Epistola VI.
Praepotentem ab aula regis expulsum allicit ad saeculi contemptum. —Quanto desiderio et affectu bonum vestrum et salutem vestram desiderem, ille solus veraciter novit, qui secreta cordium solus agnoscit. Nunc autem quia os ad os praesentialiter loqui non valeo, litterulas istas exhortatorias dilectioni vestrae transmitto. Nec scribo vobis causa nostrae necessitatis, sed solo intuitu charitatis. Adversitas enim quae vobis contigit, etsi mihi abstulit praesentem vestram collocutionem, non tamen auferre potuit de corde dilectionem; etsi mihi abstulit corporalem vestram praesentiam, non tamen de oratione vestri memoriam. Ut enim verum fatear, quando missarum solemnia celebramus, omnipotentis Dei clementiam imploramus, quatenus ipse qui nullius [obliviscitur] per ignorantiam, vestri fiat memor per gratiam. Nunc et priusquam incipiam exhortationem hanc, praemitto orationem, quatenus gratia Dei admonitionem nostram praeveniat, atque aures vestri cordis aperiat, ut ea quae ad veram salutem pertinent, libenter audiat, memoriter teneat, efficaciter impleat.
Quid igitur primum dicam? ubi exhortationem incipiam? Volo quidem dominum et amicum meum, ut fidelem servum et verum amicum ab amore vitae praesentis evellere, atque ejus desiderium ad amorem sui Creatoris et patriae coelestis erigere. Debeo igitur aliquid de contemptu mundi praeponere, et postmodum ea quae animum ejus ad amorem Dei excitare possint, subnectere. Sed quia scio vos saecularibus curis incubare, vellem si possem admonitionem nostram paucis sermonibus explicare.
Salomon igitur sapientissimus primus accedat, et veram sententiam vobis de contemptu mundi proponat, et dicat: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I, 2). O domine mi, nunquid intelligis verum esse quod audis? certe non est quod dubites: appone aurem et intellige veritatem, aperi oculos et considera vanitatem. Rogo vitae tuae cursum diligenter consideres, quia, nisi fallor, in ipsa vita tua, quam sint vana omnia perfecte cognosces Recole quanta in tempore prosperitatis tuae concessa sit tibi saecularis potentia, quanta divitiarum abundantia, quanta, et quod majus est, in dispositione rerum temporalium prudentia. Primus inter aulicos residere solebas, totum Francorum regnum pro tuo libitu disponebas; quin et secundum hoc quod Salomon se fecisse commemorat, magnus effectus opera tua magnificasti, turres excelsas et pulchra palatia exstruxisti, vineas plantasti, servos et ancillas multamque familiam habuisti, coacervasti tibi argentum et aurum, substantias regum et provinciarum, et repletus es deliciis filiorum hominum. Sed attende paulisper in istis omnibus quanta sit vanitas, quae instabilitas.
Ecce enim ipse rex de cujus dilectione plurimum confidebas, et juxta quem familiaritatis causa et honoris gradu residere solebas, te velut hostem persequitur, et quidquid Parisius cum magno labore construxeras, praecepto reginae totum destruitur. Argentum et aurum et pecuniam quae in tranquillitatis tempore congregasti, nunc in tempore guerrae te oportet expendere, et ne inimici tui te incautum opprimant, nocte et die sollicite cogitare. Potes itaque, domine mi, in vita tua evidenter cognoscere sententiam quam Salomon de vanitate protulit veram esse. Certe iste Salomon regia potestate fuit sublimis, sapientiae dono incomparabilis, divitiarum opulentia pinguis; et quamvis omnia ista affluenter suppeterent, nullam tamen attribuit eis veritatem, sed quia transeuntia vidit, appellavit proprie vanitatem. Tanto igitur ei melius est credendum, quanto ea quae dixit, didicit per experimentum.
Nisi brevitati studerem, adhuc quaedam de contemptu mundi dicere possem, quae animum vestrum ab ejus appetitu non solum rationabiliter revocarent, sed et fortiter deterrerent. Quale est illud: Mundus peribit et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). Et illud: Quicunque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituetur (Jac. IV, 4). Formidolosa sententia! Quid terribilius dici potest: quandoquidem inimicus Dei esse convincitur, quicunque saeculi hujus amicus efficitur. Est aliud cur rationalis mens debet mundana ista contemnere; quia et cum labore maximo acquiruntur, et cum sollicitudine custodiuntur, et cum dolore amittuntur. Scriptum quoque est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Et: Qui divitias habent, difficile regnum Dei consequuntur (Galat. V, 21). Quid autem prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (Matth. XVI, 26.) Haec de contemptu mundi dicta sufficiant.
Quod si dilectio vestra ad amorem Dei cupit mentem erigere, debetis frequenter beneficia Dei vobis collata ad memoriam revocare. Cogitate quanta erga vos ejus exstiterit gratia, quanta ejus misericordia. Gratia in hoc, quod bona sua vobis gratuite contulit; misericordia in hoc, quod mala vestra aequanimiter pertulit. Certe si bene vultis attendere, haec sola causa ad amandum Deum potest vobis sufficere, quod scilicet et per gratiam bona praebuit, ut vos ad amorem suum accenderet, et per misericordiam mala vestra sustinuit, ut vos ad poenitentiam provocaret. Ad ultimum vero postquam exhibuit patientiam, sicut pius pater dilecto filio, adhibuit disciplinam, ut saltem flagellatus ad patrem redeat qui beneficiis provocatus redire nolebat. Scriptum est enim: Flagellat Deus omnem quem recipit (Hebr. XII, 6). Flagellum quippe Dei est guerra ista quam habetis et persecutio, quia etsi inimici vestri vos persequuntur ex odio, tamen hoc quod faciunt, praecedit quaedam occulta et justa Dei dispositio.
Nolite ergo de flagello isto contra Deum murmurare, quia durum esset vobis contra stimulum calcitrare. Mementote quia cum David Rex filii sui Absalon persecutionem fugeret, et Semei quidam pessimus ei malediceret, viri qui erant cum David, Regis injuriam doluerunt, et illum Semei interficere voluerunt. Quos tamen David compescuit dicens: Dimitte ut maledicat, Dominus enim praecepit ut malediceret Davidi, si forte reddat mihi Dominus benedictionem pro maledictione hac hodierna (II Reg. XVI, 12). Rogo pro Deo diligenter attendite, et sicut David fecit, sic et vos facite. Ecce ab inimico maledictionem sustinuit, et tamen de eo cum leviter posset, semetipsum ulcisci noluit, et maledictionem illam non Semei, sed Domino imputavit, cum dixit: Dominus praecepit ut malediceret David. Ipse quippe unus de filiis Dei erat, et a pio patre se flagellari sciebat, nec attendere voluit maledicentis iniquitatem, sed maledictionis utilitatem. Ideoque dicebat: Si forte reddat mihi Dominus benedictionem pro maledictione hac hodierna. Puto etiam quod peccata sua praeterita ad memoriam revocabat: puto quia pro adulterio et homicidio graviter in corde dolebat, et ideo filii sui persecutionem, et servi sui maledictionem patientissime tolerabat. Hoc exemplum de David ad hoc proposui, ut et vos peccata vestra aperta et occulta, minima et majora sedule cogitetis, et in persecutione quam praesentialiter sustinetis, non attendatis inimicorum vestrorum nequissimam voluntatem, sed admonentis Domini misericordissimam pietatem.
Audite quid Dominus dicat: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Ipse enim idcirco percutit, ut sanet, ipse idcirco flagellat peccatorem, ut purget. Nolite igitur vocationem Dei aures obstruendo respuere: nolite flagella Dei obdurato corde suscipere. Nolite in limo profundi, in amore mundi tam tenaciter et pertinaciter inhaerere; permittite Deum vos de lacu miseriae et de luto faecis extrahere. Nolite fieri sicut plaustrum in luto demersum, quod et boves ex anteriori parte fortiter trahunt, et homines ex posteriori toto conatu impellunt, et tamen nec trahendo, nec impellendo illud de luto extrahere possunt. Ecce pius Deus prius vobis prosperitatem concessit ut traheret, nunc manum adversitatis apposuit ut impelleret. Cum igitur in conversione vestra Dominum, ut ita dicam tantum laborare facitis, videte ne ad iracundiam eum provocetis. Horrendum est enim incidere in manu Dei viventis (Hebr. X, 13). Nam si commotus fuerit, quis ei resistit? Nolite, secundum Psalmi sententiam, in principibus, nec in filiis hominum, in quibus non est salus, confidere (Psal. CXLV, 3), sed in eo solo qui potest vos de omni augustia liberare.
Sed ut modo postponam exhortationem, rogo ut de his quae dico vestram consulatis interius rationem. Mirum est enim cum ratio vestra, quae tantum in provisione et dispositione saecularium viget: mirum est, inquam, cum ad bona cognoscenda et facienda quasi mortua jacet. Sed forsitan ratio vestra, ea quae bona sunt per discretionem intelligit, et tamen superbia resistente non perficit. Rationi enim vestrae superbia dominatur, et ei lege tyrannica reluctatur. Ratio dicit: si hoc vel illud faceres, Deo acceptabilis esses. Superbia dicit: si hoc vel illud faceres, in conspectu hominum vilis esses. O servitus nefanda et detestanda, quando videlicet ratio quae debet imperare ut domina, superbiae obtemperat ut ancilla. Quaeso ut ad debitam libertatem ratio redeat, superbia de corde vestro expulsa exeat et locum ejus ea quae Deo chara est, humilitas vera possideat.
Chapter 39 of 41