Epistola IV.
Fratri R. Frater ODO salutem.
Religiosi caute extra monasterium se gerere debent. —Oportet, charissime frater, ut hi et caeteri fratres nostri qui foris ad obedientias habitatis, partim pro voto professionis, partim pro amore religionis, verba vestra et opera sollicite conservetis. Ad vos enim quorumdam oculi detractorum vitiose et malitiose frequenter respiciunt; ad vos diligenter, sed non causa dilectionis intendunt; opera vestra non ad imitandum, sed ad lacerandum, considerant; verba vestra non causa aedificationis, sed potius causa detractionis oscultant, et si in eis aliquid reprehensibile viderint, exsultantes et insultantes deridendo et subsannando blasphemant. Dicunt enim: Videte quales sint monachi, quales Regulares canonici: videte quantum sint cupidi, quantum superbi, quam iracundi, quam invidi. Ecce Regularis ille cupide aliena diripuit; ecce illi et illi contumeliosa verba respondit; ecce non solum cum extraneo, sed et cum fratre suo litigium habuit. Utinam detractores nostri pro sua tantum iniquitate, et non pro rei veritate tibi dicerent. Utinam in nobis de his omnibus nihil penitus invenirent. Sed vae nobis, si verum est istud quod dicitur, si per nos inter homines nomen Domini blasphematur. Hoc enim est per nos nomen Domini blasphemare, divino scilicet cultui ac sacrae religioni propter cupiditates et contentiones nostras derogare.
Necesse est igitur nosmetipsos circa vitam nostram sollicite vigilare; et quantum possumus pro amore Dei coram hominibus verbis et operibus, irreprehensibiles exhibere. Sed sunt nonnulli qui quantum ad opera spectat semetipsos caute custodiunt, et ad perfectionem quamdam jejunando, vigilando perveniunt, sed tamen ad illius perfectionis sublimia non pertingunt, de qua beatus Jacobus apostolus ait: Si quis in lingua non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III, 2). Recte virum perfectum appellat, qui quasi vir viriliter stando in sermone suo offendendo non titubat; fragilis enim et quasi femineus esse convincitur, qui non solum otiosa vel levia proferendo, et quasi in minimis offendendo, huc illucque vacillando dilabitur, verum et impellente ira, praecipitante furore, nullo moderamine retinens fraenum linguae, litigando et convitia irrogando, quasi fortiter offendens, graviter corruens, totus penitus conquassatur. Periculosum quippe est otiosa verba proferre, sed valde periculosius convicia irrogare. Nam pro otioso verbo ratio redditur, pro contumelioso poena exsolvitur. Siquidem Dominus in Evangelio ait: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Et alibi: Qui dixerit fratri suo fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22).
Ecce in his verbis hoc quod praedixi patenter ostenditur, quia et otiosum verbum sequitur inquisitio rationis, et illatum convitium poena certae damnationis. Magnum quippe est illud peccatum, per quod homo separatur a regno coelorum. David propheta cum quaereret: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo (Psal. XIV, 3)? subjunxit dicens: Qui ingreditur sine macula, Et post pauca: Nec fecit proximo suo malum et opprobrium non accepit adversus proximum suum (ibid). Sed quid est adversus proximum opprobrium accipere, nisi illatum proximo opprobrium libenter audire? Ille quippe accipit qui libenter audit. Si igitur a tabernaculo Dei excluditur qui adversus proximum opprobrium accipit, quanto magis ille qui intulit? Idem etiam propheta cum alibi quaereret, quis scilicet etiam vellet, et dies bonos videre diligeret? supposuit dicens: Prohibe linguam tuam a malo (Psal. XXXIII, 14); ac si diceret: Si linguam tuam a malo prohibueris, vitam et dies bonos procul dubio consequeris. Salomon quoque ait: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Quia plerumque pro sermone malo et dicentis et audientis anima moritur: et rursum pro bono, et qui dicit, vitam meretur; et qui audit, a morte animae suscitatur. Nam quia sermo malus more gladii mortem animae inferendo trucidat, propheta David quodam loco instrumenta sermonis, instrumenta mortis appellat, dicens: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Et rursum quia sermo bonus vitam tribuit, Scriptura sacra alio loco dicit: Lingua placabilis lignum vitae (Prov. XV, 4). Oportet ergo a malo cohibere linguam, si volumus pervenire ad vitam.
Sed forsitan dicis: Vos qui intus in monasterio vivitis, qui horis constitutis silentium tenetis, qui lectioni et orationi assidue vacatis, offensiones linguae facillime cavere potestis: at nos qui jugiter foris sumus, qui pro innumeris causis huc illucque discurrimus, qui possumus loqui cum volumus, in verbis nostris frequenter offendimus. Vestras autem linguas ne perniciose fluant silentium ligat, nostras vero licentia loquendi nobis concessa relaxat. Istis sermonibus tuis sic ego respondeo: Verum est quod ad custodiam oris multum nos et spirituale studium, et constitutum silentium juvat, ita ex utroque adjuti, otiosa verba proferre nec libeat, plerumque nec liceat. Vobis autem qui foris estis, etsi propter necessitatem data est licentia loquendi, sed nulla concessa est potestas peccandi. Non enim ideo vobis data est loquendi licentia, ut vel cum extraneis habeatis jurgia, vel vobismetipsis inferatis convicia. Quod si cum eis qui foris sunt litigatis, et intus vobismetipsis derogatis, fateor vobis quia a regularis viae tramite longissime aberratis.
Denique exteriora vestra paulo diligentius attendamus. Si nostrum nomen et habitum consulamus, non bene convenit vocari Regularem Canonicum, et verbis et operibus illicitis esse distortum. Non unquam bene concordat caput rasum, et cor superbum; cappa religiosa, et lingua litigiosa: parum prosunt ea quae foris sunt humilitatis indicia, si intus in mente dominatur superbia: parum prodest in modum poenitentis caligas truncatas habere, et de perpetratis malis nullum dolorem poenitentis sentire: parum prodest quod corona in capite dilatatur, si in corde refrigescens charitas coarctatur: parum prodest alta tonsura, si non tenetur in sermone mensura. Igitur nostrum exteriorem habitum attendamus, et quid nobis admoneat intendamus. Si autem propter humanam infirmitatem, et loquendi assiduitatem, otiosa verba, et caetera quae videntur esse minima, dimittere omnino non possumus, contentiones tamen et detractiones per Dei gratiam exstirpare prorsus et possumus et debemus. Quod si aliquando, quod absit! diabolo suadente, et iracundia impellente, alter alteri convitium vel maledictum intulerit, secundum Regulae nostrae consilium et ille qui intulit debet quantocius satisfacere, et ille qui laesus est suam disceptationem dimittere. Ut autem offensiones linguae, quae multae sunt, cavere possimus, Domino Deo nostro cum Propheta dicamus: Pone, Domine, custodiam ori meo, etc.
Ecce, mi frater, litteras istas etsi tibi specialiter misi, tamen ea quae scripta sunt de omnibus fratribus generaliter dixi; quia sic mihi placuit, ut tecum loquendo omnes pariter ac monerem, et omnes admonendo te non exciperem.
Chapter 37 of 41