Epistola LXIX. Paschalis J Papjc ad Anseclmum
PascHuaLIS, servus servorum Dei, venerabili frotri Awsktwo Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Omnipotenti Deo gratias agimus quia tuis plurimis laboribus in Anglica Ecclesia fugatis tenebris antiquum lumen 1efulsit. Vigilandum tamen est ne in Doninico agro super bonum semen inimicus zizaniam projiciat, atque prava radis pravum virgultum producat. Audivimus denique quod quidam comes Robertus, qui ab Anglico rege in captione tenetur, sub prohibitione consanguinitatis uxorem duxerit, quam ejus propinqui praefato comiti remiserunt. Unde mandamus dilectioni tuze, ut eumdem comitem convenias, el si haec vera esse repereris, adhibitis idoneis testibus ifa sapienter disponas, ut utiiqve a peccatis liberati, libere Deo famula:i valeant. Oret pro nobis dilectio vestra.
Chapter 175 of 210