Skip to the text

Epistola V.

Fratri R. frater ODO salutem.

Documenta utilissima subministrat. Recta operatio, et simplex intentio, plane necessaria. —Precor te, charissime frater, quatenus in obedientia tibi commissa sic te contineas, ut et in vita tua Deus laudetur et honoretur, et per bonam famam tuam nostra Ecclesia exaltetur. Vide ut et de foris coram hominibus bonum testimonium habeas, et intus coram Deo de bona conscientia gaudeas. Tunc autem conscientia erit bona, si nullum malum feceris ex deliberatione, et quodcunque bonum feceris ex simplici intentione; alioquin nisi intentio tua fuerit simplex et recta, nec fama quae foris est erit vera, nec conscientia quae intus est erit bona. Intentionis autem simplicitas, haec rectissima esse comprobatur, quando in bono opere penitus laus humana respuitur, et solummodo laus Dei et utilitas proximi quaeritur. Itaque ista duo recta, scilicet operatio et simplex intentio duo faciunt bona; quia et simplex intentio per conscientiam bonam operantis mentem intus laetificat, et recta operatio, quae foris ostenditur, ad laudem Dei alios invitans, eos ad bonum operandum informat. Dicamus cum Apostolo, si tamen in veritate dicere possumus: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Ille enim solummodo certissime gloriari valet, cui conscientia bona intus testimonium perhibet. Certe, ut mihi videtur, facillime homo decipitur, sed Deus nullatenus irridetur: Homo vero videt in facie, Deus autem videt in corde (I Reg. XVI, 7). Deo igitur, qui intus videt, conscientia nostra pura et simplex appareat, et hominibus qui vident faciem, ut glorificetur Deus, vestrum opus bonum reluceat.

Quid in bonis scientia, quid in malis operatur. —Si itaque operatio recta, sit intentio simplex et pura, qui incassum ante oculos operatio nostra procedit, si eam bona intentio non praecedit. Nec conscientia intus requiem habet, quam vel perpetrata culpa deterret, vel de bono opere laus humana quaesita remordet. Tamen si de conscientia nostra veram volumus habere notitiam, necesse est ut praecedat scientia conscientiam. Ubi enim non est scientia, nulla potest esse vel bona vel mala conscientia. Ubi vero scientia praecedit, mox utrum conscientia bona vel mala sit innotescit.

Sunt autem quidam boni, qui propter vitae munditiam malam non habent conscientiam, semetipsos diligenter per scientiam inquirunt, sed quia puri sunt et mundi, nullius mali sibi conscii sunt: in istis praecedit scientia, et sequitur bona conscientia. Sunt vero alii qui mali quidem sunt, sed per scientiam suam recognoscunt: isti cognoscendo semetipsos malam quidem habent conscientiam, sed tamen dolentes et gementes quandoque convertuntur ad poenitentiam. Horum scientiam mala conscientia sequitur, sed conscientia per scientiam illustrata in bonum per poenitentiam commutatur. Sunt etiam alii pejores, et supradictis multo deteriores, qui propter suam stultitiam, suam non attendunt malitiam. Et quia seipsos per scientiam discutere aut nolunt aut negligunt, lucem scientiae non habentes, in peccatis suis quasi in teterrima nocte periculosissime dormiunt, et tales ad poenitentiam aut vix aut nunquam redeunt, quia poenitentiae viam, id est scientiam perdiderunt. Scriptum quippe est: Qui addit scientiam, addit et dolorem (Eccle. I, 28). Unde liquido patet quia qui nullam scientiam habet, de peccatis suis dolere non valet. Videmus plerosque justos pro levissimis delictis amarissime flere: et e contrario quosdam pessimos pro horrendis sceleribus nullum dolorem sentire, imo etiam, quod valde dolendum est, laetari et exsultare, de quibus scriptum est: Qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Sed ut quid hoc, nisi quia et justi luce scientiae illuminati, etiam de minimis quae in se cognoscunt, semetipsos graviter reprehendunt, et mali lucem scientiae non habentes, et semetipsos penitus ignorantes, etiam horrenda scelera quae faciunt, poenitendo plangere nesciunt? Si igitur conscientias nostras quales sint veraciter scire desideramus, necesse est ut scientiae operam demus, et ad hanc habendam non de nostra praesumamus industria, sed de sola Dei misericordia et superabundanti ejus gratia. Rogemus itaque Dei misericordiam, imploremus ejus gratiam, ut det nobis scientiam et bonam conscientiam, quatenus et per scientiam nosmetipsos veraciter agnoscamus, et de bona conscientia in conspectu ejus ineffabiliter gaudeamus.

Sed vae mihi misero qui conscientiam bonam non habeo et tamen de bona conscientia loqui praesumo. Quomodo etiam conscientia mea poterit esse bona, qui et mala multa commisi quae digne per poenitentiam non delevi; et bona quae facere debui, torpens et negligens facere nolui? Aliter enim conscientia nostra bona esse non potest, nisi et mala quae fecimus digne per poenitentiam defleamus, et praeveniente nos gratia Dei, bona quae possumus, faciamus. O conscientia bona, quantum es amabilis et jucunda! O thesaurus magnus, nullis terrenis divitiis comparandus! Certe nihil in hac vita felicius, nihil jucundius.

Sed forsitan dicis: Quomodo scis quod nihil sit felicius, nihil jucundius? Aliquando cibum esse bonum dicimus, quia hoc per experientiam scimus: tu vero, sicut dixisti, conscientiam bonam non habes, quomodo quod nihil sit felicius scire potes? Hoc forsitan dicis: ego autem quid dicam? Non in veritate dicere possum quod Apostolus ait: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4), imo multum conscius sum. Audi tamen similitudinem et intellige rationem. Certe per oculos multa videmus: quae tamen non habemus; sic per rationem multa esse bona cognoscimus, quae tamen non facimus. Et per eamdem rationem de virtutibus multa disserimus, a quibus vacui sumus. Ecce vero ego ipse de bona conscientia loquens, et per rationem multa disserens, quasi per oculum bonum video, quod tamen in memetipso non habeo. Audi et aliud: Plerumque dum gustamus amaritudinem fellis, laudamus dulcedinem mellis, et quamvis in praesenti solam fellis amaritudinem sentiamus, ex ejus tamen comparatione eam quam non sentimus mellis dulcedinem approbamus. Sic et in paupertate natus, et totus in miseriis enutritus, cum saeculi potentes et divitias obtinentes considerat, illos beatos, se miserum clamat, cum tamen solam miseriam sentiens, eorum beatitudo qualis sit per experientiam nesciat. Sic plerumque laudamus satietatem, infirmantes bonam esse dicimus sanitatem. Sic et ego ex infelicitate conscientiae malae quam sentio, quanta sit felicitas conscientiae bonae penso: et quia per experientiam scio conscientia mala nihil esse tristius, ex ipsa tristitia judico conscientia bona nihil esse jucundius.

Certe si mihi daretur optio, mallem omnes mundi miserias cum bona conscientia tolerare, quam omnes mundi divitias cum mala conscientia possidere. Sed quia hi qui foris sunt, conscientias nostras videre non possunt, saltem fama nostra, quae ad eos potest pervenire, in eorum auribus debet non putere. Si enim de conscientia nostra confidentes famam nostram negligimus (sicut ait beatus Augustinus) crudeles sumus. Imo ut ego puto, nec bonam habemus conscientiam, si per nostram negligentiam incurramus infamiam. Quod si nos e contrario fama hominum laudat, et conscientia intus vituperat, similes sumus his qui in publico divites praedicantur, et in privato suo paupertatis angustia cruciantur.

Tu igitur, mi frater, appone diligentiam, inquire conscientiam. Testimonium ejus quale sit diligenter attende: quid de operibus, quid de verbis, quid et de cogitationibus tuis tibi veraciter testetur, intende. Attende, inquam, utrum sit in opere sanctitas, in verbo veritas, in cogitatione puritas, in intentione simplicitas. Si conscientia tua horum testimonium sibimetipsi conscia fuerit, illud Apostoli, quod supra dictum est, rectissime dicere poterit. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Si autem exemplo mali operis aliquem destruxisti; verbo tuo alicui maledictum seu convitium intulisti, cordis munditiam cogitatione illicita polluisti: si haec fecisti, et necdum poenitendo satisfecisti, puto quod de istis non solum in conscientia non gloriaris, verum etiam confusione intima cruciaris. Sunt etiam quaedam alia, de quibus plerumque nostra confunditur conscientia, id est superbia, ira, tristitia. Quae omnia prius Deus a nobis auferat, et mundam conscientiam conferat. Vale, et ora pro me.

Chapter 38 of 41