Skip to the text

Epistola LVI. Ad Gerardum Eboracenslem

ANsrLMUs archiepiscopus, reverendo ai chiepiscopo GrRAnp0o Eboracensi, salutem. H

Gharitati veste pro tribulationibus quas passa est, postquam de Anglia exivi, quamis opere nequeam ad presens exhibere consolationem , mente tamen debitam gero compassionem. Quod autem et verbis per multos et vestris litteris vestram voluntatem zelo Dei accendi contra mala qua in Ecclesia Dei fervent et pullulant, intelligo, sicut in adversitate condoleo, ita in virtute congaudeo. Precor itaque et moneo ut bono proposito non desit constantia, neque

D usque ad perfectionem pertingens perseverantia. Ad

quid enim sumus episcopi super Dei populum constituti, si quasi canes non valentes latrare, permanemus muti ? Spero in Deo quia dominus noster rex, sicut ipse mihi Deo inspirante promittit, ad omne bonum nobis bonus adjutor accedet; neque si Deus concordiam inecptam inter illum et me dignabitur perficere, aliquatenus a consilio nostro in iis quae ad nostrum Ordinem pertinent, recedet. Quapropter de nostro negotio impraesentiarum nihil aliud fa-

ciam, donec apostolicam in proximo cognoscam sententiam. Valete.

Al EPISTOLA LXVI

ANSELMI AD LRNULTUM-PRIOREM ET FILIOS ECCLESLE CANTUARILNSIS,

C AwsELMUS archiepiscopus, domino priori EnNULro,

et fiatribus dilectissimis filiis Eeclesize Christi Cantuariensis, salutem et benedictionem.

Pro causa que. est. inter dominum regem ei me, jam ipse rex suos et ego meos legatos Romam misimus. Mando itaque vobis et precor vos ut instanter Deum oretis, quatenus ipse talem concordiam inter dominum papam et regem ponat, ut ego salva reverentia voluntatis ejus possim utrique concordare, Si vobiscum est, gaudeo, et ut sit multum desidero. Quam citius igitur opportune potestis, mando uL mihi esse vestrum quale sit litteris vestris insinuetis. Omnipotens Deus vos custodiat, et in sancto proposito perseverabiles faciat, atque ab omnibus peccatis propitiatus absolvat. Amen.

Chapter 162 of 210