Epistola III.
Quam praestans obedientiae virtus. —Nosti, frater charissime, quia melior est obedientia quam victimae. Et iterum: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XVI, 32). Et: Melior est vir patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XXI, 28). Apostolus: Obedire per omnia praepositis (Hebr. XIII, 17). Sed quare tot obedientiae testimonia profero? Si aliquis extraneus audierit ista, vel legerit, forsitan te de inobedientia suspectum habebit. Sed hoc penitus absit. Non intendo per ista verba te inobedientia revocare, sed potius in virtute obedientiae quam fideliter exhibes, confirmare. Sed tamen cum hoc inceperim, sic tibi relicto quodam velamine manifesto, ut et quod volo dicere tibi sit manifestum, et nescientibus quoque, si legerint, maneat occultum. Novit conscientia tua, et ego similiter te revelante cognovi, quia prius quam dominus abbas obedientiam istam, quam modo exerces, tibi injungeret, quiddam tibi aliua agere libuisset, si licuisset; et quidquid agere disponebas, bona voluntate et pia utilitate facere cupiebas. Nam si dispositionis tuae sequeretur effectus, aliquis inde ut sperabas, proveniret fructus. At postquam subito et inopinate a domino abbate ut huc venires mandatum obedientiae suscepisti, continuo totum quod disposueras, quamvis bonum, quamvis utile, reliquisti, et voluntatem propriam deserens, cum domino Jesu dixisti: Non veni facere voluntatem meam (Joan. V, 30).
Quid obedienti observandum. —Scire tamen te convenit, quia plerumque diabolus eos, quos non potest ad inobedientiam trahere, facit in obedientia murmurare, ut saltem per occultum murmur obedientiae meritum minuat, qui per apertam inobedientiam non supplantat. Sollicite igitur contra diaboli insidias nos vigilare oportet; quia ipse est adversarius ille, qui tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Sed quia verba ista de Apostolo posui, ea breviter non necessario, scilicet quasi ex superfluo, pro capacitate mei sensus exposui. Recte itaque diabolus adversarius dicitur, quia quibusdam in via Dei existentibus, et ad eum toto desiderio cordis currentibus, seipsum opponere nititur, et ne ad eum perveniant, quantumcunque potuerit, adversatur. Qui etiam cum devorare quemlibet appetit, tanquam leo rugiens circuit. In rugitu notatur saevitia, in circuitu autem astutia. Itaque rugit ut terreat, circuit ut decipiat. Per rugitum terret formidolosos, per circuitum decipit incautos. Sed nos per Christum, qui est Dei virtus et sapientia, et roborati et illuminati, et contra utrumque armati per fortitudinem, contemnamus rugitum, et per prudentiam caveamus circuitum.
Vellem adhuc si possem diaboli circuitum subtilius indagare, et ejus insidias ut caveri possint lucidius propalare. Diabolus igitur quando aliquem cupit subvertere, si id leviter facere potest, non curat ibi diutius laborare. Et ideo imprimis in aperto quasi in facie ad facinus seu flagitium perpetrandum instigat, ut cito et sine labore subvertat. Vult ut homo malum quod ei suggerit aperte videat, et tamen faciat, ut eum majori reatu involvat. Quod si a facie victus recesserit, mox circuire incipiens ad sinistrum latus paulum se occultando convertit. Per latus sinistrum intellige opus malum. Sed notandum quia illud quod a nostro latere stat, oculus noster nequaquam ex opposito, sed obliquo imperfecte considerat. A sinistra ergo parte diabolus tentationem immittit, quando malum est quidquid suggerit; sed ne perfecte videri possit, illud velamine vel necessitatis, vel fragilitatis abscondit. Sicut plerisque sub praetextu necessitatis inducit vitium gulositatis, et sub excusatione fragilitatis ingerit culpam noxiae levitatis. Dicit enim: Oportet te multum comedere, quia hoc exigit tua necessitas: licet tibi ridere et loqui, quia sic est humana fragilitas. At si ibi quoque se viderit deprehensum, continuo gyrando transit ad dorsum, ut saltem ibi percutiat hominem, ubi non videt, quem per apertum malum in facie, nec per velatum in latere decipere valet. Saepe etenim sic deceptiones suas latenter occultat, ut quasi a tergo veniens, subito et inopinate percutiat. Sed forsitan ille qui tentatur, more sanctorum animalium non solum in facie, sed etiam in dorso oculos habet, et ideo diabolica illa tentatio velociter deprehensa, nihil ei penitus nocet.
Quibus modis bonum inficit Satan. —Inimicus autem malitiam, quam post dorsum paraverat, videns esse detectam, ut totum circumeat pergit ad dexteram. Sed quid per dexteram nisi bona actio designatur? Ad dexteram ergo transit, non ut bonum suadeat, sed potius ut bonum corrumpat. Quia enim dum malum suadet, ex omni parte repulsus excluditur, sua eum urgente nequitia quando plus non potest, saltem bonum inficere nititur. Quibus autem modis illud inficiat, in paucis ostendam. Per superbiam, per vanam gloriam, per indiscretionem. Tunc enim per superbiam bonum corrumpitur, quando cor bene operantis caeteros despiciendo, seque aliis praeferendo, in altum tumide sublevatur. Hoc superbiae vitio Pharisaei bona diabolus malo infecerat, cum publicano a longe stanti et poenitenti praeferendo dicebat: Non sum sicut caeteri hominum: velut etiam hic Publicanus (Luc. XVIII, 11). Vana etiam gloria tunc suam maculam ingerit quando is qui bonum operatur laudem propriam ab hominibus quaerit. De quibus in Evangelio Veritas ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth, VI, 2). In quibus verbis boni operis corruptio magna ostenditur, cum aeternae remunerationis praemium pro laude transitoria, corruptione pessima commutatur. Tertio autem modo bonum quod agit vitiatur, si in exhibitione boni operis discretio non tenetur. Propter quod dicitur: Si recte offeras, et recte non dividis, perdidisti. Recte quippe offert, sed recte non dividit, qui bonum quidem facit, sed faciendi tempus et modum per discretionem subtiliter non discernit.
Sunt etiam alia multa corruptionum genera, quibus nostra, si qua sunt, bona opera frequenter inficiuntur, quae et longum esset scribere, et fastidiosum audire, et quod verius est, ego caecus et mutus, nec videre valeo, nec proferre. Sed hoc tibi, frater, de diaboli circuitu dictum sufficiat, quem Deus et intelligere et cavere sua nobis pietate concedat.
Chapter 36 of 41