Epistola II.
Fratri N. Frater ODO felicitatem et felicitatis perpetuitatem.
Fratrem consolatur, adhortaturque ut in monasterio permaneat. —Cum adhuc, charissime frater, in Apponi-Villa maneres, voluntatem tuam mihi insinuasti, et ut dominum abbatem pro reditu tuo rogarem, per internuntium monuisti: velles vero si fieri posset, nobiscum libenter manere, velles, fatres, quos amas, videre, velles eorum dulci colloquio interesse. Dulce esset tibi eorum consortium, dulce colloquium, dulce solatium. Non miror ista; sunt enim, ut verum fatear, fratres nostri ad societatem amabiles, ad imitandum utiles. Sunt, inquam, amabiles ad societatem, tum pro vitae sanctitate, tum pro morum suavitate. Verumtamen, mi frater, noli pro absentia nostra dolere, noli hoc graviter ferre; certe si ex propria voluntate nos reliquisses, pro aliqua saeculari delectatione, et per licentiam foris exisses, tunc merito dolere debuisses. Nunc vero quoniam vera obedientia te coegit propriam relinquere voluntatem, et insuper fratrum tuorum amabilem societatem, exsulta et gaude, et virtutem obedientiae toto cordis amore complectere. Quod si propter discendi studium, nostrum velles habere consortium, ad hoc non ego, sed in Vitis Patrum ille sapiens senex respondeat: Cella tua, inquit, omnia te potest instruere. Quomodo, inquies? Quomodo instruit quae non intelligit? Quomodo docet quae vocem non habet? Audi breviter: Instruit plane si sit qui intendat, si sit qui aures cordis aperiat: cella quippe instruere dicitur, cum qui in ea sedet Spiritu sancto illustratus instruitur, cum in ea positus diversis tentationibus agitatur, sed per Dei gratiam liberatur. Magna quidem doctrina tentationum, cum et per eam homo suam intelligit infirmitatem, et tentantis diaboli malignitatem, et Dei liberantis benignitatem.
Videmus plerosque illiteratos in cellulis habitantes de moribus subtiliter disputare, diaboli occultas insidias mirabili celeritate deprehendere, et deprehensas cavere, et insuper Deum super omnia amare et quaerere. Quis quaeso docuit istos? Non docuit eos magistrorum eloquentia, sed Spiritus sancti gratia, et tentationum experientia. Huic igitur doctrinae intende, et in cella tua jugiter propter Deum sede: quia, sicut scriptum est, qui sedet in cella sua propter Deum, ibi erit ubi abbas Antonius, Habes certe tecum grande solatium, fratrem videlicet G. qui te potest et verbo docere, et bonis operibus informare. Vale et ora pro me. Gratia tecum.
Chapter 35 of 41