Skip to the text

Epistola prima. Fratri r. Frater odo Canonicae professionis votum persolvere.

De regulari observantia Canonicorum Regg. —Ut tibi scriberem, frater charissime, plus me coegit otium quam aliquod certum negotium; plus fraternae dilectionis fiducia, quam aliqua litterarum scientia: sed quia verba mea qualiacunque sint puto tibi placere, idcirco malui aliquid scribere, quam silere. Precor itaque quatenus otiosi verba non otiose perpendas, et quidquid insipienter dixero, sapienter ut corrigatur attendas.

Quid votis promissum. —In professione igitur nostra quam fecimus, tria, sicut bene nosti, promisimus, castitatem, communionem, obedientiam. Si verba ista superficietenus tantum attendimus, mox quasi de professione observata ineffabiliter, sed tamen pueriliter exsultamus. Dicet enim forsitan aliquis: Professionem quam Deo inspirante promisi, usque huc ipso adjuvante servavi; castitatem quippe corporis teneo; nihil habendo proprium communiter vivo, faciendo quod mihi praecipitur, obedientiam servo. Ecce si ita est, ut dicit, bene utcunque se habet, sed tamen qui hoc dicit securus esse non debet: si enim professionis verba diligentius attendamus, et quod intus latet paulo subtilius inquiramus, videbimus plane necdum non forsitan inchoasse, quod inaniter putabamus nos perfecisse.

Duplex castitas. Mens casta quae. —Sed quia castitatem prius promisimus, prius utrum bene servata fuerit videamus. Scriptura quippe sacra duplicem asserit esse castitatem, carnis videlicet integritatem et animi puritatem. Quaero igitur quae sit pejor corruptio, mentis an corporis? Sed hujus quaestionis sapienti patet solutio, si eum vera comitatur discretio. Mentis quippe corruptio tanto est longe deterior, quanto natura ejus incomparabiliter melior. Quae sit autem carnis integritas, est omnibus fere notum; sed quae sit mentis puritas, multis, quod pejus est, ignotum. Sed quantum mihi videtur, illa mens castissima comprobatur, quae cum sit inter omnia, Deum super omnia diligit, et pro ejus amore nulli peccato vel saltem in cogitatione consentit. Quoties enim peccato alicui quantumlibet minimo consentimus, quoties aliquid praeter Deum diligimus, toties castitatem nostrae mentis corrumpimus, quia Creatorem sponsum animae relinquentes, et creaturae nos per illicitum amorem conjungentes, quodammodo spiritualiter fornicamur. Plus aliquid dicam. Quoties de transitoriis rebus otiose et inutiliter cogitamus, toties puritatem animi in conspectu Domini violamus. Hoc quod dico senserunt esse verissimum qui dixerunt, fornicationem esse momentaneum a Christi contemplatione recessum. Perfecti etenim viri internae dulcedini tanto dilectionis ardore per contemplationem inhaerent, ut cum per desidiam, seu per negligentiam, vel modicum ab ea recesserunt, fornicasse se judicent. Hanc David fornicationem devitans, hanc castitatem desiderans, aiebat: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27). Sed hujusmodi castitatem tenere fragilitati nostrae est valde difficile, et pene impossibile. Ut enim de corpore taceam, quis gloriabitur castum se habere cor? Atque ideo forsitan dicis, hanc castitatem nemo promisit, nemo servavit. Quis enim auderet promittere, quod sciret se servare non posse? Quis unquam hanc tenuit castitatem, ut nulli prorsus peccato aliquatenus consentiret, aut per contemplationem Deo jugiter inhaereret?

Castitatis descriptio. —Hac igitur questione, infirmitate nostra compulsi, quamvis superiora nos dixisse non pigeat, talem in sequenti castitatem describimus, quam per Dei gratiam et habere possumus et debemus. Dicamus itaque castitatem esse illam carnis integritatem, quae vel in virginibus nunquam corrumpitur, vel in jam corruptis per confessionem et poenitentiam reparatur, et religionis amore de caetero jugiter conservatur. Adjungamus etiam si placet illam animi puritatem, de cujus corruptione sic in Evangelio legitur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Hujusmodi castitatem nullus nostrum, ut puto, negabit se esse professum, id est, ut nec per carnem fornicationis expleat actum, nec in corde habeat fornicationis consensum. Si igitur superiorem castitatem tenere non possumus, ut nihil peccato quamvis minimo consentiamus, hanc saltem ultimam teneamus, ut nec immunda violatio corrumpat carnem, nec illicita fornicandi concupiscentia per consensum polluat mentem. Haec de castitate.

Quae vera paupertas religiosa et communio. —Dicamus de communione: Sicut superius diximus, quia nihil exterius proprium se videt habere, ideo communionem se perfecte putat tenere. Attendit forsitan quod proprium non habet panem, quod non habet propriam vestem, et non attendit quod habet propriam voluntatem. Attendit se habere communem cum caeteris mansionem, et non attendit se non habere cum caeteris communem dilectionem. Qui sic attendit caecus est, foris est. Redeat intus, aperiat oculos cordis, et attendat veritatem internae communionis. Illa quippe communio vera et sancta esse putatur, de qua in apostolorum Actibus legitur: Erat illorum cor unum et anima una (Act. IV, 31). Plus valet inter multos cor unum, quam commune cellarium: plus anima una, quam communis mensa. Quid vero prodest in cibo et potu aliis esse conjunctum. et per propriam voluntatem ab aliis esse disjunctum? Parum prodest communio facultatum, ubi fuerit discissio voluntatum. Amplius, si uni placet sobrietas, alteri ebrietas; uni silentium, alteri multiloquium; uni fraterna concordia, alteri fraterna discordia; quomodo, rogo, potest esse valens exterior rerum communio, ubi fuerit tam nefanda et detestanda morum disjunctio? Non ergo propter unius domus habitationem, vel unius mensae participationem, vel, quod majus est, propter unam Dominici corporis et sanguinis perceptionem, putet se implere aliquis communionis professionem, qui sibi aut propriam retinet voluntatem, aut per malos mores fraternam dividit unitatem. Haec de communione.

Obedientia quando vera. —Nunc de obedientia pauca dicamus. Magna est certe virtus obedientia, et subjectis omnibus necessaria. Sed quid est aliud obedire, nisi omni terreno timore et amore postposito, pro solo Dei amore quae sibi jubentur implere? Sed sunt nonnulli qui idcirco obedientiam exhibent, quia praelati eorum nihil eis nisi quod est prosperum jubent, at si eis aliquid asperum, et quod eos gravet, imponitur, continuo eorum obedientia utrum vera fuerit demonstratur: et hi tales recte lilio comparantur, quod dum non tangitur, suavissimum reddit odorem; cum vero premitur, pessimum emittit foetorem. Sciendum vero est, quod injunctae nobis obedientiae debemus aliquando voluntatem nostram adjungere, aliquando autem ab eadem penitus removere. Cum enim abbas meus mihi praecipit jejunare, silentium tenere, pro offensis meis correptionem accipere, vel aliquod opus, quamvis sit vilissimum facere, obedientiam talem debeo gaudens et cum laeta voluntate suscipere. At si mihi praecipit lautiores cibos pro aliqua causa comedere, pro diversis negotiis huc illucque frequenter discurrere, villarum procurationes suscipere, et caetera quae carni placent, et quae prospera sunt, agere, hujusmodi obedientiam non debeo quidem arroganter quasi pro religione respuere, sed delectationem propriae voluntatis non debeo in illa aliquatenus quaerere. Itaque in obedientia exhibenda, ista est discretio retinenda, ut scilicet si obedientia gravis vel etiam vilis injungitur, hanc bonae voluntatis discretio vel devotio comitetur. Si autem suavis et quae carni placet, imponitur, mox ab ea propriae voluntatis cupiditas repellatur. Quicunque enim semel pro amore Dei saeculi blandimenta et impedimenta reliquerit, peccat procul dubio si adhuc quandoque ex propria voluntate redierit.

Quod si aliquis contendat professionem nostram simpliciter et secundum quod verba sonant, intelligi oportere, melius volo ejus intellectui humiliter et pacifice cedere, quam superbe et contentiose resistere. Ego enim quando fragilitatem et imperfectionem meam respicio, etiam illum qui cam simpliciter et humiliter servat, magnum apud me judico. Sed tamen melius mihi videtur, quasi de non servata prudenter esse suspectum, quam de servata imprudenter esse securum.

Sed haec hactenus. Ecce, mi frater, quia eram aliquantulum, imo nimium otiosus, longe protrahendo epistolam factus sum in loquendo verbosus. Sic vitium de vitio nascitur, sic de mala radice malus surculus propagatur. Ecce enim quia sectabar otium, incurri multiloquium, in quo secundum Salomonem non puto me effugisse peccatum. Sed quia jam insinuavi quod volui, verbositati terminum posui. Vale, et ora pro me, gratia tecum. Fratres nostros ex toto corde saluto, et ut se invicem diligant, nihil per contentionem agant, id ipsum sapiant, extraneos advenientes cum caritate suscipiant, supplex deprecor et exoro.

Chapter 34 of 41