Epistola VII.
Fratri F. frater ODO salutem.
Ad religiosa exercitia adhortatur. —Quando in feriis Pentecostes ad nos, charissime frater, venisti, vocasti me secreto atque increpando dixisti: Vos de me nullam curam habetis, sed me quasi aliquid vile et inutile projecistis. Cum diligenter inquirerem quare hoc diceres, respondisti: Caeteris fratribus litteras vestras consolatorias frequenter dirigitis, mihi vero qui plus omnibus indigeo, qui tentationes multas sustineo, nullam consolationem penitus exhibetis. Quod ego audiens increpationem tuam gratanter accepi, et si mihi vacaret, in posterum aliquam tibi consolationem me facturum esse promisi. Verumtamen scire debes, me frequenter tantis occupationibus implicari, tantis curis quamvis minimis intus et foris exagitari, quod secundum desiderium meum non mihi vacat aut lectioni intendere, aut aliquid scribere, aut, quod melius est, orationi vacare. Sed quia per nuntium tuum ut promissionis meae memor essem iterum admonuisti, quamvis, sicut dixi, multis impediar, charitate urgente faciam breviter quod promisi.
Tentationes pro Deo patientissime tolerandae. —Nolo igitur, frater, mireris, si tentationes varias pateris. Tentatio est enim vita hominis super terram (Job VII, 1). Hinc etiam scriptum est: Fili accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara cor tuum ad tentationem (Eccli. II, 1). Ecce evidenter habes in hac sententia quid debeas facere. Jam enim ad Dei servitium accessisti, jam Deo servire, jam religiose vivere promisisti. Stare debes in justitia et in timore, et animam tuam ad tentationem, non ad requiem praeparare. Plerique enim cum ad servitium Dei accedunt, quia pro acquirendis virtutibus laborare refugiunt, Deo permittente, ad priora peccata redeunt. Si ergo tentationum laqueos cupis evadere, oportet te multos labores et cordis et corporis sustinere. Quis enim potest sine labore cor suum ad lamenta compungere, proprias voluntates abjicere, et aliorum voluntates bonas in omnibus adimplere? Quis, inquam, potest sine labore magno studioque continuo, multiplices insidias diaboli plene cognoscere, et cognitas evitare? Magnus est certe tentationum labor, et non contemnendus, sed tamen pro amore Dei patientissime tolerandus. Et ne propter tentationem cadas in desperationem, audi quid beatus Jacobus apostolus dicat: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I, 2).
Tentationum utilitas. Qui diabolum expugnare debeat religiosus. —Magna est, charissime frater, tentationum utilitas, quia per tentationes vera possidetur humilitas. Multum enim, ut credo, superbia nostra se in altum erigeret, nisi Deo permittente, eamdem superbiam nostram tentationum pondus in imo deprimeret. Plerumque dum nullas foris tentationes patimur, gravius in corde per elationem periclitamur; et quia iniquitatem nostram considerare negligimus, magna quaedam et incomparabilia de nobismetipsis sentimus, et caeteros quosque meliores in comparatione nostrum despicimus. Sed pius Deus aliquando cum nostram misericorditer respicit elationem, ad correptionem nostram super nos venire permittit carnis tentationem. Vult enim ut tentatio carnis deprimat elationem cordis, vult ut infirmitatis nostrae conscii de nobis abjecta et vilia sentiamus, quatenus minores quosque nobis per humilitatem praeponamus. Bonum est etiam ut quando tentationem aliquam sustines, professionem quam fecisti ad memoriam revoces. Professus es enim castitatem, communionem, obedientiam. Quando professionem istam fecisti, diabolum graviter offendisti. Hanc professionem vidit et invidit: et ideo contra singulas professiones, singulas adhibet tentationes. Contra professionem castitatis suggerit luxuriam carnis, contra communionis professionem alicujus rei propriae accendit cupiditatem; contra virtutem obedientiae opponit vitium inobedientiae. Sed tu, frater mi, tene fortiter professionem et devita caute tentationem. Si diabolus te impugnat, cave ne expugnet, cave ne superet. Resiste fortiter, pugna viriliter: si intorserit concupiscentiae jaculum, castitatis oppone clypeum. Si ad memoriam tuam reduxerit praeteritas actiones, praeteritas delectationes, tu e contra cogita inferni dolores et poenas horribiles. Si enim ignem gehennae diligenter attendis, ignem luxuriae cito exstingues. Oportet etiam ut in et intus conserves cordis affectum, et exterius oculorum aspectum. Plerumque enim corruptus affectus oculorum aciem ad illicita dirigit; et aspectus illicitus, intus affectum corrumpit: atque ideo debes et intus affectum purificare, et foris aspectum per disciplinam restringere. Cogita frequenter quanta sit munditia castitatis, quam grata sit Deo et acceptabilis. Hinc in Evangelio Veritas ait: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Quid est enim lumbos praecingere, nisi fluxum luxuriae castitatis cingulo cohibere? O munda castitas, quantum in alto resides! O immunda luxuria, quantum in imo jaces! Certe castitas hominem Deo jungit, templum Dei incorruptum custodit: luxuria vero hominem a Deo separat, diabolo sociat, templum Dei violat. Castitatis ergo virtutem amplectere, luxuriae vitium perhorresce; istius ama pulchritudinem, illius fuge turpitudinem.
Castitas quibus mediis servatur. —Magna est certe et pulcherrima virtus castitas, si tamen cum castitate teneatur humilitas. Alioquin de sola castitate Deo placere non possumus, nisi etiam cum castitate humilitatem veraciter habemus. Imo plerumque magnos tentationum assultus castitas patitur idcirco quia superbia de corde non expellitur. Si igitur de castitate vis esse securus, esto in humilitate fundatus. Denique diabolus quia per virtutem castitatis nos Deo placere considerat, etsi eam auferre non praevalet, tamen hanc inquietare non cessat. Hinc est quod vigilantibus nobis turpes cogitationes, si potest, immittit, dormientibus vero ad illusionem nostram diversarum specierum formas assumit. Tanta est ejus nequitia, tanta invidia, ut non attendat quid de se faciat, quam vilium rerum formas accipiat, tantum ut nos illiciat, ut nos decipiat. At nos seu vigilantes seu dormientes, Domini existentes, et [ad] Deum tendentes, turpes cogitationes bonis objectis cogitationibus, repellamus, et nocturnas illusiones signo sanctae crucis muniti, nullatenus timeamus.
Bonum est etiam ei qui castitatem custodire desiderat, ut in cibo et potu sobrietatem teneat, et orationi frequenter insistat. Postquam enim diabolus naturalis concupiscentiae ignem ciborum adjectione paululum ardere conspicit, continuo in semetipso spiritum nequitiae colligit, et ad accendendum concupiscentiae ignem toto conatu flatum tentationis emittit. Et ideo bonum est, ut ignis concupiscentiae aqua parcimoniae exstinguatur, et diaboli flatus orationis spiritu repellatur. Multa sunt quae ad conservandam castitatem plurimum juvant, sed haec tibi, frater charissime, dicta sufficiant.
Si autem de professione communionis et obedientiae adhuc vellem disserere, jam epistola modum excederet, et prolixior sermo lectori fastidium gigneret. Hoc tamen breviter dico, hoc scire te volo; quia quicunque post communionis professionem, aut equum, aut vestimentum, aut quod minus est, obolum, in sua proprietate retinet, nullam cum Deo partem, nullam cum sanctis ejus communionem, nisi digne poenituerit, habere valet. Similiter qui post promissam obedientiam praelati sui imperio contumaci superbia renuit obedire, nullatenus Jesu Christi, qui factus est obediens usque ad mortem, cohaeres potest existere. Et ideo bonum est ut nullam penitus habeamus proprietatem, nec sanctorum perdamus amabilem societatem, et obedientiam cum Domino Jesu Christo usque ad mortem teneamus, ut post mortem obedientiae fructum ab eodem Domino recipere valeamus. Vale, et ora pro me.
Chapter 40 of 41