti dictis invenire valeamus. Loquentem ergo eum Domino audiamus: Loquar, inquit, cum Domino meo cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII). Pulvis ad omnem flatum de suo loco excutitur, et quocunque dejectus, nunquam nisi alieno impulsu levatur. Ecce, homines formam defectus humani, quantum pertinet ad considerationem mali.

Subtracta namque gratia et protectione divina, homo ad inimici suggestionem in quodcunque malum dejicitur, et semel dejectum ad status rectitudinem propria virtute roboratur. Cinis ex se nullum omnino germen producit, et aliunde susceptum, non dicam ad incrementum, sed ad sustentamentum nutrire ulla sua pinguedine omnino non sufficit. Habes hic item formam defectus humani, quantum pertinet ad considerationem boni. Nullum siquidem boni operis germen potest homo ex semetipso sine operante gratia producere, et cum ex gratia operante habere jam coeperit, per semetipsum omnino non poterit sine ejus cooperatione custodire. Ecce Abraham, ut ex his ejus dictis intelligitur, ad illam humilitatis plenitudinem divinitus eruditus invenitur, ad quam per quadruplicatum annorum centenarium a multis post multa experimenta pervenitur. Quod itaque alii vix per multa experimenta, hoc alii facile addiscunt ex revelatione divina. Tu autem, inquit, ibis. Tu, quem prae caeteris abundantiore gratia praeveni, tu quem prae caeteris profundius illuminavi. Tu ibis ad patres tuos in pace, immunis ab omni indignae et durae servitutis oppressione. Quid autem est ad patres suos ire, nisi eodem virtutum tramite quo alii in vitae via praecessere, ad intimae quietis tranquillitatem bonorum operum agilitate properare? Ergo ad pacem properabat qui in pace iturus erat. Ibat per pacem et ad pacem; per pacem internam, ad pacem aeternam. Per pacem illam quae mutuo sibi conciliat omnem sensum, ad pacem illam quae exsuperat omnem sensum. Sopienda itaque est illa discordia quae est inter carnem et spiritum, ut transiri possit ad illam quae est supra omnem sensum. Quid autem est Dominum hujusmodi promissiones alicui facere, nisi eum ad ejusmodi spem et certitudinem interna inspiratione animare? Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. In senectute solet tam sensus quam appetitus exterioris hominis languescere, et quotidianis detrimentis defectui appropinquare. Senectus bona, quando sub idem temporis quo exteriorum et transeuntium appetitus minuitur, inde interiorum et aeternorum innovatur. Senectus bona, quando exterior sensus decrescit, interior vero excrescit. Senectus bona, quando eo ipso interior homo roboratur, quo exterior homo infirmatur: Cum enim infirmor, inquit, tunc fortior sum et potens (II Cor. XII). Melior est senectus morum quam annorum, meritorum quam temporum. Gloriosius est appetitum exteriorum bonorum languescere ex studio industriae, quam ex vitio naturae. Sepultus, inquit, in senectute bona. Prius homo moritur ut postmodum sepeliatur. Mortuus quidem desinit videre, sed non statim desinit videri. Sepultus vero desinit videre, simul et videri. Qui vult ergo huic mundo mortuus esse, oportet illum oculos illos claudere, quos in primis parentibus legimus apertos fuisse, et oblectamenta sensuum non attendere, nec avertere.

Sed et tunc qui ejusmodi est quasi post mortem sepulturam invenit, quando per sapientiae studium, aeternitatisque desiderium, a mundanis insuper mundana transiens, in ejusmodi statum proficit, quale carnalis quilibet non dicam scire, sed nec suspicari possit. Per vitam activam mortificamur, per speculativam et contemplativam cum Abraham quasi duplici spelunca sepelimur. Proprium est speculative invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere, et velut per speculum et in aenigmat evidere. Proprium est contemplativae, veritatem absque involucro, et quasi facie ad faciem videre. Per speculativam itaque et contemplativam a rebus humanis absentamur, et, ut dictum est, velut duplici spelunca sepelimur. Bonum itaque est desiderii appetitum studiique conatum a rebus humanis languescere, deficere, absentare, et coelestibus theoriis immersos carnaliter sapientium obtutus latere. Sic vir virtutum aemulator inveteratur, moritur, sepelitur. Ecce de Abraham vel de eis quorum formam gerit audivimus: nunc de filiis peregrinationis quid consolationis adjungat audiamus: Et quarta, inquit, generatione revertentur huc. Quod quarta generatione dicit, non ab Abrahae tempore, sed a peregrinationis tempore computare debes, sicut ex Evangelio vel aliis locis Scripturarum habes. Quando interna illa familia cogitationum sive voluntatum in peregrina abducitur, et vitiorum servituti urgentibus tentationibus addicitur, primo quidem non desinit conscientia omni hora submurmurare, et inquiete agere, sed paulatim invalescere prava consuetudine ad hoc usque perducitur, ut exactoribus suis desinat recalcitrare, et velut vitula docta diligere trituram serviat sine murmure et contradictione. Sed cum tempus beneplaciti, tempusque miserendi coram Domino advenerit, et post multa mala, Domino miserante et quasi Moysi officio visitante, ad poenitentiam compuncta fuerit, incipit jam recalcitrare, et captivitatis jugum jam excutere velle, sed nondum tamen potest praevalere. Deinde crebrescentibus consolationibus divinis, multisque coruscantibus velut miraculis, incipit paulatim convalescere, robur acquirere, audaciam assumere, et tandem aliquando hostibus praevalere, sed non sine magno labore et summa difficultate.

Ad ultimum vero vitiorum tyrannide subacta, et tota illa velut Pharaonis militia intimae conpunctionis mundatione submersa, invalescente bonae consuetudinis studio, hostiumque terrore sublato, incipit jam de bonae conscientiae tranquillitate gaudere, et ad promissam jucundae securitatis terram appropinquare. Prima itaque generatio servientium nec reclamantium, secunda reclamantium nec praevalentium, tertia praevalentium et laborantium, quarta praevalentium et quiescentium. In solitudine namque commorantibus, ciboque coelesti victitantibus, quod aliud esse oportuit officii genus quam vacare et videre quoniam suavis est Dominus? In primis est conscientia tranquilla et mala, in secundis inquieta et mala, in tertiis inquieta sed bona, in quartis tranquilla et bona. Per conscientiae vero tranquillitatem appropinquatur ad conscientiae securitatem. Jucunditas [securitas] securae conscientiae est illa, uti superius dictum est, terra fluens lacte et melle quae a Domino promittitur et datur haeredibus Abrahae. Merito ergo dicitur: Generatione autem quarta revertentur huc. Et additur: Necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus. Secundum differentiam morum dispensantur merita singulorum. Sunt qui magis confunduntur vel compunguntur de turpi cogitatione, quam quidam alii ex turpissima actione. Hinc est quod quidam post turpem cogitationem, rapiuntur usque ad pravam delectationem. Alii ex delectatione prava labuntur in solum pravitatis consensum, alii etiam post consensum praecipitantur in actum. Quidam etiam perversam actionem ducunt in consuetudinem. Moderatur itaque casus singulorum, secundum illius utique arbitrium cujus dispensatione omnia cooperantur bonis in bonum. Inveniuntur quidam sane tantae impudentiae, tantae duritiae atque superbiae, ut post multa mala vix valeant ad plenam infirmitatis suae cognitionem erudiri, vix in veritate humiliari, vix de sua pravitate intime compungi. Amorrhaeorum itaque iniquitates tunc completae videntur, quando, eo dispensante qui omnia moderatur, ad eam enormitatem excrescere permittuntur, quae suo tempore abundanter sufficiant ad cordis impudentiam, duritiam, superbiam confundendam, conterendam, conculcandam. Ecce jam audimus quanta Abraham ex divina revelatione didicit postquam ei sol occubuit, sopor irruit, horror invasit. Adhuc repetit Scriptura quod superius jam dixerat, ut quae sint illa quae solis occasum sequi soleant ostendat plenius: Cum ergo, inquit, occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas (Gen. XV). Dixit quid audierit, dicit iterum quid viderit postquam ei sol iste occubuit, et carnalis amor defecit. Audivimus quae audierit, attendamus et quae viderit. Prius ignem fumigantem, postea ignem flammantem. Prius ignem succendentem, postea ignem illuminantem. Vidit ergo clibanum fumigantem et lampadem. Nemo sane accendit lampadem ad calefactionem, sed ad solam illuminationem. Econtrario vero nemo succendit clibanum ad illuminationis beneficium, sed ad calefaciendum. In clibano itaque fumante intellige incendium amoris, in lampade lucem gratiae revelantis. Item et illud attende quia ad hoc ignem clibano immittimus, ut ejus interiora, non autem exteriora calefaciamus. In incendio itaque clibani intellige amorem spiritualium, amorem internum, amorem virtutum. Ignis ergo quasi in clibano succenditur, et quasi in interioribus clausus tenetur, quando amor cordis interioribus nutritur, et tunc vere velut intus clausus ubi oritur illic cohibetur, quando animus ad animi bona diligenda, desideranda acrius inflammatur. Quasi clibanum succendimus, quando cordis desiderium ad ea quae intimius desideranda sunt vehementius inflammamus. Vera et intima animi bona vere et intime desideranda dicimus ipsam virtutem, ipsam bonitatem. Quando ergo sine respectu mercedis virtus propter virtutem ipsam diligitur, quando etiam sine retributionis intentione bonitas ipsa propter semetipsam amatur, vere et absque dubio amoris incendium in intimis succendi et ne ad exteriora erumpat in intimis coerceri videtur. Sed illud, merito quaeritur, cur Abrahae clibanus fumans, et non potius flagrans ostenditur? Sed scimus quia in clibani succensione in primordio quidem semper fumus suboritur, sed, paulatim crescente incendio, paulatim et ipse decrescere, tandem autem omnino deficere videtur. Quid ergo aliud quam quaedam intimi amoris inchoatio exprimitur, in eo quod Abrahae clibanus fumans per visionem ostenditur? Nam quantumcunque homo in charitatis promotione in hac vita videatur profecisse, si futurae vitae plenitudinem cogites, in ejus comparatione non videbitur nisi quaedam perfectionis inchoatio fuisse. Et fumus quidem oculos urit, lacrymasque producit, et charitas secundum statum vitae praesentis quantumcunque profecerit bene examinatus diligenter inspectus, ex conscientiae remordatione animum compungit, quoniam quandiu hic vivitur, quod ei divinitus praecipitur toto corde, tota anima, tota mente non diligit. In clibano itaque fumante exprimitur inchoatio dilectionis intimae et summae. In charitate siquidem nihil sublimius, nihil praeclarius invenitur, quam cum bonitas ipsa per semetipsam diligitur. Sed sicut in clibano fumigante recte intelligitur quaedam inchoatio intimae et summae dilectionis, sic et in lampade convenienter exprimitur quaedam inchoatio intimae et summae lucis. Nemo enim lucernam illuminat, ut circumquaque regionem, vel quae in ea circumquaque sunt videat. Sed ad hoc sane lucernam accendimus, ut propinqua, et quae in penetralium nostrorum interioribus sunt videamus. Quid autem vicinius spiritui quam ipse sibi, nisi forte cum vana sectando semetipsum deserit, et intima sua projiciendo ipse quidem a semetipso recedit? Quid illi magis vicinum, quid magis intimum esse potest, illo spiritu qui ubique est, et nusquam deesse potest? Certe pravum est cor hominis et inscrutabile, nec potest cognosci sicut nec videri nisi ad lumen lucernae desuper missae divinitus incensae. Nam et Abrahae desuper mittitur, et Psalmistae divinitus illuminatur: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII). Si itaque sine beneficio divinae lucernae non potes videre intima tua, quanto magis arcana divina? Homini itaque lucerna divinitus illuminatur, quando ei intimorum bonorum supereminentia in divino lumine manifestatur. Sed si divinae revelationis formam Abrahae oportuit exhibere, cur ipsa ei in lucerna exprimitur, et non potius in sole? Sed quantumcunque humana intelligentia in hac vita in intimae lucis manifestatione profecerit, usque ad perfectum diem non excrescit, et futurae illius plenitudinis nonnisi quoddam quasi initium sumit. Sicut ergo in clibano fumigante merito intelligitur quaedam inchoatio futurae plenitudinis in summae bonitatis amore, sic in lucerna ardente recte intelligimus quoddam futurae plenitudinis initium in summae sapientiae contemplatione. Solent autem haec duo mutua incrementa in alterutrum praestare: nam dilectio ex cognitione et cognitio crescit ex dilectione. Contingit tamen ut homo eo saepe tempore quo multum per desiderium fervet, parum videat; et e converso eo tempore quo multa videt, parum ferveat. In his autem absque dubio summus ille artifex artis utique suae peritiam ostendit. Et quam nihil homo nisi ex divini muneris cooperatione possit innotescit, dum ei in causarum effectibus praeter spem et aestimationem contingit. Hoc est quod Abrahae clibanus fumans et lampas ostenditur et tam divinae aspirationis quam revelationis seorsum et seorsum forma proponitur.

Attendendum est autem quomodo hic vel ibi videtur: Transiens, inquit, inter divisiones ipsas (Gen. XV). Quod per figuram cernimus, rerum experientia probamus. Bonitatis namque veritatisque revelatio semper in bonorum omnium fontem tendit, et animum quem afficit post se in idipsum trahit. Sed quid illud est quod spiritualium exemplar quod patriarcha vidit, inter medias ei divisiones apparuit? Sicut superius jam diximus, illi hostias suas dividunt qui in bonis quae agunt tum Deo, tum proximo placere contendunt, qui tam iram Dei quam scandalum proximi, cum omni studio devitare proponunt. Absque dubio nihil laboriosius, nihil difficilius. Vide ergo gemina illa quae superius descripta est gratia quam merito inde confertur vel cumulatur, unde animus humanus propter Deum acrius urgetur: nam hoc est quod Abrahae inter medias divisiones clibanus et lampas apparuisse describitur. Sed notandum quia Abraham antequam ista viderit, caliginem tenebrosam incurrit. Profecto qui humani erroris opaca, periculorumque latebrosa in quibus versatur necdum agnovit, ad illum verae dilectionis ignem, qui infimis inhaerere nescit non pertingit. Qui necdum intelligit quod tentatio sit vita hominis super terram, exsilii quod patitur ignarus, nescit suspirare ad patriam, nescit lucem internam, nescit veri et intimi amoris flagrantiam. Hic est ignis qui coelitus immittitur, qui post solis occasum datur. Hic est qui fiduciam generat, confidentiam parat, nutrit spem, tollit timorem. Charitas enim omnia credit, omnia sperat. Denique perfecta charitas foras mittit timorem. Nam et Abraham postquam ignem illum coelitus missum meruit accipere, nusquam de caetero legitur de Domini promissionibus dubitasse. Et nos certe, si terram illam lacte et melle manantem haereditare concupiscimus, ad ejusmodi ignis acceptionem, in quantum possumus, anhelare debemus. Qualem hostiam patriarcha, et eo ordine quo ipse obtulit et ipsi paremus, et absque dubio in signum accipiendae haereditatis qualem desideramus ignem accipiemus.

Chapter 33 of 51